Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 6

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 6

DE DIFFERENTIIS SIVE SPECIEBUS TENTATIONUM.

Consequenter dicendum est de eo quod sexto quaesitum fuit: quae sint differentiae sive species tentationis.

Et ponuntur diversae differentiae. 1. Est enim una differentia, quae ponitur in Glossa super illud I ad Cor. 10,13: "Tentatio vos non apprehendat nisi humana". Dicitur enim in Glossa: "Tentatio humana est aliter sapere quam res se habeatet cum bono animo; nimis autem amando sententiam suam vel invidendo melioribus usque ad praecidendae communionis et condendi schismatis vel haeresis sacrilegium pervenire, diabolica est praesumptio; in nullo autem aliter sapere quam res se habet, angelica est perfectio". Item, ibidem: "Humana tentatio est, cumbono quis animo, secundum tamen humanam fragilitatem, in aliquo labitur consilio vel cum irritatur in fratrem studio corrigendi, plus tamen quam christiana tranquillitas postulat. Sinon est in nobisperfectio angeli, non sit tamen praesumptio diaboli". Sic ergo una differentia accipitur tentationis per hoc quod dicitur: alia est humana, alia diabolica.

2. Item, ponitur alia differentia tentationis. Est enim quaedam tentatio ab hoste et est alia tentatio a carne. Et haec differentia tentationis invenitur in II libro Sententiarum, 21 dist., cap. Porro sciendum est, ubi primo ponuntur duae species tentationis, quarum una est interior, altera exterior; interior vero dividitur per tentationem ab hoste et tentationem a carne.

3. Est iterum alia differentia tentationis, quae notatur super illum versum: "Quoniam ipse liberavit me alaqueo venantium et a verbo aspero" etc., et post sequitur: "Non timebis a timore nocturno", ubi notantur "quatuor genera tentationum: levis et occulta, quae significatur per timorem nocturnum; levis et manifesta, quae significatur per sagittam volantem in die; gravis et occulta, quae significatur per negotium ambulans in tenebris; gravis et aperta, quae accipitur per daemonium meridianum".

4. Item, B. Gregorius distinguit aliter genera tentationum, dicens: "Aliquando opprimendo rapit, aliquando insidiando circumvolat, aliquando minando terret, aliquando suadendo blanditur, aliquando desperando frangit, aliquando promittendodecipit". Sic ergo una differentia tentationis exprimitur.

5. Item, B. Gregorius duo assignat genera tentationum: quaedam enim est tentatio per vitia, quaedam per flagella.

Cum ergo tot sint differentiae tentationis, potest quaeri qualiter eae differentiae inter se distinguantur; de singulis etiam differentiis per se sumptis possunt etiam aliqua inquiri.

ARTICULUS I

Qualiter hae differentiae tentationis inter se distinguantur.

Et quantum ad primum sic potest obici: 1. Quinque assignantur differentiae tentationis et universaliter se habent ad omnem tentationem; ergo necesse est quod ex diversis rationibus accipiantur: unius enim ex una parte una est tantum divisio. Potest ergo quaeri, cum sint quinque divisiones, secundum quam rationem accipiantur. Si enim acciperentur secundum causas, cum tentationis non sint nisi quatuor causae essentiales — scilicet causa efficiens, et illa est ex parte tentantis; et formalis, et illa est ex parte modi tentationis; et materialis, et illa est ex parte tentati vel materiae tentationis; et finalis, et illa est ex parte finis tentationis — nulla autem praedictarum divisionum est ex parte finis tentationis; ergo remanebunt tantum tres divisiones vel ad plus quatuor.

2. Huius etiam gratia quaeritur: Cum dicitur quod tentatio alia est humana, alia diabolica, penes quid accipiatur haec divisio? Si enim acciperetur ex parte efficientis, secundum hoc tentatio humana diceretur quae est ab homine, tentatio diabolica diceretur quae est a diabolo; hoc autem non est verum, cum utramque contingat esse a diabolo: "aliter enim sapere quam res se habet", licet non pertinaciter, potest esse a diabolo; ergo non penes causam efficientem sumitur illa divisio. —- Praeterea, non dicitur quod homo tentat se ipsum; sed in humanam tentationem potest homo cadere per se ipsum; ergo haec differentia tentationis non accipitur secundum differentiam tentantis.

3. Similiter potest obici de illa differentia, qua dicitur quod tentatio alia est ab hoste, alia a carne. Cum enim interior tentatio dividatur per tentationem ab hoste et a carne, exterior autem dividatur contra interiorem, non videtur quod exterior sit ab hoste vel a carne. — Praeterea, haec est una differentia tentationis quod una est exterior, alia interior; cum ergo sit universalis divisio tentationis qua tentatur homo, secundum quam rationem accipietur?

4. Similiter potest quaeri de tertia divisione, qua dicitur quod tentatio alia est gravis, alia levis, et iterum alia est occulta, alia manifesta, quae duae, si coniungantur, unam facient quadrimembrem divisionem, sicut supra dictum est. Potest ergo quaeri secundum quid accipiatur illa divisio. Non enim videtur sumi ex parte tentantis; si vero sumatur ex parte tentati, tunc plures erunt differentiae ex illa parte.

