IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 3
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 3
CUIUS SIT TENTARI.
Et primo, quaeritur utrum tentatio sit tantum hominis tamquam tentabilis vel etiam angeli aut etiam Dei; secundo, si tentatio est hominis, utrum mali tantum aut etiam boni et mali; tertio, si boni, utrum Christi aut tantum alterius hominis; quarto, si est tentatio alterius boni hominis, utrum similiter dormientis et vigilantis; quinto, quaeritur utrum eodem modo sit tentatio existentis in saeculo et renuntiantis saeculo; sexto, utrum similiter sit perfectorum et imperfectorum; septima quaestio est ex parte malorum — sunt enim quidam qui aliquando resistunt, quidam vero qui non resistunt- utrum similiter sit tentatio respectu horum et illorum; octavo, quaeritur utrum similiter sit tentatio respectu credentium et non credentium; nono, utrum similiter respectu existentium in communione Ecclesiae et respectu separatorum a communione Ecclesiae.
ARTICULUS I
Utrum tentari sit tantum hominis vel etiam angeli aut Dei.
Ad primum sic: videtur enim quod tentatio non sit tantum hominis, sed etiam angeli. 1. Si enim tentatur Deus, sicut habetur Deuter. 6, 16: "Non tentabis Dominum Deum tuum", Glossa: "Deum tentat qui, habens quod faciat, sine ratione committit se periculo, experiens utrum possit liberari a Deo". Si ergo Deus potest tentari, multo fortius angelus.
2. Praeterea, tentatio est experientia ad bonum vel ad malum; sed alterum horum potest convenire angelo; ergo angelus potest tentari.
Contra. a. Angeli determinati sunt ad bonum vel ad malum; ergo, cum tentatio, de qua loquimur, sit rei possibilis ad bonum vel ad malum, ut, si in bono sit, possit cadere vel probari, istae autem rationes non conveniunt angelo, ergo tentatio non erit angeli ut tentabilis.
b. Praeterea, differt ratio tentantis et rei tentandae; sed officium est angeli mali tentare ; ergo eius non est tentari: non enim se ipsum tentat nec ab alio tentatur ut cadat; ergo non est angeli mali tentari; nec angeli boni, cum impossibilis sit ad casum et manifesta sit eius probatio vel approbatio.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod tentari proprie est ipsius hominis, secundum quod loquimur hic de tentatione. Cum enim dicitur quod Deus tentatur, aliud est genus tentationis: hoc enim est experientia potestatis divinae ad subveniendum; hic autem fit sermo de experientia potestatis ad permanendum vel ad cadendum.
[Ad obiecta]: 1. Ad id ergo quod obicitur de angelo per hoc quod obicitur de Deo: dicendum quod non est huiusmodi genus tentationis, sicut dictum est. Unde, si tentaretur angelus illa via, hoc non esset nisi experiri utrum angelus vellet subvenire; sed de huiusmodi tentatione non loquimur hic. — Si vero quaereretur fortasse utrum Deus a principio tentaret angelum ad probandum, videtur dicendum quod nomen tentationis non convenit ibi. Tentatio enim proprie fit, cum aliquid exigitur unde potest esse probatio vel casus: hoc autem modo non tentat Deus angelum ; nec invenitur quod Deus tentaverit hominem nisi post casum, non in statu innocentiae. Unde, cum angelus tunc fuisset in statu innocentiae, non conveniebat ei tentatio.
ARTICULUS II.
Utrum tantum mali homines tententur
Secundo quaeritur, si tentatio est hominis, utrum sit mali tantum aut boni et mali secundum eumdem modum.
Et videtur quod sic. 1. Cum enim officium diaboli sit tentare, nec, quantum est de voluntate sua, cesset a tentatione, indifferenter pulsat bonos et malos; ergo similiter se habet ad tentandum hos et illos.
Contra. a. Mali sunt in potestate diaboli; cum ergo plus intendat trahere ad suam potestatem bonos quam malos detinere, maior est intentio ipsius ad tentandum ipsos bonos quam ad tentandum ipsos malos.
b. Item, dicitur in Psalmo, super illud: "Immissiones per angelos malos", Glossa: "In malis potest diabolus sicut in pecore suo, in bonis vero non potest nisisicut in pecore alieno". Ergo dissimiliter se habet ad tentandum hos et illos.
