Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 1

QUID SIT TENTATIO.

ARTICULUS I

Definitio tentationis secundum Cassiodorum.

Circa primum sic proceditur: Dicit Cassiodorus quod tentatio est assimilatio boni ad fallendum.

Sed videtur quod haec ratio non conveniat omni tentationi diaboli. 1. Tentatur enim aliquis quandoque a diabolo de fide, et tunc est de non vero sub specie veri, quando angelus Satanae "transfigurat se in angelum lucis", ut faciat consentire falso sub specie veri; aliquando autem transfigurat se, ut homo eligat malum sub specie boni; non ergo in omni tentatione diaboli est assimilatio boni ad fallendum, sed quandoque assimilatio veri ad fallendum.

2. Item, Gregorius, in Moralibus: "Diabolus quosdam decipit, ut sapientes, sub specie boni, sed alios aperte ducit in peccatum". Ergo respectu eorum non est tentatio assimilatio boni ad fallendum, cum aperte ducuntur in malum: quidam enim scienter malum faciunt.

Sed in contrarium sic obicitur: a. Terminus tentationis diaboli est peccatum; ergo ad hoc tendit tentatio eius ut homo perpetret peccatum; sed nullus vult malum in quantum huiusmodi; ergo sub specie boni procedit ad tentandum; ergo tentatio est assimilatio etc.

b. Hoc etiam videtur per hoc quod dicitur in Glossa super illud Psalmi: "Proba me, Domine, et tenta me": "Diabolus tentat, ut seducat". Sed seducere est a bonitate ad malitiam ducere vel in malitiam magis profundare; ergo tentatio diaboli est per apparentiam boni ad hoc quod a bono ducatur ad malum: hoc enim quodam modo tenet rationem medii; ab extremo autem ad extremum non venitur directe nisi per medium.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod praedicta ratio Cassiodori convenit omni tentationi diaboli.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem primum in contrarium, dicendum quod tentatio quae est de fide, est etiam huiusmodi. Est enim ibi assimilatio boni in genere illo: verum enim est bonum intellectui et affectui secundum quod consensus fertur super illud.

2. Ad secundum dicendum quod, licet quosdam decipiat occulte, quosdam aperte ducat, nihilominus in omnibus est deceptio: appetunt enim illud quod non est appetendum; et licet cognoscant quodam modo illud esse malum, quod appetunt, tamen alio modo aestimant esse bonum, et ita semper est ibi assimilatio boni ad fallendum. Sed propter hoc dicitur aperte ducere quosdam, quia habent in se scientiam, secundum quam possunt cognoscere et cognoscunt quoniam illud est malum simpliciter, id est a Deo prohibitum.

ARTICULUS II.

Definitio tentationis secundum Hugonem de S. Victore.

1. Hugo de S. Victore ponit aliam definitionem: "Tentare est callide experiri et quasi quibusdam blandis conatibus ante violentam pulsationem probare".

Circa quam definitionem sic obicitur: videtur enim quod nulla sit violenta pulsatio. a. Dicit enim Gregorius: "Non est timendus hostis qui non potest vincere nisi volentem".

b. Item, Isai. 51, 23: "Incurvare, ut transeamus", in persona daemonum ipsi animae dicitur ; ubi Glossa: "Nisi te ipsum subdideris, daemones non nocebunt tibi".

c. Praeterea, Philosophus assignat differentiam inter violentum et voluntarium, dicens: "Violentum est cuius principium est extra, eo nihil conferente qui agit vel qui patitur; voluntarium autem estcuius principium est in ipso". Sed omne peccatum est ita voluntarium quod, si non est voluntarium, non est peccatum ; ergo nullum est violentum; non ergo est violenta pulsatio in aliquo peccato.

Contra. 1. Dicit B. Gregorius quod aliquando saevit diabolus ut leo et aliquando tentat ut draco. Cum autem saevit ut leo, tunc videtur esse violenta tentatio; cum autem tentat ut draco, non violenta, et ita non in omni progressu tentationis est violentia. Hoc etiam videtur per hoc quod dicit B. Gregorius alibi: "Prius, quasi consulens blanda, ad animumloquitur, sed, cum semel dentem delectationis infixerit, violenta post consuetudinefere vel pene insolubiliterinnodatur". Et iterum, super illud Iob 20,16: "Caput aspidissuget, et occidet eum lingua viperae": "Quid per linguam nisi violenta daemonum tentatio designatur? Prius enim leniter subrepit, postmodum vero violenter trahit. "Caput"vero "aspidis sugit", quia initium suggestionis occultae pravum prius in corde nascitur; sed occidit eum "lingua viperae", quia postmodum capta mens veneno violentaetentationis necatur".