5. Similiter potest quaeri de aliis differentiis, penes quid sumantur. Potest etiam quaeri de quadam divisione tentationum, quam ponit B. Bernardus, dicens quod per septem capita draconis, de quibus habetur Apoc. 12,3, septem genera tentationum significantur: "importuna, qua procaciter insistit; dubia, quae animum nubilo ambiguitatis involvit; subita, quae iudicium rationispraevenit; occulta, quae deliberationis considerationem praeterfugit; violenta, quae vires mentis transcendit; fraudulenta, quae animum seducit; perplexa, quae variis vitiis animum impetit". Cum ergo sint hae differentiae tentationum secundum Bernardum, potest quaeri ex qua parte tentationis sumatur haec divisio.

[Solutio]: 1. Ad quod videtur dicendum quod quaedam differentiae sumuntur ex parte tentantis, quaedam vero ex parte tentati. Ex parte vero tentantis sumitur illa divisio quam ponit B. Bernardus et illa similiter differentia quam ponit Gregorius, cum dicit quod "aliquando opprimendo rapit", et illa qua dicitur quod tentatio alia est per vitia, alia per flagella; illa etiam similiter quae ponitur in libro Sententiarum, cum dicitur quod alia est a diabolo, alia a carne. -- Aliae vero tres sumuntur ex parte tentati, cum dicitur quod alia est interior, alia exterior, alia humana, alia diabolica, et cum dicitur quod alia est levis, alia gravis etc. — Illae vero quae sunt ex parte tentantis, aut sumuntur quantum ad originem ex parte tentantis, et sic accipitur illa: alia a diabolo, alia a carne; vel penes instrumenta tentantis, et sic accipitur illa: alia per vitia, alia per flagella; aut penes dispositiones ad tentandum, et sic accipitur illa B. Gregorii: "aut opprimendo rapit" etc.; aut penes modos in ipsa tentatione-actione, et sic accipitur divisio B. Bernardi, cum dicitur "importuna": dubia enim dicitur effective, quia dubitatione involvit. — Illae vero quae sunt ex parte tentati ita distinguuntur, ut una sit in sustinendo tentationem, et hoc dupliciter: vel quoad intellectum, et sic dicitur manifesta et occulta; vel quoad affectum, et sic dicitur levis et gravis; altera in consentiendo tentationi differenter, et sic dicitur humana vel diabolica: haec enim est ex humana infirmitate vel ex malignitate, in qua conformatur diabolo; tertia est in propinquando tentationi, et secundum hoc dicitur interior vel exterior: primo autem appropinquat tentatio magis vel minus, secundo sustinetur, tertio in consensum trahitur ab ipsis malis. Et sic possunt hae tres divisiones accipi ex parte eius qui tentatur.

2. Si vero obiciatur de illa divisione, quae est: alia est humana, alia diabolica, quod utraque est diabolica, hoc est a diabolo: dicendum est quod divisio non sumitur ex parte causae efficientis tentationem — utraque enim potest procurari a diabolo — sed sumitur secundum diversos modos consentiendi tentationi. Quidam enim ex infirmitate intellectus vel affectus cedunt tentationi, et ideo dicitur quod humana tentatio est "cum bono quis animo, secundum tamen humanam fragilitatem, in aliquo labitur consilio" ; diabolica vero est, cum ad imitationem diaboli ex malignitate contendit vel aliud quid facit. Videtur etiam per distinctionem Haymonis, quod unum referatur ad mortale peccatum, alterum vero ad veniale. Dicit enim: "Concupiscere est humana tentatio, adulterium vero vel fornicationem perpetrare diabolica est". Et loquitur de concupiscentia, quae est in inferiori parte rationis, non in superiori. Item, dicit Haymo: "Tentatio humana est malum cogitare et in corde tentationes perpeti, diabolica vero estcertamine tentationis in opere superari".

Item, tres differentiae ponuntur tentationis humanae in Glossa, quarum una est "aliter sapere quam res se habeat, cum bono tamen animo" ; secunda est, "cum quis bono animo, secundum tamen humanam fragilitatem, in aliquo labitur consilio" ; tertia est, "cum irritatur in fratrem studio corrigendi plus quam christiana tranquillitas postulat". Potest ergo quaeri in quo differant istae tres partes tentationis humanae.

Et videtur quod prima differentia pertineat ad intellectum, cum dicitur "aliter sapere quam res se habeat" ; secunda pertinet ad rationem quae est de faciendo, "cum secundum humanamfragilitatem in aliquo labitur consilio" ; tertia vero pertinet ad affectionem, "cum irritatur in fratrem studio corrigendi". Aliqui vero videntur distinguere, ut prima sit in respectu ad Deum, cum quis habet non verum intellectum Scripturae, salva tamen fide et caritate; secunda vero quoad se ipsum; tertia vero sit quoad proximum.

ARTICULUS II

De prima differentia tentationis.

Sed potest quaeri utrum prima tentatio sit cum peccato.

Videtur enim quod non, 1. per hoc quod dicitur "cum bono animo" ; ubi enim salvatur bonus animus, non videtur esse peccatum. — Praeterea, dicit Apostolus: "Tentatio non apprehendat vos nisi humana" ; Apostolus autem non desideravit eis nec consuluit de peccato veniali.

2. Praeterea, dicit B. Augustinus: "Aliud est induci intentationem, aliud tentari. Nam sine tentationeprobatus nullus esse potest, sive sibi ipsi, Eccli.34, 9: "Qui non est tentatus, qualia scit"? sive aliis, sicut dicit Apostolus: "Et tentationem vestramin carne mea non sprevistis"". Tentatio ergo, secundum ipsum, bonum est, et de tali dicitur: "Tentatio non apprehendat vos nisi humana". Si ergo probatio hominis potest esse sine peccato, ergo et tentatio humana potest esse sine peccato.

