Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 8

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, C. 8

QUARE MALI ANGELI NON PERSEVERAVERUNT IN BONO INNOCENTIAE.

Octavo quaeritur quare angeli qui ceciderunt non perseveraverunt .in bono innocentiae.

1. Supposito enim quod habuerint gratiam gratum facientem, cum gratia gratum faciens non sit sine omnibus virtutibus, habuerunt ergo virtutem perseverantiae; si ergo habuerunt virtutem perseverantiae, quare non perseveraverunt?

2. Si vero non habuerunt gratiam gratum facientem a principio, sed habuerunt iustitiam, id est rectitudinem naturalem, sicut dicit Anselmus, cum maior esset inclinatio liberi arbitrii in eis ad bonum quam ad malum — ad malum enim nulla erat inclinatio, ad bonum vero ex rectitudine naturali erat inclinatio — ergo potius debebant stare quam cadere; sed si stetissent, perseverantiam habuissent; ergo magis ordinati erant ad perseverantiam; quare ergo non perseveraverunt?

3. Item, I Cor. 4,7: "Quid habes, quod non accepisti?" Aut ergo Deus dedit eis perseverantiam aut non dedit. Si Deus non dedit eis perseverantiam, non acceperunt perseverantiam ; et si non acceperunt perseverantiam, non est imputandum eis quod non perseveraverunt, sed Deo qui non dedit.

4. Item, si affirmatio est causa affirmationis, negatio erit causa negationis, maxime in propriis causis ; ergo, si datio perseverantiae a Deo est causa acceptionis perseverantiae in angelis stantibus et propter hoc perseveraverunt, per oppositum non-datio perseverantiae erit causa nonacceptionis perseverantiae in angelis cadentibus ; ergo imputandum est Deo quod non perseveraverunt. —— Forte diceretur quod non est ibi consequentia in ipso, sed consequentia e contrario, ut non-datio non sit causa non-acceptionis, sed non-acceptio sit causa non-dationis. — Contra quod sic obicitur per simile in causis naturalibus: Habere enim pulmonem est causa respirationis et per oppositum non habere pulmonem est causa non-respirationis. Et similiter solem lucere vel aliud luminare est causa illuminationis domus et per oppositum solem vel aliud luminare non lucere est causa non-illuminationis: hoc autem est in causis propriis; sed secundum hunc modum videtur in proposito: datio enim est causa acceptionis propria; ergo non-datio non-acceptionis. — Item, si debet esse consequentia e contrario, ut8 quia angelus vel homo non accipit, ideo Deus non dat, quae ergo erit causa quod angelus non accipit ? Cum enim nihil esset repugnans in natura ipsius angeli, non fuit in ipso causa non-acceptionis; ergo causa fuit in alio; nonnisi in Deo; ergo non accepit, quia Deus non dedit.

5. Praeterea, si angelus non accepit perseverantiam, "aut hoc fuitquia non potuit accipere aut quia non voluit". Si quia non potuit: sed quod non potuit non ei imputari debuit; ergo ob hoc non peccavit. Si quia non voluit: sed "voluntatem accipiendi perseverantiam vel potestatem accipiendi perseverantiamnon potuit habere nisi dante Deo. Quid ergo peccavit, si non accepit quod Deus non dedit illi posse vel velleaccipere?" Si ergo habuit "potestatem accipiendi perseverantiam etvoluntatem" a Deo, ergo angelus non defuit gratiae Dei; quare nec gratia defuit ei; accepit ergo et habuit perseverantiam; sed, si habuit perseverantiam, perseveravit; non ergo cecidit. — Praeterea, si habuit voluntatem accipiendi perseverantiam, aut perseveravit in illa voluntate aut non. Si perseveravit in voluntate: sed perseveranti in voluntate bona datur quod desideratur; ergo dabatur ei perseverantia. Si ergo non dabatur ei perseverantia, non fuit causa in ipso, sed in Deo.

