Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 3, C. 3

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 3, C. 3

UTRUM ILLA POENA GRAVIOR SIT ALIIS DUABUS POENIS DAEMONUM.

Tertio quaeritur utrum illa poena gravior sit aliis duabus poenis quas sustinent, scilicet carentia visionis divinae et afflictione in igne gehennae.

Et videtur quod illa poena sit gravissima. 1. Dicit enim Isidorus, in libro De institutione ecclesiastica, quod nulla poena gravior est poena conscientiae; cum ergo haec sit in daemonibus, erit illa poena gravissima.

Sed videtur contrarium. a. Dicit enim Chrysostomus quod nulla poena maior est quam separari a visione Dei; ergo carentia visionis Dei est maxima poena: cum enim illud sit summum bonum, carentia ipsius erit maximum malum.

b. Sed videtur quod poena gehennae sit eis maxima poena: nihil enim est, quod ita actualiter affligit. — Praeterea, spiritum subesse corpori poenaliter est maxime afflictivum ipsius spiritus; sed daemones sunt spiritus, ignis vero gehennae corpus; ergo daemones subesse poenaliter igni gehennae est eis maxima poena.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod poena potest dici maxima secundum diversos modos: vel quoad damnum vel quoad sensum vel quoad maximam adhaerentiam in punito. Primo modo est maxima carentia visionis Dei: si enim intelligeremus per impossibile quod homo haberet visionem Dei et tamen ceteris poenis puniretur, non tantum damnificaretur sicut in sola carentia visionis Dei damnificatur. Secundo modo dicitur ignis gehennae maxima poena, cum maxime affligat et maxime sentiatur. Tertio modo dicitur vermis interior, cum sit poena immediate inhaerens ipsi spiritui. Et haec fuit ratio Isidori ; unde subdit: "Mens enim malae conscientiae proprie iis stimulis agitatur".

PrevBack to TopNext