IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 4
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 4
EX QUA CAUSA FIT TENTATIO.
Completa consideratione tentationis ex parte eius qui tentatur, sequitur consideratio tentationis ex parte causae propter quam fit tentatio. Et potest quaeri utrum causa tentationis diaboli sit ex invidia vel ex alia causa.
Et videtur quod. ex invidia, a. per hoc quod dicit B. Gregorius: "In paradiso diabolus, invidens homini, superbiae vulnus infixit", quia, amissa beatitudine, minorem se immortalitate illius agnovit, "utqui mortem non acceperat conditus, mereretur elatus".
b. Hoc etiam videtur per hoc quod dicit B. Augustinus, in XI libro Super Genesim ad litteram: "Propter excellentiam delectatus, tumuit superbia, propterquam cecidit a beatitudine spiritualisparadisi et invidia contabuit". Ergo causa tentationis humani generis fuit ex invidia.
Sed videtur contrarium. 1. Invidia enim est respectu superioris vel respectu paris, ne fiat superior ; sed homo non fuit superior natura nec etiam omnino par; ergo respectu eius non fuit invidia.
2. Praeterea, tentatio, secundum quod hic accipitur, est eius qui habet potestatem super alium; sed qui habet potestatem super alium, quoad hoc superior est alio ; ergo diabolus, cum habeat potestatem super hominem, videtur esse superior ipso; non ergo competit ei invidia ad tentandum.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod, licet homo secundum naturam suam fuisset inferior, tamen ratione status sui fuit superior; habuit enim rectitudinem naturalem, a qua rectitudine naturali cecidit diabolus: unde quoad hoc invidit superiori. Par etiam fuit quoad hoc quod habuit imaginem Dei naturaliter et potuit ascendere ad dignitatem, a qua cecidit ipse diabolus, et ita potuit invidere ei tamquam pari, ne fieret superior.
2. Ad id vero quod secundo obicitur, dicendum est quod tentatio non ponit tentatum de necessitate inferiorem tentante; sed, si tentatus vincatur, ex tunc factus est inferior; si vero vincat, in hoc habet rationem superioris. Tentatio autem de sua ratione non ponit tentantem superiorem vel interiorem, sed ponit quamdam experientiam de consensu aut dissensu; unde quoad hoc quod ibi paritas esse potest tentavit.