c. Praeterea, super illud Iudic. 6,3: "Cum sevisset Israel, ascendebat Madian" etc., Glossa: "Non dicuntur invaluisse Madianitae contra populum Dei, dum praecepta custodivit; cum autem negligere coepit, mox invalere coepithostis adversum nos, qui Israel secundum spiritum dicimur". Ex quo designatur quod aliter est tentatio respectu bonorum et respectu malorum. Dicitur enim ibi de bonis: "Daemones non possunt accedere ad spirituales campos", ubi per spirituales campos designantur boni. Est autem quando sata nostra corrumpuntur: "Qui enim seminat in carne, de carne metet corruptionem", et hoc intelligitur de malis. Ergo ad malos possunt ascendere, ad bonos vero non. Dissimiliter ergo se habent respectu bonorum et malorum in tentatione.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod respectu horum et illorum est tentatio similiter quantum est ex parte appetitus ipsius tentantis: et hos enim et illos appetit tentare; non tamen est aequalis appetitus ad trahendum iustos et ad detinendum peccatores. Potest etiam esse dissimilitudo, non tantum ex parte tentantis, sed etiam ex parte eius qui tentatur. In malis enim est amplior habilitas ad recipiendum tentationem quam sit in bonis: mali enim inclinantur ad tentationem diaboli, boni vero non, in quantum huiusmodi. Item, mali veniunt ad diabolum ut ab eo tententur; diabolus autem ad iustos venit ut eos tentet, non quod se offerant tentationi. -— Ex iis possunt patere ea quae obiecta sunt.
ARTICULUS III
Utrum tentari sit Christi aut tantum alterius hominis.
Et videtur quod non sit tentatio Christi. 1. Tentatio enim in bonis dicitur esse ad profectum; in Christo autem nullus erat profectus; ergo non erat in ipso tentatio.
2. Item, nihil iuris habebat in eo ; sed in quo nihil habebat iuris, non conveniebat potestas tentandi; ergo non habuit potestatem tentandi Christum.
3. Praeterea, Christus maior fuit quocumque angelo; ergo, si tentatio non cadit in angelum, multo fortius tentatio non fuit Christi.
Sed in contrarium videtur a. quod dicitur in Glossa, super illud Matth. 4,3: "Si Filius Dei es": "Non indignum iuit Christum tentari, qui venerat occidi, ut tentationem superando, nobis potestatem daret superandi tentationes".
b. Item, dicitur in ipso Evangelio Matth. 4,1: "Ductus est Iesus in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo".
c. Item, super illud Psalmi: "Educes me de laqueoquem absconderunt mihi", Glossa: "Duae sunt portae mortis, et per utramque tentavit diabolus Christum: per portam cupiditatis, sicut habetur Matth.4,9; per portam timoris in passione, secundum quod dicitur Matth.26, 37: "Coepit Iesus pavere et taedere"". Ex quo accipitur quod tentatio fuit Christi.
II. Praeterea, si Christus tentatus fuit, aut tantum tentatus initi tentatione exteriori aut etiam tentatione inferiori.
Quod autem tentatione interiori, videtur. 1. Tentatus enim fuit tentatione timoris; timor autem est interior; ergo fuit tentatus tentatione inferiori.
Sed videtur contrarium, a. per hoc quod dicitur super illud: "Educes me de laqueo" etc., ubi videtur dici quod non fuit tentatus nisi tentatione exteriori.
b. Praeterea, tentatio interior, quae est a carne, non fit sine peccato; peccatum autem nullatenus fuit in Christo nec potuit esse; ergo non tentabatur tentatione interiori; tentabatur ergo sola tentatione exteriori.
c. Quod etiam videtur per hoc quod dicitur super illud: "Et accedens tentator" etc., Glossa: "Christus sola suggestionetentatus fuit, delectatio vero peccati mentem eius non momordit".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum in contrarium, dicendum quod, licet tentatio sit ad profectum, hoc non fuit ut ipse proficeret in se, cum haberet summam perfectionem, sed ut membra proficerent: propter nos enim fuit huiusmodi tentatio.
2. Ad secundum vero dicendum quod, licet nihil iuris haberet in eo, cum non haberet peccatum, nihilominus tamen permisit Dominus ipsum tentare et ipse permisit se tentari et alia ratione quam permisit Adam tentari. Permisit enim Adam tentari in statu innocentiae, ut experiretur in eo obedientiam, quam tamen scivit ipsum non observaturum. Permisit autem Christum tentari, de cuius obedientia constabat et constantia, sed ut nos exemplo illius et constantes et obedientes essemus.
3. Ad tertium dicendum quod, licet Christus, etiam secundum quod homo, tanta gratia praeditus, fuerit maior angelo, nihilominus tamen tentatus fuit, quod non de angelo legitur, quia Christus, cum sit caput nostrum, multa attribuuntur ei propter non, non quia ipse indigeret. Angelus autem bonus nec ratione sui nec ratione aliorum dicitur tentari, cum angelus non dicatur habere membra ad modum illum secundum quem Christus dicitur habere membra. Praeterea, quaedam passibilitas fuit in Christo assumpta, ex qua parte videbatur similis aliis hominibus, et ideo tentavit ipsum diabolus: si enim scivisset ipsum esse Filium Dei, omnino non tentasset. Unde habetur in quadam Glossa t 4, 3, super illud: "Si Filius Dei es": "Aliud tentantis est, aliud explorantis, dumDeum confiteri videtur et homini illudere conatur. Sic enim tentat, ut exploret quod veretur; sic explorat, ut tentando decipiat" ; Non ergo ausum tentandi haberet nisi in eo humanam naturam consideraret, non sciendo divinam.
