Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 6

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 6

DE COMPARATIONE PECCATI PRIMI ANGELI ET ALIORUM.

Sexto quaeritur de comparatione peccati primi angeli et aliorum.

Videtur enim quod maius fuerit peccatum Luciferi quam peccatum aliorum angelorum, a. per hoc quod dicitur in Psalmo, super illud: "Draco iste, quem formasti ad illudendum ei" etc., Glossa: "Qui ceteris in esse erat excellentior, factus est in malitia maior".

b. Praeterea, quanto maior fuit claritas ipsius, tanto maius fuit peccatum, cum ab illa claritate cecidit; ergo maius fuit peccatum ipsius quam aliorum.

Contra, videtur quod maius fuerit peccatum aliorum, 1. eo quod consenserunt in hoc quod ipse esset princeps eorum et non alius; Lucifer vero peccavit in hoc quod voluit praeesse et non subesse: unde singulariter voluit praeesse ; unde Iob 32,1, ubi loquitur de praesumptione, qua aliquis vult singulariter videri, Gregorius: "Haec species quarta vicinius proximat diabolo, quipraeesse angelis voluit. Ob hocDominus discipulos arguit ne dee singularitate miraculorum gauderent, dicens: "Videbam Satanam tamquam fulgur de caelo cadentem"". Ex hoc videtur quod Lucifer voluit singulariter praeesse et illi inferiores appetebant hoc ei, qui non tantum movebantur quantum ipse; ergo plus peccabant illud appetendo.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod maius fuit peccatum Luciferi quam aliorum, quia libido in appetitu erat maior nec habuit ante se exemplar aliquod: ad nullius enim peccantis imitationem peccavit, sed inventor peccati fuit, sicut dicit Isidorus. Non sic autem fuit de aliis, qui ex consideratione ipsius ad eius imitationem peccaverunt.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obiectum est in contrarium, dicendum quod, licet maior claritas fuerit in eo sive eminentia, unde occasionem peccati sumpsit, tamen non ex hoc minuitur eius peccatum, sed magis augetur. Bonitas enim naturalium non minuit peccatum, sed infirmitas; unde, cum in eo nulla esset infirmitas naturae, unde minueretur peccatum, non ex hac consideratione in eo peccatum minuebatur.

PrevBack to TopNext