3. Item, Augustinus, in libro Quaestionum Novi Testamenti, ponit duplicem tentationem, divinam scilicet et humanam. Potest ergo quaeri quae differentia sit istius divisionis respectu illius quae ponitur in Glossa I ad Cor. 10, 13, cum dicitur: alia humana, alia diabolica. Numquid sunt tres tentationes, divina, humana, diabolica, et ita neutra divisio bimembris sufficiens est? vel, si utraque sufficiens, videtur illa, quae ex una parte dicitur diabolica, ex alia parte dici divina: quod valde dissonum est a ratione.

4. Praeterea, dicit Apostolus: "Tentatio non apprehendat vos nisi humana", ubi, secundum Augustinum, excluditur divina. Sed videtur quod multo melius esset quod divina tentatio nos apprehenderet: divina enim est ad probandum, sicut dicit Augustinus, in libro De sermone Domini in monte ; multo ergo melius esset quod divina tentatio nos apprehenderet quam humana.

5. Praeterea, tripliciter exponitur tentatio humana. Dicitur enim humana tentatio, quando est de iis sine quibus ista vita non agitur ; dicitur iterum tentatio humana, cum quis "in necessitate velpressuradiffidit de Deo, auxilium humanum requirendo" ; iterum tentatio humana dicitur "cum quis aliter sapit quam res se habet, salvo tamen bono animo". — Cum ergo sit haec triplex differentia humanae tentationis, in quo distinguuntur hae tres differentiae? Ultima enim videtur esse tentatio deceptionis, media vero dicitur tentatio diffidentiae, prima vero dicitur tentatio infirmitatis, ut distinguantur quod prima sit tentatio liberi arbitrii in quantum est facultas; secunda sit tentatio propter voluntatem, cum humana voluntas diffidit; tertia vero sit ex parte rationis, cum aliquo modo decipitur.

Sed videtur a. quod non sit tentatio, cum quis non diffidit de Deo humanum auxilium requirendo: neque enim diffidit de Deo nec diffidit de homine. Propter hoc quidam libri habent quod tentatio humana est, cum quis diffidit de Deo auxilium humanum requirendo. —— Sed secundum hoc non esset vera sententia Apostoli, qua dicitur: "Tentatio vos non apprehendat nisi humana" ; concedit enim in hoc quod humana apprehendat; sed humana est diffidere de Deo; ergo conceditur diffidere de Deo; sed hoc est falsum: nullatenus enim de Deo diffidendum est. Praeterea, videtur Glossa contradicere, sive sit ibi non sive non sit, ei quod dicit Augustinus quod "humana tentatio est in Dei causa desperare de homine et promptum esse in fide Dei". Si vero desperat de homine et confidit de Deo, non est illa tentatio, de qua dicitur in Glossa quod non diffidens de Deo vel diffidens requirat humanum auxilium.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod tentatio illa, quae est deceptionis, potest esse cum veniali peccato vel sine veniali peccato. Nec optavit Apostolus vel consuluit ipsos incidere in tentationem istam, sed quod non inciderent in aliam; si vero in istam inciderent, quod ulterius non progrederentur.

2. Ad secundo vero obiectum dicendum quod, licet tentatio resistenti bonum sit, tamen, quantum est de se, disponit ad malum: loquimur enim de tentatione quae est diaboli vel carnis. Cum ergo dicitur quod bonum est tentari, hoc intelligitur cum conditione si non inducatur in tentationem: tunc enim est occasio boni.

3. Ad tertium dicendum quod aliter accipitur tentatio humana, cum est in divisione contra diabolicam, et aliter, cum est in divisione contra divinam. Cum enim dividitur tentatio humana a divina, humanum et divinum accipiuntur ibi materialiter. Sicut enim dicit Augustinus, "divina tentatio est, cum sub lege Dei agens, ex alia parte ab idolis auxilium petat, diffidensde Deo". Unde divina tentatio est, cum de Deo diffiditur; "humana vero est, cum in causa Dei de homine desperatur". Cum autem ponitur differentia tentationis humanae et diabolicae, non est ibi differentia secundum materiam, sed magis differentia secundum formam, et ideo alia est haec divisio a praedicta. Nec oportet eamdem esse tentationem divinam et diabolicam, licet hoc accidat: cum enim desperatur de Deo, simpliciter diabolica est tentatio. Divina ergo est materialiter, sed diabolica effective.

4. Ad quartum vero dicendum quod, si divina tentatio sumeretur a Deo tamquam a causa effectiva, secundum hoc melius esset quod tentatio divina apprehenderet quam humana.

5. Ad quintum vero dicendum quod tentatio humana secundum medium modum dicitur, cum non omnino homo confidit in Deo, sed confugit ad humanum auxilium in iis quae pertinent ad Deum. Non enim tentare debet Deum nisi cum non habeat aliud refugium, secundum quod dicitur in II Paral. 20,12: "Cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum residui habemus, ut oculos ad te, Domine, levemus". Si vero in Glossa habeatur quod tentatio humana est, cum quis in necessitate vel pressura positus diffidit de Deo humanum auxilium requirendo, potest sic exponi: diffidit, id est non plene confidit; nunquam enim de Deo simpliciter est diffidendum. Secundum autem quod invenitur ab Augustino, in originali, non videtur Glossa habere veritatem, si tunc dicatur humana tentatio, cum quis in iis quae sunt Dei desperat de homine.

