Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 8

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 8

DE REMEDIO TENTATIONUM.

Completo Tractatu de differentiis tentationum et quo modo fiant, octavo quaeritur de remedio tentationum. Et hoc attenditur dupliciter: vel de remedio quod est contra tentationes vel de remedio quod accidit ex tentationibus.

I. Quod enim remedium accidat ex tentationibus, patet a. per hoc quod dicitur II ad Cor. 12,7: "Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi angelus Satanae, stimulus carnis, qui me. colaphizet". Ergo Apostolo data fuit tentatio ad repressionem elationis. Unde in Glossa: "Contra capitale vitium datum est mordax epithima, quo tumor curaretur". Et dicit Haymo: "Tentatione carnis tamquam tyriaca fugavit venenum superbiae, ipsamque tentationem sic disponit Dominusut qui elati perire poterant, in humilitatis gradu consistentes a praecipitatuserventur".

Sed videtur mirabile, I. cum Apostolus obtinuerit tantam gratiam a Domino ut raptus esset usque ad tertium caelum, qualiter tam graviter potuit tentatione urgeri.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum videtur per hoc quod dicit B. Gregorius: "Superna dispensatio carnis nostrae permittit nos impugnationibus concuti, ne nostra mens in superbiam audeat praesumptione securitatis elevari, ut, dum pulsatatrepidat, in solo auctoris adiutorio spei pedem robustius figat". Unde Apostolus, qui ex parte spiritus tantam habuit ex gratia exaltationem, tantam ex parte carnis invenit humiliationem, ut de viribus suis non confideret, sed de solo Dei adiutorio speraret. Et ideo dictum est ei a Domino: "Sufficit tibi gratia mea". Similiter Iob 10,16 legitur: "Propter superbiam quasi leaenam capies me", ubi dicit Gregorius: "Dum aliquis de virtutibuspraesumit, mira Deidispositio parat ei aliquid, quo delectatus corruit, unde per se non exit, sed cognita infirmitate quasivinctum Deus educit; propter superbiam ergo, qua se extulit lapsus, in humilitate ligatur".

II. Item, est remedium contra tentationem a. oratio. Unde dicit B. Gregorius: "Restat ut amalignis spiritibus mens adusta, ad orationis opem se sine intermissione convertat; flammam suggestionumeius extinguat quam citius unda lacrimarum".

b. Item, vigilantia sive sollicitudo necessaria est contra tentationem. Unde B. Gregorius: "Vigilandum semper est ut mens sollicita nunquam relaxetur ab intentione superna, semper contra occultas insidias cautela est providenda. Unde Habac.2,1: "Super custodiam meam stabo et figam gradum meum"; Ierem.31,21 "Statue tibi speculam, pone tibi amaritudinem"; et Cant.3,8: "Uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos". Ne ergo occultus timor, id est occulta etrepentina tentatio, subrepat, sempernecesse est ut femur. nostrum superpositus custodiae ensis premat. Sancti enim viri sic de spe sunt certi, ut de tentatione semper sint suspecti".

PrevBack to TopNext