II. Ad illud vero quod obicitur consequenter cuiusmodi tentatione tentatus fuisset: dicendum quod tentatus fuit tentatione exteriori secundum quod ad invicem dividuntur tentatio quae est a carne et tentatio quae est ab hoste; tentatio enim quae est ab hoste dicitur exterior; quae vero interior, a carne. Est tamen quaedam ab hoste interior, et illa tentatione non fuit tentatus Christus. Cum enim sint tres gradus tentationis — sicut dicit B. Gregorius quod diabolus pulsat exterius, palpat interius, trahit ad consensumi: pulsat sine peccato, palpat cum veniali, trahit cum mortali — primus gradus tantum erat circa Christum, scilicet pulsare, alii vero duo non conveniebant nec convenire poterant.
[Ad obiecta]: 1. Si vero dicatur, sicut habetur in Evangelio, quod tentavit eum tentatione timoris, de timore quidem legitur in Evangelio, de tentatione autem non legitur. Quod si fuit ibi tentatio, sicut dicitur in Glossa supra dicta: dicendum est ad praesens quod duplex est timor. "Est enim timor naturalis, nolente dividi anima a corpore secundum naturam", et iste timor fuit in Christo: ratione huius timoris non dicitur proprie Christus tentatus. Est alius timor, qui dicitur propassio, non dico passio, quae est perturbatae mentis: talis enim non poterat convenire Christo, sed propassio, et hoc modo assumpsit ipse nostram infirmitatem quae nostrae redemptioni competebat. Et dicitur esse motus subitus ex parte ipsius sensualitatis, non ex parte rationis deiformis, cui nihil erat subitum. Et per hunc modum poterat esse tentatio timoris, non quia diabolus haberet potestatem incutiendi huiusmodi timorem, nisi quatenus ipse Filius Dei voluit et secundum quod Deus et secundum quod homo.
ARTICULUS IV.
Utrum diabolus tentet similiter bonos dormientes et vigilantes.
Et videtur quod nulla sit tentatio respectu dormientium. 1. Scit enim diabolus quod in dormientibus non est usus liberi arbitrii; ubi autem non est usus liberi arbitrii, nec est meritum nec demeritum; ubi autem non est meritum vel demeritum, nullus est effectus tentationis; ergo tentatio nullum habet effectum in dormiente: non enim consentire potest tentationi, et ita non est demeritum, nec resistere tentationi, et ita non est meritum.
2. Praeterea, super illud Iob 7,14: "Terrebis me per somnia", distinguitur quot modis tangunt animum imagines somniorum, quorum unus est quod "aliquando fiunt illusione, aliquando cogitatione simul et illusione", et iis duobus modis interponit diabolus partes suas. Sed istae illusiones non fiunt nisi in parte imaginativa ; in illa vero parte nec est meritum nec demeritum. Licet enim appareant prospera dormientibus, quae possent allicere animum ad indebitam cupiditatem, vel adversa, quae possent deicere per timorem, tamen nec tunc mens timore deprimitur nec indebita spe sublevatur. Ergo tentatio diaboli, cum non aliter fiat, nullum habet effectum; pro nihilo ergo fit tentatio huiusmodi.
Sed videtur contrarium, a. per hoc quod dicit B. Gregorius: "Haec maligneagere superna dispensatio benigne permittit, ne in electorum cordibus ipse saltem a passionis praemio somnus vacet".
b. Item, super illud Iob 7,14: "Terrebis me per somnia" etc., Glossa: "Sanctos quominus valet vigilantes, gravius tentat dormientes".
c. Ex hoc etiam eodem videtur quod gravius tententur boni in somno quam in vigilia; sed hoc videtur falsum, quia in vigilia boni tentantur aliquando usque ad casum, in somno vero nunquam tentantur usque ad casum; ergo gravior est tentatio in vigilantibus quam in dormientibus.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem respondendum quod, licet tentatio non habeat effectum tempore dormitionis, ut consentiatur ei vel omnino repellatur, nihilominus aliquem habet effectum. Ex concepto enim in somnis, consequenter, cum advertit ratio, vel sequitur tentationem vel repellit: et tunc habet effectum tentatio vel non habet effectum. Nulla ergo esset tentatio diaboli, si sciret nullum effectum secuturum, sed quia conicit aliquem effectum posse sequi, ideo tentat in somnis. Ratio autem quare tunc tentat in illa parte imaginativa sive phantastica est, quia tunc plus viget: ex illa enim parte semper intendit tentare, ex qua parte maiorem credit esse effectum.