2. Praeterea, tentare est experiri; sed experiri est de re ignota, ut fiat nota; si ergo notum sit diabolo de aliquo quod sit in mortali, de illo non erit experientia; ergo nec tentatio: a quo enim removetur genus, ab eo removetur species; ergo, si in huiusmodi est etiam tentatio, non erit tentare "callide experiri" etc.

II. Huius etiam gratia quaeritur, cum tentare dicatur de Deo et dicatur de diabolo et dicatur de homine, sicut habetur in Glossa super illud: "Proba me, Domine, et tertia me", quaeritur in quo sit convenientia et utrum sit communis ratio?

Quod non, videtur. 1. Tentat enim Deus ut erudiat vel probet, homo vero ut sciat, diabolus ut seducat; sed istae sunt rationes differentes; ergo non videtur esse communis ratio, cum ista non habeant commune.

2. Praeterea, et diabolus et homo potest experiri de re ignota, sed Deus non: nihil enim est ei ignotum, sed, antequam fiat, est notum; unde, cum dicitur Deuter. 13,3: "Tentat nos Dominus Deus noster, ut palam fiat hoc", non est ut ei fiat palam, sed ut homini fiat palam, vel sibi ipsi vel alteri. Restat ergo quod experiri secundum unam rationem non erit in tentatione dicta de diabolo et in tentatione dicta de Deo.

In contrarium sic obicitur a. per similitudinem in tentationibus artificum. Tentat enim medicus quis sit effectus alicuius herbae per experientiam, similiter tentant et alii artifices quotidie; sic ergo videtur quod tentare hic dicatur experiri. Cum enim diabolus tentat, experientiam sumit de homine ad malum; cum Deus tentat, experientiam sumit de homine ad bonum; cum homo tentat, experientiam sumit ad verum. Ergo experiri videtur esse commune omni tentationi, et quod per huiusmodi differentias distrahatur.

[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod illa ratio Hugonis intelligitur de tentatione quoad initium motus in peccatum. Accidit enim diabolo aliquando sicut accidit caeco, qui primo tentat baculo utrum inveniat viam per quam possit incedere, postquam autem invenerit viam, quasi incedit secure. Sic diabolus primo tentat hominem, et si inveniat eum fortem ad resistendum, blande conatur et paulatim, si vero inveniat viam paratam, quasi violentus pulsat. Et hoc modo intelligitur ipsa ratio supra dicta.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem primum de violenta tentatione sive pulsatione, dicendum est quod nunquam est omnino violenta, sed dicitur in respectu violenta, quia quasi quadam necessitate consuetudinis vel alicuius alterius rei ducitur ad peccatum vel ad hoc quod in peccato profundetur: et hoc modo inducuntur auctoritates B. Gregorii non de violenta tentatione simpliciter, sed in respectu.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet tentare sit experiri, non tamen semper est de re incognita, sed tunc proprie est de re incognita vel sibi vel alii, quando finis experientiae terminatur in notitia intellectus; quando vero non sistit in intellectu finis tentationis vel experientiae, sed progreditur ad affectum vel effectum, tunc potest esse experientia de re ignota et de re nota: experitur enim ut fiat malum vel ut fiat bonum sive manifestetur.

II. Ad id vero quod obicitur de convenientia tentationis diaboli cum tentatione Dei et hominis, dici potest quod non est convenientia ex parte finis, sed convenientia est ex parte actus et subiecti in genere. Tentatio enim est experientia liberi arbitrii; sed Deus experitur liberum arbitrium trium ad bonum, diabolus. experitur liberum arbitrium ad malum. Ex parte ergo boni et mali non est accipere commune, sed ex parte actus et materiae.

Si vero quaeratur quae sit differentia inter tentationem diaboli et consilium et suggestionem, potest haec assignari differentia, ut tentatio sit respectu liberi arbitrii, consilium vero sit respectu ipsius rationis vel intelligentiae, suggestio vero respectu voluntatis. Sicut enim Spiritus Sanctus suggerit bona voluntati, sicut habetur Ioan. 14, 26, sic spiritus malignius suggerit mala ipsi voluntati. Sic ergo differre possunt tentatio, consilium et suggestio.

PrevBack to TopNext