Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, Praeambulum

Completo Tractatu de primo peccato malorum angelorum et de poena consequente, dicendum est de peccato tentationis, quo tentavit primum parentem et adhuc tentat humanum genus: ratione enim illius dicitur esse "homicida ab initio", sicut habetur Ioan. 8,44 Primo autem dicendum est de tentatione in communi; secundo, de tentatione facta primis parentibus. De tentatione in communi, primo dicendum est de tentatione activa; secundo, de tentatione passiva. Circa tentationem vero activam ipsius diaboli consideranda sunt haec: Primum, quid sit tentatio; secundum, a quo sit tentatio; tertium, cuius sit tentatio; quartum, ex qua causa fit tentatio; quintum, qua de causa permittit Deus tentationes fieri; sextum, quae sint differentiae sive species tentationis; septimum, quo modo unaquaeque fiat; octavum, de remedio tentationis; nonum, utrum diabolus semper tentet; decimum, utrum aliquando crescat eius appetitus ad tentandum.

PrevBack to TopNext