ARTICULUS III

De secundo differentia tentationis.

Deinde procedendum est ad secundam divisionem tentationis, quae est: alia a diabolo, alia a carne.

Videtur autem I. quod haec divisio non sit conveniens. 1. Illa enim, quae est a carne, originaliter est a diabolo; ergo non ex opposito dividuntur.

2. Praeterea, ad idem dicit B. Gregorius quod "diabolus in omni peccato partes suas interponit".

3. Item, Osee 7,4: "Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente; clibanus" autem dicitur cor humanum, " coquens" autem est diabolus ; ergo principium tentationis est a diabolo.

Sed contrarium videtur, a. per hoc quod dicitur super illud ad Gal. 5,19 in fine: "Manifesta sunt opera carnis", Glossa: "Non omnia vitae iniquae vitia tribuenda sunt carni, ne ab iis omnibus mundemusdiabolum". Sicut ergo videtur, quaedam sunt opera diaboli et quaedam carnis.

b. Item, Augustinus, De ecclesiasticis dogmatibus: "Non omnes cogitationes malae semper diaboli instinctu excitantur, sed quaedam ex nostri arbitrii motu emergunt". Ergo tentationes quaedam possunt procedere in nobis, quae non procedunt ab ipso diabolo immediate.

II. Item, dicitur in libro II Sententiarum, 21 dist., et accipitur ex eo quod dicitur II ad Cor. 12,7: "Datus est mihi angelus Satanae, stimulus carnismeae, qui me colaphizet", quod "tentatio, quae est acarne, non fit sine peccato, quae autemab hoste, nisi ei consentiatur, non habet peccatum, sed est materia exercendae virtutis".

Contra quod obicitur: 1. Tentatio quae est ex carne, est in sensualitate; pars autem sensualis communis est nobis et brutis; ergo in illa non est peccatum; potest ergo tentatio, quae est ex carne, esse sine peccato sicut illa quae est ab hoste.

2. Praeterea, tentatio, quae est ab hoste, dicitur "materia exercendae virtutis" ; sed eodem modo potest dici tentatio quae est a carne: nam si ratio ei non consentiat, dicetur esse materia exercendae virtutis, et ita hoc est commune utrique tentationi.

3. Item, tentatio carnis, sicut ibidem dicitur "difficilius vincitur" ; sed hoc non videtur verum, quia illa aliquando quiescit, sed illa, quae est ab hoste, non cessat, secundum illud Iob 30,17: "Qui me comedunt, non dormiunt", ubi comedentes dicuntur daemones, qui ipsam animam tentationibus affligunt et ad interitum pertrahunt. Restat ergo quod tentatio, quae est ab hoste, difficilius vincitur quam illa quae est a carne.

III. Item, videtur quod non sit sufficiens divisio, cum dicitur quod tentatio alia. est ab hoste, alia a. carne. 1. Videtur enim quod sit tertia tentatio, quae est a mundo. Sicut enim triplex est hostis, ita triplex videtur tentatio; ergo, cum mundus sit unus hostis, erit una tentatio a mundo, sicut est ab hoste vel a carne.

2. Quod etiam videtur per hoc quod dicit Augustinus, in libro De agone christiano: "Per illicitas delectationes et pompas et perniciosam curiositatem nobis dominari potest hic mundus et diabolo atque angelis eiusservire compellere". Ex quo accipitur quod tentatio potest esse a mundo.

3. Et Sap. 14,11: "Creaturae Dei factae sunt in odium et in muscipulam ettentationem pedibus insipientium" ; sed quid aliud designatur per creaturas nisi mundas iste, cum diliguntur ea quae mundi sunt plus quam diligenda sint? Ergo una erit tentatio a mundo sicut est una et carne.

4. Praeterea, dicitur in praedicta dist. libri Sententiarum, quod "ex carnis corruptione suboritur motus illicitus" ; si ergo ex carnis corruptione est tentatio — in Adam enim, ubi non fuit carnis corruptio, non fuit haec tentatio — motus illicitus erit ex tentatione carnis; sed motus illicitus est in sensualitate; ergo ex tentatione carnis non tantum tentatur ratio, immo sensualitas.

Contra. a. Per motum in sensualitate intelligitur serpens, secundum quod dicit Augustinus, in libro De Trinitatem ; sed serpens non dicitur tentari a diabolo, sed per serpentem mulier aut vir; ergo tentatio non est sensualitatis nec eius quod est in sensualitate, sed per motum illicitum in sensualitate fit tentatio inferioris partis rationis aut superioris.

[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod, licet omnis tentatio sit originaliter a diabolo, nihilominus accipitur haec divisio tentationis: alia est a diabolo, alia et carne; cum enim datur haec divisio, intelligitur de proxima causa tentationis. Potest autem contingere quod caro, id est carnalis concupiscentia, sit principium tentationis ipsi rationi, et ita nihil prohibet, licet omne malum sit originaliter a diabolo, tamen quoddam esse ex? diabolo tamquam ex propinqua causa, quoddam vero ex carnali concupiscentia.

II. Ad secundum vero dicendum quod, licet tentatio, quae est ex carne, dicatur esse non sine peccato, tentatio vero, quae est ab hoste, potest fieri sine peccato, tamen illa, quae est ex carne, habet quemdam ordinem ad illam quae est ab hoste, et ita non excluditur quin tentatio, quae est a carne, e diverso dividatur a tentatione quae est a diabolo. Illa vero, quae est ex carne, est cum peccato, et haec accidit ex corruptione originalis peccati, ex qua secuta est corruptio in carne. Non sic autem est in tentatione diaboli, ubi nullum ponitur adiutorium tentationis ex carne.