Ad contrarium sic proceditur, a. scilicet quod causa fuit in ipso quare non accepit perseverantiam, non in Deo. Cum enim Deus sit causa omnis boni, non accipere autem perseverantiam, cum debet vel cum expedit, est malum, ergo Deus non est causa illius; et est aliqua causa; ergo est in creatura defectibili ; quod ergo angelus non accepit perseverantiam, causa fuit in ipso. Quaeritur ergo quae sit illa causa. Et dicetur fortasse quia ideo non accepit perseverantiam, quia "deseruit iustitiam". Desertio autem iustitiae aut fuit quia noluit tenere iustitiam aut ideo noluit tenere iustitiam, quia voluit eam deserere. Sed videtur quod non velle tenere sit prius quam velle deserere. "Carbonem enim ignitum in manu nuda" prius est non velle tenere quam velle deserere: prius enim quam teneas, vis non tenere, velle autem deserere non potes, nisi cum tenes; ergo prius fuit non velle tenere iustitiam quam velle deserere. — Sed videtur contrarium: "Avarus enim, cum vult tenere nummum et mavult panem, quem nequit habere nisi nummum det, prius vult deserere nummum quam non velit tenere; non enim illum ideo vult dare, quia non vult tenere, sed ideo non vult tenere, quia, ut panem habeat, necesse est dare" ; ergo "velle deserere prius est quam non velle tenere". A simili videtur hic esse: non voluit tenere iustitiam et deseruit iustitiam; aliqua ergo causa fuit in voluntate, propter quam utrumque voluit ; nonnisi quia aliquid aliud voluit; ergo volendo aliquid aliud, quod tunc velle non debebat, "deseruit iustitiam et deserendo iustitiam, non tenuit eam" ; sed nihil potuit velle nisi aut rectum aut commodum ; sed noluit rectum sive iustum: "iustitiam enim volendo, peccare non potuit; peccavit ergo volendo aliquid commodum quod nec habebat nec tunc habere debebat". Quaerendum est ergo quod sit illud commodum, ex cuius voluntate deseruit iustitiam et non accepit perseverantiam.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod, licet diceretur quod habuissent gratiam gratum facientem, datam a Deo a principio, ut si essent conditi in gratuitis, tamen non acceperunt perseverantiam: perseverantia enim nomen aequivocum est ad virtutem per se, ex qua potest aliquis perseverare, et ad statum perseverantiae. Virtutem quidem acceperunt, si acceperunt gratiam gratum facientem, sed non propter hoc perseverantiam, secundum quod est status virtutis; sicut aliquis homo, qui accipit gratiam gratum facientem a Deo, accipit cum hoc virtutem, ex qua potest perseverare, non tamen accipit perseverantiam, secundum quod est status virtutis.

2. Ad secundum vero dicendum, supposito quod conditi erant cum iustitia naturali, quod, licet esset maior inclinatio ad bonum quam ad malum vel simpliciter inclinatio ad bonum, nihilominus in voluntate liberi arbitrii est utrumque et ipsa voluntas est sufficiens causa ad malum.

3. Ad tertium vero dicendum quod, licet consequentia ista sit necessaria ex utraque parte: Deus dedit, ergo angelus accepit; Deus non dedit, ergo angelus non accepit, non sic tamen est in habitudine causali. Datio enim est causa acceptionis perseverantiae, non-datio vero, licet sit inferens non-acceptionem, non tamen est causa non-acceptionis, sed non-acceptio in huiusmodi est causa non-dationis. Ex parte enim bonorum semper ponitur causalitas in Deo, ex parte vero malorum sive defectuum non ponitur primo causalitas in ipso, sed in creatura intellectuali defectibili et ex sua voluntate deficiente.

4. Ad id vero quod obicitur per simile in causis naturalibus, dicendum est quod aliter est in causis naturalibus et causis voluntariis. In causis enim naturalibus, quae propriae sunt, affirmatio est causa affirmationis et negatio est causa negationis. In causis vero voluntariis non sic est, ubi ex parte negationis possunt diversae rationes adhiberi. Praesentia enim nautae est causa salutis in navi, absentia nautae est una causa periculi, sed possunt etiam esse aliae causae, ut contractio navis vel inundatio aquarum vel ventorum impulsio. Cum autem dicitur quod nonacceptio perseverantiae causatur, non ex hoc primo causatur quod Deus non dat - Deus enim quantum est de se offert — sed hoc est ex parte ipsius voluntatis, quae mutabilis est, et hoc duobus modis: vel non tenendo quod habet vel convertendo se indebite ad id quod non habet. Hoc autem modo fuit in angelis: non tenuerunt quod habuerunt, scilicet naturalem iustitiam, sed converterunt se indebite ad id quod non habuerunt.

5. Ad sequens vero dicendum quod et acceperunt potestatem perseverandi et voluntatem perseverandi, nec tamen habuerunt perseverantiam; nec fuit causa ex parte Dei, sed in ipsis, sicut dicit Anselmus, quia non pervoluerunt, id est perfecte voluerunt.

a. Ad id vero quod consequenter obicitur, dicendum quod non velle tenere iustitiam non fuit ibi causa eius quod fuit velle deserere iustitiam, sed velle deserere iustitiam fuit causa eius quod est non velle tenere: voluerunt autem deserere iustitiam, quia voluerunt aliquod commodum indebite, quo existente, non servaretur iustitia, et ita per consequens voluerunt deserere iustitiam, non quod hoc esset primum volitum, sed consequens ad primum.

PrevBack to TopNext