Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 3, C. 4

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 3, C. 4

UTRUM DAEMONES POENA VERMIS PUNIANTUR SIMUL AUT SUCCESSIVE PRO OMNIBUS PECCATIS SUIS.

Quarto quaeritur utrum daemones puniantur poena vermis simul aut successive pro omnibus peccatis ab ipsis perpetratis.

Et videtur quod successive puniantur. 1. Poena enim est secundum conscientiam peccati, et poena actualis est, cum est actualis cognitio peccati; sed una et eadem cognitione actuali non cognoscit hoc peccatum et illud; cum ergo actuales cognitiones non sint simul, sed secundum prius et posterius, non erunt cognitiones actuales huius peccati et illius simul; et poena actualis sequitur cognitionem; ergo poena sequens actualem cognitionem unius peccati non erit simul cum poena consequenti actualem cognitionem alterius peccati; ergo non simul puniuntur daemones hoc genere poenae pro diversis peccatis.

Contra. a. Cum dicitur Iob 24,19: "Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium", transitus ille non attenditur secundum successionem, sed secundum poenarum variationem pro diversis peccatis. Est enim quoddam peccatum ex timore male humiliante, et ei respondet illa poena quae significatur per aquam nivis; et est peccatum ex amore male accendente, et ei respondet poena ignis. Et sicut peccata continuantur in subiecto, ita et poenae debitae pro peccatis; sic ergo sicut simul sunt istae poenae, ita poena vermis pro uno peccato et poena vermis pro alio peccato simul erunt.

b. Praeterea, Iob 10, 22, super illud: "Ubi umbra mortis et nullus ordo", Glossa: "In mente damnatorum perpraemissam umbram caecitatis magna erit confusio, quae intus eos cruciet, sicut flamma foris". Sicut ergo flamma foris simul affligit pro diversis peccatis, ita et haec confusio intus cruciabit simul pro diversis peccatis.

[Solutio]: Quod concedendum est. Unde poena conscientiae pro omnibus peccatis simul affliget.

[Ad obiecta]: 1. Nec est hoc contrarium quod supra obiectum est. Sicut enim peccatum simul est cum peccato, ita conscientia huius peccati simul cum conscientia illius. Manebit ergo in eis ad cumulum poenae aspectus diversorum peccatorum simul. Et sicut cedit ad cumulum gloriae in sanctis quod simul possunt aspicere diversa quae delectant, ita ad cumulum poenae in damnatis erit quod simul poterunt aspicere diversa quae tristant. —— Ad id ergo quod obicitur quod non erunt actuales cognitiones simul etc., respondendum est per interemptionem.

PrevBack to TopNext