IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 4, C. 2
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 4, C. 2
DE POENA DAEMONUM QUAE EST DOLOR.
Et videtur quod non habeant dolorem pro poena in praesenti, sed quod reservetur in futuro, 1. propter hoc quod dicitur Exod. 20,5: "Visitanspeccata patrum" etc., Glossa: "Diabolus, quia iam peccandi modum excessit, tamquam vestimentum concretumsanguine non erit mundus, in hoc saeculo non flagellatur pro peccato: "omnia"enim "servantur in futurum"". Si ergo non flagellatur in praesenti pro peccato, sed servatur in futurum, cum dolor in praesenti sit flagellum pro peccato, non habent dolorem in praesenti.
2. Praeterea, gaudium et dolor sunt opposita; cum ergo gaudium de potestate continuetur in praesenti, dolor, qui opponitur gaudio, non inerit in praesenti; non ergo dolor erit poena in praesenti.
Sed contrarium videtur, a. per hoc quod dicitur, in libro De civitate Dei, XIX: "Sicut laetitia deserti boni in peccato testis est voluntatis malae, ita dolor amissi boni in supplicio testis est naturae bonae". Et loquitur ibi de statu daemonum; ex quo accipitur quod dolorem habent de amisso bono.
b. Praeterea, delectationem habuerunt in primo peccato; delectationi autem conveniens poena respondet afflictio sive dolor; ergo dolorem habent in praesenti pro poena.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod dolorem habent in praesenti tamquam poenam pro bono amisso, quod consequi potuerunt.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum quod est quaedam poena corrigens in praesenti: et hac poena non flagellatur diabolus pro peccato, quia "non erit mundus in hoc saeculo" ; et est poena condemnans: et illa, licet inchoetur in praesenti, consummabitur in futuro, et ratione illius dicitur: "Omnia servantur in futurum", id est consummatio, non quod in praesenti non puniatur.
2. Ad secundum vero dicendum quod gaudium et dolor, cum ad eamdem rem referuntur, sunt opposita, cum autem ad diversa referuntur, non sibi opponuntur. Unde dolor de casu a sublimi veritate et laetitia de infelici potestate in praesenti senti non sibi opponuntur; propter quod nihil prohibet haec duo simul inesse daemonibus; in futuro vero erit dolor sine gaudio. Unde Augustinus: "In extremo supplicio recte fit ut impii naturalium bonorum damna in cruciatibus defleant, sentientes ablatorem eorum iustissimum Deum, quem contempserunt benignissimum largitorem".