IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 4, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 4, C. 1
DE POENA DAEMONUM QUAE EST GAUDIUM.
Et primo de gaudio, de quo quaeruntur duo: Primo, utrum gaudium aliquod sit in ipsis daemonibus; secundo, si est aliquod gaudium in eis, utrum cedat in poenam.
ARTICULUS 1
Utrum gaudium aliquod sit in daemonibus.
Et videtur quod non sit in eis gaudium. 1. Gaudium enim est ex apprehensione convenientis ; apprehensio autem convenientis vel est in praesenti vel in praeterito vel in futuro. Sed apprehensio convenientis in praeterito non adgenerat in eis gaudium: ab illo enim convenienti in praeterito privati sunt; apprehensio autem convenientis in praeterito cum privatione non adgenerat gaudium, sed dolorem; ergo non habent huiusmodi gaudium. — Nec habent ex apprehensione boni in praesenti, cum a bono in praesenti gratuito sint privati et naturali, quod ordinatur ad gratuitum; ergo non habent ex illo gaudium: licet enim habeant bonum naturae, quod non potest auferri, et illud cognoscant, non tamen ex illo sequitur gaudium. Unde Augustinus, XIX De civitate Dei: "Ipse dolor testimonium est boni ademptiet boni relicti; nisi enim bonum relictum esset, de bono amisso dolere non posset". Licet ergo habeant huiusmodi bonum naturae, tamen, quia ab illo fuit privatio boni gratuiti, non consequitur gaudium, sed dolor. — Nec habent gaudium ex apprehensione boni in futuro, cum spes evasionis a poena tollatur ab eis, sicut dicitur Iob 40,28: "Spes eius frustrabitur". Non ergo habent daemones gaudium.
Sed videtur contrarium, a. per hoc quod dicit Augustinus, Adversus Manichaeos: "Diabolus potestatem habet in eosqui praecepta Dei contemnunt, et de hac tam infelici potestate laetatur qui solebat, antequam caderet, de sublimi veritate gaudere, in qua non stetit". Ergo daemones habent aliquod gaudium.
b. Praeterea, a peccatore, dum potest peccare, non aufertur gaudium peccati, secundum quod omne peccatum ex libidine est, et ita in omni peccato est delectatio. Cum ergo daemones sint in statu, in quo possunt peccare et peccant, habent delectationem peccati, et ita gaudium.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod gaudium potest esse in daemonibus, sed illud non est gaudium verum, sed omni amaritudine respersum. Hoc autem non est nisi quia adhuc habent statum, in quo possunt demereri ; cum autem omnino erunt in statu retributionis pro omnibus peccatis, auferetur ab eis omnino gaudium.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum quod gaudium illud est, non ex apprehensione convenientis simpliciter, sed quod videtur sibi conveniens. Videtur autem conveniens sive delectabile ipsis daemonibus habere "potestatem in eos qui praecepta Dei contemnunt", et ita videtur esse gaudium ex illo quod videtur bonum esse in praesenti.
ARTICULUS II
Utrum gaudium in daemonibus cedat in poenam.
Videtur quod non, 1. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Poenaest affectio involuntaria et e converso". Sed gaudium dictum non est affectio involuntaria: non enim vellent non gaudere daemones; ergo gaudium non est poena in daemonibus.
Sed contra hoc est a. quod dicit Augustinus, Super Genesim: "Poena est diabolo ut in potestate habeat peccatores: et indemaior est eipoena, quia de tam infelici potestate laetatur". Ergo gaudium est poena daemonum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod gaudium, in ratione gaudii, non sonat in poenam, sed magis in peccatum. Quod autem dicitur esse poena, hoc intelligitur effective vel materialiter: effective, quia gaudium inordinatum meretur poenam; materialiter vero, quia de hoc quod gaudium habuit, consequenter affligitur.