a. Ad id vero quod dicit B. Gregorius quod Dominus permittit in somno tentare, ne somnus vacet a praemio passionis: dicendum est quod hoc non dat intelligere quod in somno sit meritum; sed, cum fit vigilia, et placet ipsis bonis quod sic torquentur in somno nec alicui consentiunt delectationi, tunc est meritum. Occasio ergo meriti poterat esse in ipso somno, sed non ipse effectus meriti.
6. Ad id vero quod obicitur utrum gravior sit tentatio in somno quam in vigilia vel e converso, dicendum est quod gravior potest dici dupliciter: vel ratione occasionis, ubi nulla est resistentia, et hoc modo gravior est in somno; vel ratione effectus immediate consequentis, et sic gravior est in vigilia. Unde gravior potest dici ratione damni quod consequitur, et sic est in vigilantibus; vel quia non est resistentia ex parte eorum qui tentantur, et sic est gravior in dormientibus.
ARTICULUS V.
Utrum diabolus similiter tentet existentes in saeculo et renuntiantes saeculo.
Et videtur quod gravior sit tentatio renuntiantibus saeculo, a. per hoc quod dicit B. Gregorius: "Gravismoeror unicuique ininitio conversionis suae, cum, sua peccata considerans, curarum saecularium vult compedes rumpere et viam Dominiincedere, desideriorum temporalium grave onus abicere et iugum Domini leve libera servitute portare". Item: "Quem pugna moerorissuperare non valuit, ne ipsae securitas sternat, dispensante Deo permittitur ut post conversionemsuam tentationum stimulis fatigetur". Ex iis accipitur quod graviores sunt tentationes a saeculo recedentium quam ipsorum saecularium.
b. Item, super illud Exodi 14,a,2: "Reversi castra metentur" etc., Glossa: "Multa offendicula et multae tentationes occurrunt volentibus agere quae Dei sunt". Ex quibus derelinquitur quod graviores sunt tentationes istorum quam illorum.
c. Item, super illud: "Tunc Iesus ductus est in desertum", Matth. 4,1, Glossa: "In deserto fit tentatio, quia non ante se hostis erigit quam homo de mundo exit; tenet enimeum sub legibus suis".
d. Item, super illud Iob 40,18: "Absorbebitfluvium" etc.: "Antiquus hostis pro magno non habet, cum sub iure suae tyrannidis terrena quaerentes tenet, quiper ipsa vitae suae studia deorsum currunt, sed illos magnopererapere nititur, quos despectis terrenis studiis iam iungi caelestibus contemplatur".
Sed contra videtur, 1. per hoc quod dicit B. Gregorius: "De Aegypto exeuntibus e vicino bella subtrahuntur, quia relinquentibus saeculum quaedam prius tranquillitas ostenditur, ne ipsa teneritate et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant".
2. Item, super illud Iob 41,4: "Quis revelabit faciem indumenti eius" ? Gregorius: "Aliter Leviathan religiosos tentat, aliterhuic mundo deditos. Nam pravis mala, quae desiderant, aperte obicit, bonis autem latenter insidians, sub specie sanctitatis illudit". Cum ergo plura sint genera malorum quae desiderant mali quam illa per quae possit bonis illudi, multiplicior est tentatio qua tentantur huic mundo dediti quam illa qua tentantur ab hoc mundo separati.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod gravior est tentatio recedentium a mundo. Sed distinguitur diversus status illorum. Est enim quidam status in ipso accessu ad religionem, et in illo statu occurrunt tentationes: Pharao enim derelictus surgit in scandala vel, ne omnino derelinquatur, nititur retinere. Est alius status in initio conversionis, et in illo statu ex divina misericordia aliquando mitigantur tentationes apud infirmas mentes et datur quaedam suavitas sive mentis iucunditas post evasionem laqueorum. Est iterum tertius status, qui est in progressu religionis, et in illo, ne sit negligentia ex securitate, occurrunt tentationes. Et de iis dicit B. Gregorius: "Ne conversus securitatis negligentia dissolvatur, impulsu tentationis afficitur" ; saepe autem tam diutina sunt tentationum certamina, quam longa fuerunt inchoantium blandimenta. Est autem quartus status in perfectione, et tunc divina consolatione roborantur. Unde dicit B. Gregorius: "In inchoatione inveniunt blandimenta dulcedinis, in medio certamina tentationis, ad extremum vero perfectionem plenitudinis". Cum ergo tot sint status, in primo statu gravior est tentatio diaboli, eo quod nititur retinere, et ad hoc facit illa Glossa quae est Matth. 4,1. Quantum vero ad secundum statum minus, est gravis tentatio. Quantum ad tertium vero statum uno modo dicitur esse gravior, alio modo minus gravis. Nam in hoc minus gravis, quia non sunt tot differentiae tentationum, quot in saeculo existentium; in hoc gravior, quia ad cognoscendum difficilior; in ultimo vero statu, etsi gravissimae sint in se tentationes, alleviantur tamen propter robur sustinentium.
