Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 5

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 5

UTRUM ANGELI PECCAVERINT SIMUL CUM LUCIFERO VEL POST.

Quinto quaeritur quo tempore peccaverunt, utrum simul cum Lucifero vel post.

Et videtur quod simul cum Lucifero peccaverunt, a. per hoc quod dicit Ioannes Damascenus: "Simul cum illo evulsaest et consecuta est et concidit cum ipso infinita multitudo" etc.

b. Praeterea, qua ratione primus angelus delectationem habuit in sua praeeminentia, ea ratione inferiores angeli in suo gradu praeeminentiae ; sicut ergo primus angelus movebatur ad elationem, ita et alii et in eodem tempore moveri poterant.

c. Praeterea, videtur ex verbis Augustini, Ad Orosium: "Omnes angeli aequales creati sunt, sed, cadentibus per superbiam quibusdam, ceteri Domino pia obedientia cohaeserunt". Ex quo videtur quod simul ceciderunt, et ita sicut fuit simultas in poena, quod etiam fuerit simultas in culpa.

d. Praeterea, si prius peccasset Lucifer, ex peccato autem secuta fuisset deformitas, alii tunc vidissent eum deformatum et ita non ei consensissent; cum ergo ei consenserunt, habuit claritatem, propter quam eis praeeminebat; ergo non secundum prius et posterius peccaverunt, immo simul cum ipso Lucifero, ut sicut prius erant simul claritates spirituales, ita consequenter essent simul deformitates.

Contrarium videtur, 1. per hoc quod ipsi peccaverunt per consensum; consensus autem est respectu rei prius existentis, maxime in huiusmodi ubi non praecedit dispositio aut consilium; ergo peccatum ipsius Luciferi praecessit peccatum minorum angelorum.

2. Praeterea, si simul peccassent et eodem genere peccati, non magis attribueretur peccatum uni quam alteri; sed magis attribuitur Lucifero quam aliis: dicitur enim quod traxit "secum tertiam partem stellarum", id est magnam partem angelorum; ergo peccatum Luciferi praecessit peccatum aliorum.

[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum opinionem Praepositini, quod quam cito Lucifer peccavit, alii cognoverunt voluntatem eius, "sicut quam cito fit coruscatio in Oriente, tam cito apparet in Occidente". Et nihilominus erat ibi aliqua distantia, sed imperceptibilis, et quam cito perceperunt eius voluntatem, subito ei consenserunt. — Aliis autem videtur quod simul peccaverunt; quod praesumunt ex hoc quod simul ceciderunt. Quod videtur ex Scriptura, quae non distinguit, cum dicitur II Petri 2,4: "Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibusinferni in tartarum tradidit cruciandos". Item, videtur illud ex comparatione honorum: sicut enim de bonis angelis dicitur quod simul steterunt, ita videtur de malis quod simul ceciderunt. Unde dicit B. Gregorius: "Istis cadentibus, illis datum est in munere ut omnino nonpossint cadere".

[Ad obiecta]: Si ergo dicatur quod simul peccaverunt, potest responderi iis quae obiecta sunt in contrarium.

1. Ad primum de consensu, dicendum est quod consensus potest esse in rem prius existentem vel in rem futuram vel in rem praesentem; in angelis vero non est necessaria dispositio praecedens vel consilium, sed conversio ad unum.

2. Ad secundum dicendum quod, etsi simul peccaverunt, non tamen par erat peccatum, sicut nec par erat appetitus sive delectatio: respectu enim unius et eiusdem rei possunt diversi differenter moveri secundum magis et minus.

PrevBack to TopNext