1. Ad id vero quod tertio loco obicitur de tentatione ex carne, quod non fiat cum peccato, eo quod sensualitas communis sit nobis et brutis: dicendum quod, licet vis sensibilis sit communis nobis et brutis, non tamen sensualitas sub ista ratione: sensualitas enim dicit quamdam ordinationem respectu rationis. Sic ergo tentatio quae est ab hoste, licet communiter fiat ex motibus in sensualitate, non tamen est per se causa peccati, "tentatio tamen quae est ex carne, eo quod ponit motum sensualem illicitum, non fit sine peccato". Et hoc est quod dicitur, in libro Sententiarum, quod "ex carniscorruptione suboritur motus illicitus" et cogitatio prava.

2. Ad id vero quod quarto obicitur dicendum quod, licet tentatio, quae est ab hoste, sit materia exercendae virtutis, hoc tamen non removetur a tentatione, quae est a carne, sed differenter inest. Qui enim custodit se a peccato veniali, ordinat se ad usum virtutis et per consequens ad salutem, et ita tentatio huiusmodi materia est exercendae virtutis, sed non ita propinqua sicut est in tentatione ab hoste, ubi nullum ponitur medium.

III. Ad quintum dicendum quod istae duae differentiae sufficiunt: tentatio ab hoste et a carne. Unde, cum obicitur de tentatione quae est et mundo, dicendum quod uno modo posset dividere contra duo genera tentationum, a carne scilicet et ab hoste, ut tria motivorum genera designarentur, secundum illud quod dicitur in I Ioan. 2,16: "Omne, quod est in mundo, aut estconcupiscentia carnis". Si vero attendamus rationem divisionis, tentatio quae est ab hoste non ita gravat nisi ei aliud adiungatur; tentatio vero carnis maxime gravat, "quia interius pugnans denostro contra nos roboratur". Si ergo accipiatur ratio divisionis secundum inclinationem exteriorem et interiorem, tunc bimembris erit divisio: tentatio enim, quae est ab hoste, ad unam partem divisionis pertinebit, ad illam scilicet quae inclinat exterius; tentatio vero, quae est ex carne, ad illam quae interius. Et secundum hoc non oportet esse trimembrem divisionem: illa enim tentatio quae est a mundo, cum sit exterior, connumeratur cum tentatione quae est ab hoste.

4. Ad ultimum vero obiectum dicendum quod, licet ex corruptione carnis procedat motus illicitus in sensualitate, non tamen dicitur sensualitas tentari, sed per motum sensualitatis, qui gerit vicem serpentis, fit tentatio rationis secundum inferiorem partem aut superiorem.

ARTICULUS IV.

De illa divisione tentationis: una interior, alia exterior.

Consequenter dicendum est de illa differentia tentationis, secundum quam dicitur una interior et alia exterior.

Videtur enim quod omnis sit exterior quae non pervenit ad casum peccati. 1. Nam, cum non pervenitur ad casum peccati, cedit ad probationem; illa vero tentatio, quae cedit ad probationem, non est inter istas computanda; non ergo tentatio exterior, quae solum est exterior, divisionem facere debet cum interiori.

2. Praeterea, exterior tentatio dicitur esse, "quando exterius malum nobis visibiliter suggeriturverbo vel signo aliquo, ut ille, cui fit, ad consensum peccati declinet" ; sed verbum vel signum ad visum vel auditum videtur pertinere; secundum hoc ergo tentatio exterior non diceretur esse nisi quoad ea quae sunt visus vel auditus, et ita secundum alios sensus non fieret tentatio exterior.

3. Praeterea, dicitur quod "tentatio exterior est, cum malum visibiliter suggeritur" ; sed, si malum visibiliter suggeritur, hoc non congruit nisi ex parte virtutis visibilis; ergo tantum tentatio exterior fit per visum.

4. Item, tentatio exterior dicitur esse ad hoc ut ille, cui fit, ad consensum peccati declinet; si ergo aliqua fit tentatio verbo vel signo et non ad hunc finem, ergo non dicetur tentatio exterior, cum tentatio exterior ad hoc ordinetur.

5. Praeterea, obicitur de interiori tentatione. Interior enim tentatio dicitur esse, quando nobis invisibiliter malum intrinsecus suggeritur; sed quae est ista suggestio invisibilis nisi per hoc quod plus appropinquat ad effectum suum? Sed secundum hoc videtur quod in interiori tentatione non suggeritur malum nisi per exteriora aut est aliqua via separata, per quam tentat diabolus tentatione interiori, praeter illam viam quae est in acceptione exteriori.

6. Praeterea, omnis tentatio videtur exterior, cum sit extra ipsum intellectum: si enim fiat illusio in sensibili interiori sive in motiva interiori, sive tentatio exterius, totum refertur ad tentationem exteriorem respectu ipsius intellectus; sic ergo videtur quod omnis tentatio debeat esse exterior.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod tentatio ad probationem non continetur sub altera istarum differentiarum, cum ex tentatione intenditur probatio: nam hae duae differentiae tentationis ad hoc tendunt ut declinet homo ad consensum peccati. Nihilominus tamen tentatio, quae est ad probationem, potest esse exterior vel interior. Hae enim differentiae possunt esse communes tentationi quae est ad bonum et quae est ad malum ; secundum autem quod hic accipiuntur, dividunt tentationem quae est ad malum. — Si vero obiciatur quod omnis tentatio debeat dici exterior, quae non pervenit ad consensum peccati - dicendum quod non: potest enim et interior et exterior non pervenire ad consensum peccati. Sed exterior dicitur, cum fit tentatio virtuti exteriori; cum autem fit tentatio immediate virtuti interiori, dicitur interior: sicut cum fit tentatio ex parte ipsius imaginationis vel intellectus vel ex parte motivae rationis, quae appropinquat sensualitati.

