IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 2
A QUO SIT TENTATIO.
Quod non, videtur. 1. Dicitur enim Iob 40, 23, super illud: "Numquid accipies eum servum sempiternum?" Ibi dicitur quod diabolus servit Domino in tentationibus; sed illud quod fit a servo ministerio, fit a Domino auctoritate; ergo tentatio, quae fit a diabolo tamquam a servo, est a Domino auctoritate; non ergo solius diaboli est tentare ista tentatione.
2. Praeterea, homo etiam tentat ad deceptionem, sicut habetur in Evangelio, cum dicitur: "Accessit quidam legislatortentans eum", sicut habetur Matth. 22, 35 et Luc. 10,25; tentabat enim eum ut deciperet; ita etiam multi homines tentant alios ad deceptionem; ergo non est solius diaboli tentare hoc genere tentationis.
3. Item, Iac. 1,14: "Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus". Ergo concupiscentia hominis tentat ipsum; sed quid aliud est dicere quod concupiscentia tentat, nisi quod est quaedam causa tentationis, differens a causa tentationis quae est diaboli? Ergo non a solo diabolo fit huiusmodi tentatio, quae est ad seductionem peccati.
Contra. a. Iac. 1,13: "Neminem Deus tentat; Deus enim intentator malorum est". Ergo huiusmodi tentatio, quae est ad seducendum, non est a Deo.
b. Item, Augustinus, in libro De bona perseverantiae: "Deus neminem tentat, tentatione scilicet noxia; nam est utilis, quando non decipimur, sed probamur; noxia vero est, quam significat Apostolus, I ad Thessal.3, 5: "Ne forte tentaverit isqui tentat, et inanis sit labor noster"".
c Item, cum assignetur ratio tentationis humanae, dicitur quod homo tentat ut sciat; si ergo tinis tentationis humanae est scire, non est finis tentationis humanae, decipere; ergo proprium est tentationis diabolicae tentare ut decipiat vel seducat: sic enim distinguitur tentatio a tentatione ex parte finis.
d. Praeterea, tentans distinguitur a tentato in substantia et habet in se principium experiendi; sed concupiscentia non distinguitur omnino ab homine tentato in substantia nec habet in se principium experiendi: illud enim est principium experiendi quod habet in se potentiam cognoscendi; ergo concupiscentia non est principium tentandi illo modo quo dicitur diabolus tentare.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod tentare, secundum quod est callide experiri ad malum, est officium diaboli, sicut dicitur in Glossa I Thessal. 3, 5 super illud: "Ne forte tentaverit is qui tentat".
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc autem quod obicitur quod Dei est tentare ista tentatione tamquam auctoris: dicendum est quod tentatio—actus, in quantum procedit a potestate, sic est Dei ut auctoris, in quantum autem tentatio procedit a voluntate, non est eius ut auctoris: "potestas enim iusta est, sed voluntas est iniusta", sicut dicit B. Gregorius. Cum ergo dicitur servus, proprie dicitur ex parte potestatis; nihilominus tamen servit etiam Deo sua mala voluntate, quia actum illius malae voluntatis ordinat Deus ad bonum. Unde Gregorius: "Inde obtemperat nutibus divinae potentiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae". Et iterum: "Servus ex pacto est, quia dum voluntatem suam implere permittitur, a superni consilii voluntate ligatur, utelectos Dei nolens tentet et tentando nesciens probet". Et dicit Isidorus: "Diabolus tentando sanctorum profectibus servit".
a. Cum autem dicitur Iac. 1, 13: "Deus neminem tentat", sensus est non habet voluntatem tentandi ad seductionem. Et Augustinus, in libro De bono perseverantiae, ita exponit ibi: " "Neminem tentat", id est in tentationeminducit; nam tentari et in tentationem noninduci non est rnalum". Beda vero ita distinguit quod exteriorem tentationem immittit Deus ad tentationem suorum, interiorem vero, qua saepe concipitur malum, non immittit Deus.
2. Ad secundum vero quod obicitur de tentatione hominis, dicendum quod, licet aliquando tentet homo ad deceptionem, et in hoc minister sit diaboli, hoc tamen non est universale in tentatione hominis, sed ad hoc tentat ut sciat. Unde, cum dicitur in Evangelio quod "surrexit quidam tentans" etc., hoc dupliciter exponitur ab Augustino, in libro De concordia Evangelistarum: "Fieri potest ut, quamvis tentans accesserit, Domini tamen responsionecorrectus sit; aut certe tentationem non accipiamus malam, tamquam volentis decipere inimicum, sed cautampotius, tamquam experiri volentis ignotum".
3. Ad tertium vero dicendum quod aliter dicitur tentatio esse a diabolo et aliter a concupiscentia. Ab ipso enim diabolo est tamquam a patre, ab ipsa vero concupiscentia tamquam a matre, Ezech. 16,3: "Pater tuus Amorrhaeus et mater tua Cethaea". Unde dicitur ibidem illud Iac. I, 15: "Concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum", et dicitur in Interlineari: "Vel cumdiabolus incentiva immittit vel cum caro suavia sibi quaerit". Vult ergo quod incentivum sit ab ipso diabolo tamquam primo movente, ab ipsa concupiscentia tamquam a proximo.