IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 5
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 5
QUA DE CAUSA PERMITTIT DEUS TENTATIONEM FIERI.
1. Cum enim tentatio active dicta sit peccatum, peccatum autem contrarietur bono, Deus autem est summum bonum: eius ergo est, cum sit summe potens, nullatenus concedere quod tentatio fiat, quae est magni mali occasio.
2. Item, tentatio diaboli fuit origo totius mali per quod genus humanum est corruptum originali peccato; cum ergo Deus praeviderit tantum malum futurum fore, cum sit summa sapientia, non conveniebat tantum malum esse futurum nisi maius bonum inde consequeretur ; non videtur autem tantum bonum inde secutum; non ergo decebat Deum permittere primam tentationem diaboli fieri.
II. Item, quaeritur quare permittit Deus quotidie tentationes fieri, quibus diversi homines cadunt in peccatum, cum multo nobilius videatur ex utraque parte esse, et ex parte tentantis et ex parte tentati, ut non esset tentatio: "Optimi enim", ut dicit Dionysius, "est optimaadducere".
In contrarium sic obicitur: a. Sicut dicitur Eccli. 15,14: "Deus reliquithominem in manu consilii sui". Sed propria voluntate casurus erat homo in culpam; si ergo non permisisset ei Dominus, abstulisset ei fluxibilitatem voluntatis et ita libertatem rationalis creaturae; sed hoc esset inordinatum; summae autem sapientiae et bonitatis fuit nihil relinquere inordinatum. Unde Augustinus, XI Super Genesim: "Decebatut sineret tentari quem consensurum esse praesciebat, cumid facturus esset homo propria voluntate per culpam et ordinandus esset divina aequitate per poenam, ut sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum sanctorum quam recte ipse uteretur animarum voluntatibus malis, cum illae perverse uterentur naturisbonis". Ex quo videtur quod decebat Deum permittere quod diabolus tentaret hominem.
b. Item, Gregorius 3: "Mira nobiscum dispensatione agitur, ut mens nostra culpae nonnunquam pulsatione feriatur. Nam esse se magnarum virium homo crederet, si nullum unquamearumdem virium defectum intra mentis arcana sentiret; sed dum tentatione irruente quatituret quasi ultra vires fatigatur, ei munimen ostenditur humilitatis, et unde se pertimescit enervitercadere, inde accipit se fortiter stare".
c. Item, Gregorius: "Duobus modis tentatur homo, vitiis et flagellis. Vitia, dum tentant, proficientes in nobis virtutes humiliant; flagella, dum tentant, surgentes in corde huius mundi voluptates eradicant. Nemo vires suas in pace cognovit: si enim bella desunt, virtutum experimenta non prodeunt".
d. Item, Gregorius: "Superna dispensatio nos, Deo servientes, carnis nostrae permittit tentationibus concuti, ne nostra mens in superbiamaudeat praesumptione suae securitatis elevari". Iob, 10,16: "Propter superbiam quasi leaenam capies me" ; et II ad Cor. 12,7 : "Ne magnitudo revelationum extollat me, datus estmihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet".
[Solutio]: I-II. Ad quod respondendum per hoc quod dicit Augustinus, XI libro Super Genesim: "Sic quidammoventur de primi hominis tentatione, quod eam fieripermiserit Deus, quasi nunc nonvideant universum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione tentari. Cur et hoc permittit Deus? An quia probatur et exercetur virtus et est palma gloriosior non consensisse tentatumquam non potuisse tentari? cumetiam ipsi, qui, deserto Creatore, euntpost tentatorem, magis magisque tententeos, qui in verbo Dei permanent, praebeantque illis contra cupiditatem devitationisexemplum et incutiant contra superbiam timorem pium". Concedendum est ergo quod Deus permisit primam tentationem fieri et quotidie etiam permittit fieri tentationem propter bonum quod inde elicit et ut salvetur libertas arbitrii in rationali creatura.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum in contrarium, dicendum quod non esset summi boni permittere in suo regno mala fieri, nisi ex illis malis eliceret bonum; hoc autem superius diffusius declaratum est in Tractatu de malo.
2. Ad secundum vero dicendum quod, licet maximum malum esset in creatura rationali corruptio totius humani generis, tamen ex illo malo secutum est maius bonum occasionaliter, scilicet incarnatio Filii Dei, per quem humanum genus redimeretur. Sic ergo, decebat divinam sapientiam permittere hoc malum fieri, quia praesciebat maius bonum inde secuturum.