2. Ad secundo obiectum dicendum quod tentatio exterior "fit verbo vel signo". Signum autem accipitur communiter non tantum pro eo quod visibile est, sed etiam quod sensibile est in tactu vel in aliis sensibus. Per omnem enim sensum contingit esse tentationem exteriorem, maxime tamen per visum mediante signo et per auditum mediante verbo.

3. Ad tertio obiectum dicendum quod malum dicitur visibiliter suggeri in tentatione exteriori, non a visu secundum quod est unus proprius sensus, sed a visu secundum quod est communis aliis sensibus. Sicut enim dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, videre communiter se habet ad alios sensus. Unde Exod. 20,18, dicitur quod "videbatvoces" ; videre tamen proprie dictum non convenit vocibus.

4. Ad quartum dicendum quod, licet non omnis tentatio, quae fit verbo vel signo vel quae fit invisibiliter interius, perveniat ad consensum peccati, nihilominus dicitur exterior vel interior. Aliud enim est tentationem esse tentationem et aliud est esse efficacem; tunc autem efficax est tentatio diaboli, quando pervenit ad consensum peccati.

5. Ad aliud vero quod obicitur de tentatione interiori, dicendum quod non propter hoc dicitur tentatio interior quia sit per essentiam in eo qui tentatur, sed quia mediante virtute interiori immediate tentatur per ea quae immediate movent ipsam vel cognitivam vel affectivam.

6. Ad ultimo obiectum dicendum quod non ob hoc dicitur exterior tentatio, quia fit extra rationem vel liberum arbitrium, quod tentatur: sic enim omnis tentatio exterior diceretur; sed exterior vel interior dicitur secundum rationes iam dictas.

ARTICULUS V

De quadrimembri divisione tentationis.

Deinde quaeritur de illa quadrimembri divisione, quae ponitur super illud in Psalmo: "Non timebis a timore nocturno".

1. Cum enim prius enumeraverit duo genera tentationum, quae significantur per laqueum venantium et verbum asperum, videtur quod illa quadrimembris divisio ad illam bimembrem debeat reduci.

2. Praeterea, si una est bimembris divisio et alia quadrimembris, quaeritur secundum quam rationem utraque divisio accipiatur.

3. Praeterea, B. Bernardus quatuor assignat tentationes, quae per timorem nocturnum et alia tria, quae sequuntur, designantur, ut per nocturnum timorem significetur timori adversitatis; per sagittam vero, quae valde timenda est, vana gloriatio ; per negotium ambulans in tenebris, amor cupiditatis; per daemonium meridianum, praesumptio scientiae. Numquid haec divisio tentationum omnia genera tentationum comprehendit? Quod videtur per hoc quod Psalmista omnia genera tentationum intendebat comprehendere per illa quatuor.

Sed videtur contrarium: a. Tentatio enim quae est per carnalem voluptatem, nulla istarum videtur esse.

b. Praeterea,,cum sint quatuor animi perturbationes, secundum quod dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, secundum gaudium et dolorem, metum et cupiditatem, secundum unamquamque autem contingit fieri tentationem, sicut ergo fit tentatio per timorem, ita contingit fieri tentationem per cupiditatem et gaudium et dolorem; non ergo omnia genera tentationum iis quatuor continentur.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod divisio quadrimembris secundum alium modum accipitur quam bimembris, quae fit per verbum asperum et laqueum. Nam quadrimembris fit secundum modos tentationis comparatione ad eum qui tentatur, bimembris vero fit per instrumenta ex parte tentantis. Nam tentatio, quae fit per laqueum, designat tentationem quae fit per facta; tentatio vero quae fit per verbum asperum, designat tentationem quae fit per verba. Licet enim videatur leve verbum, grave tamen est verbo tentari; facta autem et verba instrumenta sunt tentantis.

2. Ad id vero quod obicitur de comparatione unius divisionis ad aliam, dicendum quod excedentes sunt et excessae; utraque tamen universaliter continet omnem tentationem. Est enim tentatio, quae est per facta, aliquando levis, aliquando gravis, aliquando occulta, aliquando manifesta; similiter tentatio, quae est per verba.

3. Ad id vero quod obicitur consequenter de divisione tentationum, secundum B. Bernardum, dicendum quod secundum aliam rationem assignatur haec divisio et illa. Nam haec divisio fit secundum modos tentationis in comparatione ad eum qui tentatur, sicut dictum est ; divisio vero B. Bernardi attenditur secundum motiva in diversis viribus. Nam motivum in rationabili ad tentationem est scientia; in concupiscibili est illud quod concupiscitur, ut apparens delectabile mundi vel carnis; ex parte vero irascibilis terribile est motivum ad tentationem timoris, honor vero vel excellentia ad tentationem vanae gloriationis.

a. Per iam dicta potest esse manifestum qualiter respondendum est ad obiectum. Non enim accipitur cupiditas secundum quod appropriatur ad illa quae exterius concupiscuntur, sed secundum quod communiter extendit se concupiscentia ad concupiscentiam carnis et concupiscentiam oculorum.

