Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 7

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 7

UTRUM PECCATUM ANGELORUM FUERIT IRREMISSIBILE.

Septimo quaeritur utrum peccatum eorum fuerit irremissibile.

Quod non, videtur, 1. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De mirabilibus Sacrae Scripturae: "Irremediabili vindicta angelus summus percussus est, et ideo surgere non potuit, quia a sublimissimo statu sui ordinis cecidit". Sed minores angeli a sublimissimo statu non ceciderunt; ergo per hanc rationem surgere potuerunt.

2. Item, peccatum hominis dicitur remissibile, quia peccavit alio movente sive suggerente; sed minores angeli peccaverunt Lucifero movente eos ad peccatum sive ad peccandum: quod patet; unde Apoc. 12,4: "Cauda eius trahebat tertiam partem stellarum secum", Glossa: "Illexit alios ad amorem terrenorum". Ergo peccatum eorum fuit remissibile.

Contra: a. Gregorius: "Homo venialiter peccavit, quia caro fuit, angelus vero irremediabiliter, quia spiritus". Sed hoc fuit commune Lucifero et aliis; ergo omnes irremissibiliter peccaverunt.

b. Praeterea, statim post peccatum cecidit; hoc autem "quod est angelo casus, hocest homini mors" ; sed post mortem peccatum hominis est irremissibile; ergo angelorum post casum peccatum est irremissibile.

c. Item, Anselmus, De casu diaboli: "Tunc conditione naturae non poterant habere iustitiam ex ipsa natura, nunc merito culpae non debent habere. Nullo igitur modo possunt a se habere iustitiam, quia nec antequam eam acciperent nec postquam deseruerunt". Sed, si non potuerunt habere iustitiam nec possunt, peccatum eorum est irremissibile; ergo etc.

d. Item, Anselmus, in libro Cur Deus homo, ostendit quod peccatum eorum est irremediabile dicens: "Sicut homo non potuit reconciliari nisi per hominem Deum qui mori posset, per cuius iustitiam Deo restitueretur quod per peccatum hominis perdiderat, itaangeli damnati salvari non possunt nisi per angelum Deum qui mori possit et qui per suam iustitiam Deo reparet quod aliorum peccata abstulerunt. Et sicut homo per alium hominem, qui non esset eiusdemgeneris, quamvis esset eiusdem naturae, non debuit relevari, ita nullus angelus per alium angelum salvaridebet, quamvis omnes sint uniusnaturae, quoniam non sunt eiusdemgeneris sicut homines: non enim sic omnes angeli de uno angelo quemadmodum omneshomines de uno homine. Hoc etiam removet eorum restaurationem, quia sicut ceciderunt nullo alio moventeut caderent, ita nullo alio adiuvante surgere debent: quod est illis impossibile. Quapropter, si quisopinatur Salvatoris nostri redemptionem usque ad illos debere extendi, rationabiliter convincitur quodirrationabiliter decipitur, non quia pretium mortis eius omniumhominum et angelorum peccatis sua magnitudine non praevaleat, sed quoniam perditorum angelorum relevationiimmutabilis ratio repugna".

e. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Placuit universitatis creatori atque moderatoriDeo ut, quoniam non tota multitudo angelorum Deumdeserendo perierat, ea, quae perierat, in perpetua perditione remaneret, quae autem cum Deo, illa deserente, perstiterat, de sua certissime cognita felicitate semper secura gauderet. Alia vero creatura rationalis, quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis et originalibus etpropriis tota perierat, ex eius parte reparata, quod angelicae societati ruina illa diabolica minuerat, suppleretur". Ex quo accipitur quod, quia tota humana natura, quantum est de se, perierat, reparanda fuit per gratiam Mediatoris, ne aliqua creatura tota periret, et ita peccatum eius esset remediabile; quia vero angelica natura non tota perierat, sed ex parte et proprio suo motu, peccatum ipsorum cadentium esset irremediabile.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod sicut peccatum Luciferi fuit irremissibile et irremediabile, ita et peccatum aliorum angelorum malorum, sicut supra dictae ostendunt rationes.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod primo obicitur in contrarium, dicendum quod, licet non de sublimissimo statu alii angeli ceciderint, ceciderunt tamen de sublimi statu in ordine creaturae intellectualis. Ille enim est status qui plus naturaliter Deo approximavit, et ideo cadentes a tali statu irremissibiliter ceciderunt.

2. Ad secundum vero dicendum quod peccare alio movente dicitur duobus modis: vel quod accipiatur exemplar peccati ab alio vel motivum peccati, et, sive sic sive sic, non est ratio remissibilitatis peccati; vel dicitur peccare alio movente, id est suggerente, et sic peccavit homo suggerente diabolo, et haec est una ratio quare peccatum hominis dicitur remissibile. Sed illi moti fuerunt ad appetendum quod non debuerunt appetere, quia viderunt quod Lucifer illud appetiit; unde exemplar peccati vel motivum ad peccandum ab ipso acceperunt.

PrevBack to TopNext