1. Illud enim quod obicitur de secundo statu recedentium a saeculo, concludit quod quoad hoc minus gravis est tentatio.
ARTICULUS VI.
Utrum diabolus similiter tentet perfectos et imperfectos.
Et videtur quod gravior sit tentatio diaboli respectu proficientium aut perfectorum, 1. per hoc quod dicit B. Gregorius: "Crescentibus virtutibus, magis saevit diabolus ad tentandum". Sed non est crementum in virtutibus nisi quoad proficientes vel perfectos; ergo gravius tentat proficientes et perfectos.
2. Hoc idem videtur per hoc quod dicitur super illud Iob 3,8: "Qui parati sunt suscitare Leviathan", Glossa: "Aliis, quos secure possidet, dormit; iis vero, qui contra se suscitant Leviathan, evigilat ad omnem pugnam". Sed evigilare ad pugnam est evigilare ad tentationem ampliorem; ergo gravior est tentatio in proficientibus et perfectis: ii enim sunt qui contra se suscitant Leviathan.
Contra, videtur quod gravior sit tentatio imperfectorum, a. per hoc quod dicitur Iac. 1,14 super illud: "Unusquisque tentatur" etc.: "Cum "super fundamentum lignum, foenum et stipulam"aedificamus, diabolus supponit incendium; aedificemus aurum, "argentum et lapides pretiosos", et tentare non audet nec tamen omnino desistit". Sed imperfecti sunt, qui "aedificant lignum, foenum, num, stipulam" ; diabolum autem supponere incendium non aliud est quam tentare; qui vero "aedificant aurum", argentum et lapides pretiosos, sunt proficientes et perfecti ; cum ergo istos intendat tentare, illos autem non audeat tentare vel non sic audet, ergo gravior est tentatio imperfectorum quam perfectorum.
b. Praeterea, ubi magis invenit aditum tentationis, ibi magis tentat; sed in imperfectis invenit magis aditum tentationis; ergo magis tentat; ergo fortior est tentatio ex parte imperfectorum quam ex parte perfectorum.
c. Quod videtur per hoc quod dicit B. Gregorius: "Perfecti magis resistunt tentationi, sed contra resistentes est diabolus debilis ut formica, contra consentientes est fortis ut leo". Imperfecti autem magis appropinquant consensui; ergo fortior est respectu illorum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod ferventior est tentatio respectu proficientium aut perfectorum, potentior tamen est respectu imperfectorum. Maior ergo tentatio dicitur duobus modis: vel ratione fervoris in ipso tentante vel ratione efficaciae in eo qui tentatur. Primo modo dicitur respectu perfectorum tentatio diaboli maior, secundo vero modo respectu imperfectorum.
[Ad obiecta]: 1. Cum ergo dicitur quod plus saevit diabolus ad tentandum, cum est maius crementum virtutum, hoc ad fervorem refertur: magis enim appeteret-deicere perfectum quam imperfectum.
2. Ad secundum vero dicendum quod sicut accidit de aliquo principe terreno quod magis insurgit contra illum qui plus aufert de iure suo vel qui plus nocet regno suo, ita est de diabolo, qui insurgit plus contra perfectum, quia plus nocet regno suo, quam contra imperfectum qui minus nocet; unde, si contingat aliquando vinci vel resistentiam invenire, plures sibi adiungit ad expugnationem hostis, ita etiam facit diabolus. Sic ergo dicitur maior esse tentatio, quia ex maiori fervore appetitus.
a. Ad id vero quod obicitur ex alia parte, dicendum quod maior dicitur esse ratione efficaciae. Ubi enim aedificatur "lignum, foenum etstipula", materia praeparatur tentationi, et ita in hoc audacior efficitur ad tentandum et facilius consequitur effectum.
ARTICULUS VII
Utrum diabolus similiter tentet malos resistentes et non resistentes.
Septimo quaeritur de tentatione diaboli ex parte malorum — cum sint quidam quandoque resistentes, quidam vero non resistentes — utrum similiter sit tentatio respectu horum et illorum.
