Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, Praeambulum

Expedito Tractatu de primo peccato Luciferi et de peccato aliorum angelorum, quo primo peccaverunt, consequenter dicendum est de poena quae notabatur in casu eorum. Erat autem eorum duplex casus: unus spiritualis, alter vero localis sive in poenam et corpore, scilicet igne gehennae, inflictam. Casus autem spiritualis sive poena multiplex fuit: ex parte potestatis, alligatio sive cohibitio; ex parte cognitionis, obscuratio; ex parte motivae quoad rationem, vermis; quoad voluntatem respectu boni apparentis, quod tamen est malum, gaudium; respectu vero mali in praesenti, dolor; respectu mali in futuro, timor.

PrevBack to TopNext