IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 4, C. 3
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 4, C. 3
DE POENA DAEMONUM QUAE EST TIMOR.
Quod videtur. a. Servi enim peccati est timere; sed diabolus servus est peccati, Ioan. 8, 34: "Qui facit peccatum, servus est peccati" ; ergo eius est timere poenam.
b. Praeterea, "daemones credunt et contremiscunt", Iac. 2, 19; sed quid est illud credere nisi certitudo de poena? Ex certitudine autem poenae futurae sequitur timor; ergo daemones timent; sed timor ille non est nisi potentiae divinae punientis; ergo habent timorem potentiae Dei punientis; ergo habent timorem poenae.
c. Praeterea, Matth. 8, 29: "Quid nobis et tibi, Iesu, Fili Dei? Venisti ante tempus torquere nos?" Ergo certi erant de poena futura ; sed ex certitudine mali in intellectu sequitur timor in affectu; ergo habuerunt timorem in affectu; sed timor poenae secum habet poenam adiunctam, secundum. quod dicitur I Ioan. 4, 18: "Timor poenam habet" ; ergo habent timorem poenalem.
Contra. 1. Iob 41,24: "Factus est ut nullum timeret", super quo B. Gregorius, libro XXXIV Moralium: " "Nullum timeret", videlicet quia nec Deum, sed nequehoc, quod passurus est, metuit, cuinimirum felicius fuerat timendosupplicia vitare quam non timendo tolerare". Et alibi: "Nunc omnino nontimens omnibus suppliciis subiacet, qui elementis etiam superesse poterat, si unum, quem debuit, timere voluisset. Unde profecto timeret omnia possidens, qui nunc unum non timens omnia patitur". Ex quibus colligitur quod daemones non habent timorem poenae, quam sustinent, sed nec Dei poenam infligentis.
2. Praeterea, timor servilis facit abstinere ab actu peccati; sed daemones nullatenus abstinent ab actu peccati; ergo non videtur esse in eis timor servilis.
3. Praeterea, Gregorius, super illud Iob 3,11: "Quare non in vulva mortuus sum" ? "Cum poena timetur, sed facies Dei non amatur, timor ex tumoreest, non ex humilitate, quia superbit qui peccatum, si liceat non puniri, non deserit". Ergo videtur quod habens timorem servilem ex consideratione poenae non peccet; sed hoc non est in diabolo; ergo in diabolo non est huiusmodi timor poenalis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod uno modo est timor in diabolo, alio modo non. Timor enim, secundum quod comes est humilitatis, non est in ipso, cum superbia maxime sit in ipso, quae opponitur humilitati et per consequens timori, et hoc modo intelligitur illud: "Factusest ut mi[lum timeret". Ex superbia enim est in eo arrogantia et praesumptio, propter quam non timet illum quem timere deberet, et ex hoc peccat. Ex alia vero parte timor sonat in poenam, et secundum hoc est in diabolo. Sed adhuc distinguendum est, quia timor poenalis aliquando revocat hominem a peccato vel cohibet ab actu peccati: et hoc modo non est timor poenalis in eo. Alio vero modo est in augmentum poenae inflictus pro peccato praecedenti: et secundum hoc timor poenalis est in eo.
[Ad obiecta]: Per hoc potest responderi ad obiecta. a-c. Cum enim dicitur quod timor est in eo, intelligitur de timore poenali, non cohibente ab actu peccati, sed affligente pro peccato.
1. Quod autem dicitur Iob 41,24: "Factus est ut nullum timeret", intelligitur de timore cohibente a peccato. Ex superbia enim est quod non cohibet se a peccato per timorem Dei, sicut est de illo qui ex audacia sive temeritate delinquit. — Similiter illud quod dicit B. Gregorius quod non timet Deum, intelligitur de timore servili qui cohibet a peccato.
2-3. Quod etiam dicit ipsum non timere poenam, hoc similiter intelligitur quod non ita timet quod propter hoc a peccato desistat. Unde est duplex timor servilis: unus cohibitorius a peccato, et hoc modo intelligitur illud B. Gregorii, quod dicitur super Iob 3,11; et quod alibi dicitur: "Vivit in eo voluntas peccandi, et sequeretur peccandi libertas, si sperareturimpunitas". In diabolo vero vivit voluntas peccandi, et timor in ipso est ex tumore, sed non desistit a peccato propter timorem poenae, immo in praesenti magis exardescit ad culpam.