Quod enim magis tentet resistentes, videtur, a. per hoc quod dicit B. Gregorius: "Hostis noster nos in hac vita positos quanto magis sibi rebellare conspicit, tanto amplius expugnare contendit".
b. Item, Gregorius, in homilia 12 Super primam partem Ezechiel: "Antiquus adversarius, qui de caelo lapsus est, invidet et insidiari amplius incipit acrioresque quam consueverat tentationes admovet, ita ut plerumque resistentem animum tentet, sicutnunquam ante tentaverat, quando possidebat". Unde Eccli. 2,1 "Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem" ; et dicitur Marc. 9, 25, de daemoniaco, qui a Domino sanabatur, quod "clamans et multum discerpenseum exiit ab eo". In quo notat B. Gregorius acriorem esse tentationem ipsius diaboli in eo qui reluctatur tentationi.
c. Item, Gregorius: "Cum membra plus ad Deum proficiunt, tunc acriores tentationum insidias tolerare non desistunt". Et iterum: "Cum videt diabolus sanctae mentis studium contra se et aliis prodesse, multiplicata satagit tentatione confundere". Ex quibus omnibus colligitur quod acrius tentat diabolus sibi resistentes.
Sed videtur contrarium, 1. per hoc quod dicit B. Gregorius: "Qui enim non resistunt tentationi, sequuntur tentationem; qui autem sequuntur tentationem, vento tentationis quatiuntur". Magis ergo tentantur qui omni vento tentationis cedunt.
2. Praeterea, plus potest diabolus in suo pecore quam in alieno ; sed peccator, dum est in peccato, est quasi proprium pecus diaboli; ergo plus potest in illo quam in resistente; magis ergo tentat non resistentes quam resistentes.
3. Item, dicit Hieronymus: "Quanto pluriessuae voluntati subicit, tanto eos pluribus tentationibusconcutit". Sed qui cedunt tentationi, subiciunt se voluntati diaboli; ergo magis tentationibus concutiuntur.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod acriores sunt tentationes respectu resistentium, sive etiam bonorum sive malorum: aliquando enim ipsi mali quibusdam etiam tentationibus resistunt. Ratio autem est ex parte bonorum, quia maior videtur sibi victoria: superbi autem est nolle Vinci, sed velle vincere; ex parte vero malorum ratio est, ne a potestate sua evadant. Respectu vero non resistentium dicitur esse multiplicior tentatio, sed non gravior: aliquando enim respectu illorum desistit a tentatione. Unde dicit B. Gregorius: "Antiquus hostis, postquam tentationes infixit, ad tempus recedit, non ut malitiae finem praebeat, sed ut corda, quaeper quietem secura reddiderit, repente rediens facilius irrumpat". Et dicit B. Gregorius alibi: "Illos inquietare negligit, quos quasi quieto iure se possidere sentit". Si vero contingat quod non pluribus tentationibus sibi cedentem invadat, hoc accidit ne per violentiam tentationum eum ad refugium Dei ire compellat.
ARTICULUS VIII.
Utrum diabolus similiter tentet credentes et non credentes.
Videtur enim quod magis sit tentatio contra credentes, 1. per hoc quod dicit B. Gregorius: "Non pro magno diabolus habet quod infideles tulerit, sed toto nisu in illorum mortem se erigit, quos contra se regnaturoscognoscit". Ex quo accipitur quod maior est tentatio respectu credentium quam non credentium.
2. Item, Isidorus: "Quia non in credentibus intrinsecus regnat, contra eos extrinsecus pugnat; et qui interius amisit dominium, contra eos exterius commovet bellum".
3. Item, ad idem, super illud Iosue 11,1: "Cum audisset Iabin rex Asor" etc., Glossa: "Antiqui possessores ad pugnam provocantur, et si oppugnantur primi, multo plures consurgunt et in malum conspirant". Sed qui sunt antiqui possessores nisi daemones, qui possederunt animas antequam reciperent fidem vel fidei sacramentum? Illi ergo post susceptionem fidei ad pugnam provocantur, et, si contingat eos opprimi, cum maiori multitudine tentationum consurgunt. Sic ergo arguitur quod daemones magis provocantur ad tentandum contra ipsos fideles.
4. Praeterea, fide, sicut dicit B. Petrus in Canonica sua prima 5, 9, fit resistentia contra tentationes diaboli; sed contra sibi resistentes acrius insurgit ; ergo contra fideles acrius insurgit.
5. Hoc etiam designatur per hoc quod dicitur Exod. 14, 10, cum dixit rex Aegypti: "Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur" etc.; Origenes, in Glossa: "Hic est diabolus, qui "dixit in corde suo: Non est Deus"; quigenti suae, id est apostatis angelis, dicit: Ecce populus filiorum Israel, eorum scilicetqui possunt mente Deum videre, "potentior est nobis, venite, sapienter opprimamus eum"".