b. Ad id vero quod postea obicitur, dicendum quod, licet secundum unamquamque perturbationem contingat fieri tentationem et duae comprehendantur in hac divisione, scilicet quae est secundum timorem et cupiditatem, aliae tamen duae secundum propriam rationem non ibi comprehenduntur, sed dantur intelligi ex consequenti. Secundum enim aliam rationem accipitur haec divisio et illa: illa enim divisio attenditur secundum differentias bonorum et malorum. Bonum enim apparens, quod movet, aut est in praesenti aut in futuro. Bonum enim apparens in praesenti movet ad tentationem gaudii; bonum apparens in futuro movet ad tentationem cupiditatis; e contra malum apparens in praesenti movet ad tentationem doloris; malum apparens in futuro ad tentationem timoris. Et sic secundum aliam rationem attenditur haec divisio quam attendatur illa quam ponit B. Bernardus. Contingit tamen alternatim hanc divisionem comprehendere genera tentationum et illam.

ARTICULUS VI.

De sextimembri divisione tentationis.

Deinde procedendum est ad illam divisionem tentationis, quam ponit B. Gregorius, quae sex membra continet.

Primo ergo quaeritur utrum omnis machinatio diaboli in aliqua illarum intelligatur; secundo, penes quid accipiatur illa divisio et qualiter inter se distinguantur membra praedictae divisionis.

PROBLEMA I

Utrum omnis machinatio diaboli in aliqua illarum intelligatur.

Ad primum obicitur 1. quod accusatio, de qua dicitur Apoc. 12,10: "Proiectus est accusator fratrum nostrorumqui accusabat eos die ac nocte", est quaedam machinatio sive tentatio; ergo sub aliqua praedictarum continebitur.

2. Item, est tentatio timoris et est tentatio amoris; quaeritur ergo sub quibus differentiis contineantur.

3. Praeterea, omnis tentatio diaboli vel est insidiosa vel violenta; ergo sub duabus primis differentiis omnis tentatio continebitur.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod accusatio non est species tentationis vel machinationis, sed continet in se generaliter omnes tentationes. Accusatio enim diaboli nihil aliud est quam tentatio; qua hominem reddit accusabilem, cum consentit.

2. Ad secundum vero dicendum quod duae tentationes, quae sunt timoris et amoris, quae dicuntur ab Augustino duae portae mortis, non comprehenduntur sub aliquibus differentiis determinate, sedi diversas differentias circumeunt. Tentatio enim timoris continet illam differentiam secundum quam minando terret et secundum quam desperando frangit; tentatio vero amoris continet illam secundum quam suadendo blanditur et secundum quam promittendo decipit.

3. Ad tertium dicendum quod, licet omnis tentatio diaboli sit per fraudulentiam vel per violentiam, tamen istae duae differentiae opprimendo rapere et insidiando circumvolare e diverso dividuntur contra alias quatuor. Nam istae duae videntur referri ad facta diaboli: aliquando enim per facta tentat, aliquando per verba, aliquando per ea quae intra sunt. Cum autem per facta, aliquando tentat ut draco, et tunc dicitur insidiando diando circumvolare ; aliquando saevit ut leo, et tunc dicitur saeviendo opprimere sive opprimendo rapere ; minari vero et suadere ad ipsa verba potest pertinere; desperando vero frangere vel promittendo decipere ad ipsa desideria quae intra sunt. Et secundum hoc duae primae differentiae ab aliis quatuor distinguuntur, licet in quadam generalitate sumptae possint omnes continere.

PROBLEMA II

Penes quid accipiatur praedicta divisio.

Adhuc ad evidentiam praedictae divisionis quaeri potest 1. quae sit differentia inter suadendo blandiri et promittendo decipere. Videtur enim quod, cum suadendo blanditur, tunc promittendo decipit. Suasio enim fit per promissa sicut terror fit per comminata.

2. Praeterea, quidam volunt ponere quatuor primas differentias pertinere ad praecipitationem in peccatum, duas vero ultimas ad profundationem in peccatum, duas vero primas differentias ad tentationem diaboli quae est per facta, duas vero consequentes ad tentationem diaboli quae est per verba, sicut iam dictum est. —- Sed potest obici in contrarium: Sicut enim suadendo blandiri pertinet ad verba, ita promittendo decipere pertinet ad verba.

3. Praeterea, allocutio diaboli non est nisi per signa exteriora vel secundum quod incendit cogitationes interius; ergo non distinguitur tentatio diaboli per verba a tentatione diaboli quae est per facta et desideria.

[Solutio]: Ad obiecta sic potest responderi, prius intellecta ratione divisionis. Est enim quaedam tentatio ex respectu praesentium vel ex respectu futurorum. Ex respectu vero praesentium duplex fit tentatio: nam illa sunt quae eogunt aut quae seducunt. Si cogunt, tunc opprimendo rapit: oppressio enim est quasi quaedam coactio. Si vero seducunt, est quaedam fraudulentia, et tunc insidiando circumvolat: quaedam enim sunt quae per se inducunt in peccatum, quaedam vero sunt quae quadam fraude inducunt. — Ex respectu vero futurorum contingit tentatio: est enim considerare futura imminentia et remota. Respectu imminentium contingit fieri duplicem tentationem: una est respectu malorum imminentium, et hoc modo minando terret; alia est respectu apparentium bonorum, et hoc modo suadendo blanditur. Respectu vero futurorum remotorum similiter duplex fit tentatio: aut per desperationem futurorum bonorum quae vere bona sunt, et hoc modo desperando frangit; aut promissione futurorum bonorum, quae bona vere non sunt, ac si vera essent, et hoc modo promittendo decipit. Sic ergo ponuntur sex differentiae tentationis.

[Ad obiecta]: 1. Per quod potest patere quae differentia sit inter tentationem, qua suadendo blanditur, et inter illam, qua promittendo decipit. Una enim respicit bona quae imminent, et tamen vera non sunt; alia vero bona remota, quae tamen vera non sunt.

2. Ad secundum vero dicendum quod non in hoc distinguuntur ista duo secundum hunc modum quod una differentia respiciat verba et altera desideria, sed utraque differentia potest esse circa desiderata, quae tamen differunt, sicut iam dictum est. Unde nec suasio nec promissio ad verba exteriora videntur referri, sed ad verba interiora, quibus malignus spiritus loquitur animae peccatrici sive infirmae.

3. Ad tertium vero dicendum quod secunda differentia non in hoc distinguitur a prima secundum modum dividendi quod primus binarius tentationis pertineat ad facta, secundus ad verba: utroque enim modo loquitur diabolus, vel exteriori tentatione vel interiori, ipsi animae peccatrici.

ARTICULU VII

De illa divisione: alia per vitia, alia per flagella.

Deinde quaeritur de illa divisione, quam facit B. Gregorius, quod alia est per vitia, alia per flagella. Potest enim quaeri quae ratio attendatur in hac divisione.

Videtur enim quod tentatio, quae est per flagella, ducit ad vitia, et ita vitium sit terminus tentationis, non instrumentum tentandi.

Respondeo: Divisio ista accipitur penes hoc quod quaedam tentatio est per tristia, quaedam vero per delectabilia; tentatio, quae est per flagella, est per tristia, tentatio vero per vitia est tentatio per delectabilia. Et ita vitium non sumitur ibi formaliter, sed materialiter sive causaliter, scilicet per ipsa delectabilia, quae alliciunt ad vitia. — Vel aliter potest distingui, ut tentatio, quae est per flagella, attendatur per mala poenae, tentatio vero, quae est per vitia, quantum ad mala culpae. Potest enim homo per mata poenae cadere in peccatum, cum non sustinet prout oportet; potest iterum cadere in peccatum per mala culpae, cum non cavet prout oportet.

ARTICULUS VIII

De septimembri divisione tentationis.

Ultimo quaeritur de divisione tentationis septimembri quam ponit B. Bernardus.

1. Videtur enim quod subita et occulta sint. eadem tentatio. Nam subita est, quae iudicium rationis praevenit; occulta, quae deliberationem rationis subterfugit; sed illa, quae subita est, deliberationem rationis subterfugit ; ergo subita est occulta.

2. Item, illa quae perplexa est, ratione perplexitatis animum in dubitationem ducit; ergo illa est dubia; ergo dubia et perplexa non differunt inter se.

3. Similiter, importuna videtur esse idem quod violenta: importuna enim est quae procaciter insistit; sed illa, quae procaciter insistit, est quae vires mentis transcendit; ergo Videtur esse violenta.

[Solutio]: Ad quod dicendum, praemissa quadam ratione divisionis. Est enim quaedam tentatio ex parte cogitationis in se, et quoad hoc accipiuntur duae primae differentiae. Est alia tentatio, quae respicit rationem, quae deliberare debet de eligendo, et penes hoc accipiuntur duae differentiae sequentes. Est tertia tentatio, quae respicit affectionem sive voluntatem proximo, et quantum ad hoc sumuntur hae duae differentiae: alia violenta, alia fraudulenta. Est quarta tentatio, quae respicit operationem, et quantum ad hoc dicitur perplexa, quando ignoratur quid agendum est propter utriusque partis perplexitatem. Primae duae ergo differentiae, scilicet importuna et dubia, respiciunt cogitationem: aliquando enim involvitur animus dubitatione, aliquando urgetur; et secundum hoc aliquando est dubia, aliquando importuna. Similiter penes rationem, cuius est deliberare, sumuntur duae differentiae: aut enim non potest ratio plene deliberare propter ipsius rei occultationem aut propter ipsius temporis improvisionem. Si propter temporis improvisionem, dicitur subita; si propter rei absconsionem, dicitur occulta. Similiter ex parte affectionis sumuntur duae differentiae: nam aut per quamdam violentiam ducitur ad consensum aut per quamdam dolosam machinationem; primo modo dicitur violenta, secundo modo fraudulenta. Perplexa vero dicitur, cum alterum illorum malorum necesse est fieri, sed propter rationes nescitur quod minus malum sit.

[Ad obiecta]: 1. Ex iam dictis patet quod tentatio subita et occulta non sunt eadem tentatio. Nam tentatio occulta dicitur propter rei absconsionem, quae subterfugit rationis deliberationem; subita vero dicitur propter improvisionem.

2. Ad secundum vero dicendum quod dubia et perplexa inter se differunt. Dubia enim dicitur, cum non habetur ratio quae determinet; perplexa vero, cum est quasi quaedam paritas rationum hinc inde, ut ignoretur quid magis fiendum sit vel vitandum.

3. Ad tertium vero dicendum quod differt importuna a violenta. Importuna enim dicitur quae gravat, sed tamen infra vires animi est; violenta vero supra vires animi.

PrevBack to TopNext