Sed contrarium videtur, scilicet quod magis tentet infideles, a. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu: tentat enim non tantum vigilando, sed etiam dormiendo, graviter animam infidelem. Unde Augustinus: "Cum mentem mulierculae sibi per infidelitatem subiugaverit, diversarum rerum species autsimilitudines imprimit, et mentem, quam captivam tenet, deludens, modo. laeta, modo tristia ostendens, per devia quaeque deducit". Ergo ratione infidelitatis plures fiunt illusiones; ergo plures tentationes; ergo plus tentat infideles quam fideles.
b. Item, Gregorius, libro Moralium, XIII: "Facile inimico resistitur, si non ei vel in multis lapsibus vel in uno diutius consentiatur; si vero eius suasionibus anima subesse consueverit, quanto se crebrius ei subicit, tanto eum sibi intolerabilem facit, ut ei reluctari non possit". Sed quanto magis est intolerabilis, tanto plus tentat et e converso; ergo, "cum, infideles crebrius se subiciant, eis est magis intolerabilis, et itapluribus eos tentationibus concutit".
Item, qui non habet scutum quo se defendat ab adversario, facilius ab eo impugnatur; sed ipsa fides est scutum, sicut habetur ad Ephes. 6,16: "Accipitescutum fidei" etc.; sed infideles non tentat eos; et voluntatem habet tentandi; ergo plus tentat infideles quam fideles.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod acrius et cum maiori astutia tentat fideles quam infideles; infideles autem plus tentat, id est pluribus tentationibus pulsat.
1. In prima enim obiectione dicebatur quod non multum reputat infideles, sed toto nisu contra fideles exardescit, et hoc est quia iam evaserunt regnum diaboli et subiecti sunt regno Christi; si tamen contingat fideles esse negligentes, iam iterum ad regnum eius revertuntur. De quibus Apostolus dicit ad Titum, 1, 16: "Confitentur verbis se nosse Deum, factis autem negant" ; et in prima Canonica Ioan. 2,,4: "Qui dicit se nosse Deum et mandata eius non custodit, mendax est". Qualibus autem tentationibus tentet ipsos fideles, dicit B. Gregorius: "Acrius post Redemptoris adventum quosdam, qui Baptismatis sacramento sunt renati, deglutire se posse confidit; alios namque sub christianitatis nomine positos devorat, quiain ipso eos fidei errore supplantat; alios a rectitudine fidei nequaquam deviat, sed ad usum pravae actionis inclinat; alios in operatione immunditiae inflectere non valet, sed apud semetipsos intus in studio contentionis intorquet, ut, cum a caritate mentem dividant, rectum non sit quidquid exterius operantur".
ARTICULUS IX
Utrum diabolus magis tentet existentes in communione Ecclesiae quam separatos ab ea.
Nono quaeritur I. utrum magis tentet diabolus existentes in communione Ecclesiae quam separatos ab ea.
Et videtur quod magis tentet existentes in communione Ecclesiae. 1. Qui enim sunt in communione vel unitate Ecclesiae, quoad hoc sunt de acie Christi ; sed contra illos, qui sunt de acie Christi, est pugna diaboli; pugna autem diaboli est per tentationem; ergo diabolus plus impetit tentationibus existentes in unitate Ecclesiae. Illi enim qui sunt separati, traditi sunt potestati diaboli, et cum sint in potestate diaboli, eos quasi secure possidet ; non ergo tentationibus impugnat.
2. Item, Gregorius: "Ubi sibi resistere fortem considerat, illiccontra vires procul dubio dolos parat". Sed qui sunt in unitate Ecclesiae plus habent fortitudinis; ergo contra tales diabolus dolos parat ; sed doli illi non sunt nisi tentationes dolosae; ergo tentationibus dolosis impetit existentes in unitate Ecclesiae.
3. Item, in arca erant animalia munda et immunda ; sed per munda et immunda animalia significantur peccatores et iusti, qui tamen sunt in arca, id est in unitate Ecclesiae, per aquas autem significantur tentationes ; dicitur autem Gen. 7, 17: "Quanto magis aquae multiplicabantur, tanto magis arcaelevabatur in sublime". Ergo contra existentes in unitate Ecclesiae multiplicantur tentationes, et multiplicatae inducunt profectum; sic ergo diabolus contra existentes in unitate Ecclesiae, sive bonos sive malos, magis inducit tentationes.
Sed e contra videtur. a. Separati enim a communione Ecclesiae traditi sunt potestati Satanae, I Cor. 5, 5, de corinthio fornicante: "Tradidi huiusmodi hominem Satanae". Cum autem traditi sint potestati Satanae, potestas autem eius est ad tentandum in anima et vexandum in corpore, ergo huiusmodi homines magis tentantur et vexantur a daemonibus.
b. Item, si daretur edictum a rege quod unusquisque faceret de bove suo quidquid vellet, tunc posset Iudaeus, si haberet bovem, occidere; similiter, cum detur edictum a Rege caelesti per ministros Ecclesiae quod diabolus exerceat suam potestatem in ipso peccatore, potest diabolus, cum sit permissus, pro voluntate sua tentare; non enim usquequaque habet potestatem occidendi: peccator enim est sicut pecus diaboli, sicut habetur in Glossa super illud: "Immissiones per angelos malos" ; sed non habet tantam permissionem respectu illorum qui non sunt separati a communione, quantam habet respectu illorum qui separati sunt, nec tentat nisi quatenus permissus est ; ergo magis tentatur separatus a communione quam non separatus.
II. Huius etiam gratia potest quaeri: Cum diabolus odio habeat hominem inaestimabiliter et voluntatem omnimodam nocendi, quo modo potest esse quod, accepta licentia a Deo per ministros Ecclesiae de separatis a communione, parcat eis? Si enim adest potestas et adest voluntas et astutia nocendi, non deest ipse actus, ergo continua videtur tentatio esse et continua vexatio.
Respondeo: I. 1. Ad primum dicendum quod maior est voluntas diaboli ad tentandum existentes in unitate Ecclesiae quam separatos ab Ecclesia; sunt tamen quidam in unitate Ecclesiae per caritatem, quidam vero per fidem informem tantum. Maior autem est voluntas deiciendi existentes in unitate Ecclesiae per caritatem quam existentes in unitate Ecclesiae tantum per fidem: quanto enim plus pertinent ad aciem Dei, tanto plus intendit eos deicere et reducere ad aciem suam.
2. Illud autem quod dicit B. Gregorius, intelligitur de illis qui habent fortitudinem ex unitate caritatis,.non tantum ex unitate fidei informis. Illi enim, cum sint peccatores, ad aciem diaboli pertinent, licet quoad quid ad unitatem Ecclesiae pertineant.
3. Illud vero quod tertio obiciebatur de arca, sic intelligendum est quod multiplicatio tentationum, quae per aquas designantur, non quoscumque existentes in arca ducunt ad profectum, sed bonos persistentes in unitate caritatis.
a. Ad ea vero quae obiecta sunt ex alia parte, dicendum est quod liberior est voluntas tentandi et ipsa tentatio respectu separatorum ab unitate Ecclesiae quam respectu existentium in unitate, nec tamen est omnino libera. Licet enim fiat permissio potestatis diabolicae ad tentandum vel ad vexandum separatum a communione Ecclesiae, non tamen est omnimoda permissio, sed ad hoc "ut spiritus" eius "salvus" fiat, ad hoc scilicet ut per tribulationem in anima vel in corpore agnoscat peccato se deliquisse, et agnoscens se poeniteat, et poenitens satisfaciat et sic ad unitatem Ecclesiae redeat.
b. Ad id vero quod secundo obicitur, similiter dicendum est quod non est omnino simile quod inducitur de edicto regis terreni et de edicto Regis caelestis tacto per praecones Ecclesiae., Ibi enim licitum est occidere pecus suum, hic autem non est omnino licitum. Si enim permittat Dominus tentare usque ad casum peccati ulterioris, secundum illud Apoc. ultimo,11: "Qui in sordibus est, sordescat adhuc", hoc est aliquando ex misericordia, ut peccator, veniens ad confusionem peccati, redeat ad unitatem et qua recesserat, secundum illud Mich. 4,10: "Veniens in Babylonem, ibi liberaberis" ; vel est ex iustitia, ut, si noluerit redire ad unitatem, hic inchoetur sua damnatio, ut in futuro consummetur.
II. Ad id quod quaerebatur consequenter cum separatus a communione Ecclesiae tradatur in potestatem Satanae, quare non omni modo vexet, ut sic modo vexetur excommunicatus sicut fuit in primitivo statu Ecclesiae: dici potest quod parcit eis et retrahit manum tentationis et vexationis, ut plures sumant audaciam contumaciae sive inobedientiae et praecidantur a communione Ecclesiae. Potuit enim in primitivo statu Ecclesiae percipere quod quidam per tentationem vel vexationem suam corrigebantur et timebant incidere in sententiam excommunicationis, et ita plures excommunicatorum per vexationem amittebat. "Mulctato" enim "pestilente, sapientior erit parvulas", Prov. 21,11; et iterum: "Pestilente flagellato, stultus sapientior erit", Prov. 19, 25. Propter haec, licet potestatem habeat gravius tentandi vel vexandi, dissimulat, ut plures trahat ad interitum.