Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 3

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 3

UTRUM DIABOLUS OMNI MOTU SUO PECCET.

Tertio quaeritur utrum diabolus omni motu suo peccet. Et primo tangitur in genere; deinde specialiter de quibusdam motibus, ut credere, velle, sperare et huiusmodi.

ARTICULUS I

Utrum diabolus generaliter omni motu suo peccet.

Generaliter, sic obicitur: 1. Dicitur II ad Cor. 6,15, super illud: "Quae est conventio Christi ad Belial?" Glossa: "Sicut Christusomnia bene egit, ita diabolus omnia male".Ergo omni motu suo peccat, sicut Christus omni motu suo bene egit.

2. Item, angeli confirmati in bono non possunt nisi bene agere; ergo angeli confirmati in malo non possunt nisi male agere.

3. Item, in Psalmo: "Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper" ; sed ii sunt daemones; ergo quolibet motu peccant.

4. Item, super illud ad Rom. 14,23: "Omne, quod non est ex fide, peccatum est", Glossa: "Omnis vita infidelium est peccatum". Sed nullus est ita infidelis sicut diabolus; ergo omnis vita diaboli est peccatum; ergo omni motu suo peccat.

Contra. a. Diabolus ante peccatum naturaliter diligebat se; et adhuc habet eamdem naturam; ergo ex ea adhuc se diligit; sed diligere se est motus qui non est peccatum; ergo non omnis motus eius est peccatum.

b. Item, Boethius: "Velle summum bonum insitum est omni naturae rationali". Ergo naturae diaboli; ergo diabolus ex illa natura vult summum bonum; sed velle summum bonum non est motus malus; ergo non omni motu suo peccat.

c. Ad idem facit quod dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus, dicens de daemonibus: "Bonum et optimum concupiscunt, esse et vivere et intelligere appetentes". Ergo non omni motu suo demerentur.

d. Item, aliquando vult diabolus id quod Deus vult, ut vult hunc hominem damnatum torqueri et diabolus idem vult; sed Deus non vult aliquem motum culpabilem, licet permittat; ergo, cum volendo quod Deus vult non peccet, non omni motu suo peccat. Verbi gratia, I Reg. 16,23 legitur quod "spiritus malus arripiebatSaul" ; et hoc volebat spiritus malus et idem volebat Deus in poenam illius; ergo volebat quod Deus volebat; ergo non illo motu peccabat.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod duplex est motus diaboli: unus naturae, alius liberi arbitrii. Si est motus naturae, non est peccatum. Motus autem liberi arbitrii duplex est: quidam enim est per potestatem superioris vel virtutem, sicut credere vel de corpore obsesso exire; quidam vero est ex ipso libero arbitrio secundum se ipsum. Si est ex ipso libero arbitrio solum, tunc omni motu demeretur. Si vero est per potestatem superioris, aut est cum placentia, eo quod alium finem intendat, sicut est in tentatione, et tunc iterum demeretur, non quia facit quod Deus vult, sed quia ex intentione mala; si vero est cum murmure, quoad hoc quod remurmurat demeretur. Sic ergo potest esse manifestum quo motu demeretur et quo motu non.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum sic est respondendum, quod diabolus omnia male agit, secundum quod intelligitur de motu liberi arbitrii.

2. Ad secundum vero similiter est dicendum. Sicut enim angeli, confirmati in bono, motu liberi arbitrii non agunt nisi bonum, ita angeli, confirmati in malo, motu liberi arbitrii non agunt nisi malum.

3. Ad tertium dicendum quod odium illud, quo odiunt daemones Deum, ex libero arbitrio procedit, et hoc est ratione poenarum, quae eis infliguntur.

4. Ad quartum dicendum quod vita infidelium dicitur esse peccatum, non quia omnis motus in eis sit peccatum, sed quia, dum sunt in infidelitate, semper sunt in peccato et quodlibet opus eorum mortuum reputatur.

a. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod diligere se est ex motu naturae; potest tamen esse ex motu libidinis, et tunc est motus liberi arbitrii et in illo demeretur.

b-c. Similiter velle summum bonum est motus naturae. Si vero sumatur velle a voluntate liberi arbitrii, secundum hoc daemones nolunt summum bonum. Et hoc est quod dicit Dionysius: "Mali sunt secundum quod non sunt, et quod non est appetentes, malum appetunt".

d. Ad id vero quod obicitur aliquando diabolum velle quod Deus vult ; dicendum quod, licet aliquid idem velit, non tamen ex consimili voluntate vel intentione, sed quod Deus ex bona voluntate vult, hoc malus angelus ex mala vult voluntate, ut voluit Deus tentationem Iob ex bona voluntate, diabolus autem ex mala voluntate voluit ; similiter Deus vult diabolum exire a corpore obsesso, sed quia cum murmure exit, ideo exitus eius est cum peccato. Praeterea, exire dicit motum a termino a quo, intrare vero sive ingredi dicit motum quantum ad terminum in quem. Licet ergo exire ab obsesso corpore, ratione termini a quo, non sit peccatum, potest tamen esse peccatum ratione termini in quem, sicut cum eiciebantur a daemoniacis et intrabant in porcos, ingressus in porcos erat libidinosus et processit ex improba voluntate: unde peccatum erat ipsis. Similiter dicendum est, cum spiritus malus arripuit Saul, intentione perversa fecit et cum delectatione poenae; unde, licet hoc esset ex iustitia Dei quod puniretur, tamen quia placuit improbae voluntati ipsius diaboli, peccatum fuit prout fuit a diabolo.

AARTICULUS II.

De quibusdam motibus diaboli in speciali.

PROBLEMA I

Utrum diabolus peccet credenda.

Deinde potest quaeri specialiter de quibusdam motibus diaboli; et primo de ipso credere, I. utrum sit bonum, et intelligo de bono moris.

Et videtur quod sic, 1. quia super illud Iac. 2,19: "Daemones credunt" etc. dicit Glossa: "Plus est credere diaboli quam sit tuum credere, o christiane, qui credis Deum et non times". Ergo, si credere hominis habentis fidem informem est bonum, credere diaboli est bonum.

2. Item, credere est motus fidei informis; sed fides informis est donum Spiritus Sancti; ergo ipsum credere est bonum.

Contra. a. Diabolus, velit nolit, credit; sed quod est involuntarium non est bonum meritorium; ergo credere diaboli non est bonum moris.

b. Item, de credere, quod est bonum moris, dicit Augustinus: "Cum cetera possit homo nolens, credere non potest nisi volens" ; et super illud Gen. 24,57: "Vocemus puellam", Interlinearis: Credere sive "fides estex voluntate, non ex necessitate". Sed nulla voluntas diaboli est in summam veritatem; ergo credere eius non est bonum moris.

II. Praeterea, huius gratia quaeritur si daemones habeant fidem.

Quod videtur. a. Dicitur enim in Glossa ad Rom. 1,17 super illud: "Iustus ex fide vivit", quod fides informis est, quae est in malis hominibus et daemonibus.

b. Item, ad Titum 1,16: "Confitentur quidem verbis" etc., Glossa: "Fides talium morum proprie est daemoniorum".

c. Item, ad Gal. 5,6: "Qui Deum non credunt vel creditumnon timent, deteriores sunt daemonibus". Ex quibus videtur colligi quod fides informis sit in daemonibus.

Sed obicitur in contrarium, 1. quia, si fides est in daemonibus, aut habitus ille datus fuit ante peccatum aut post peccatum. Ante peccatum non videtur, quia Adam in primo statu innocentiae dicitur habere quamdam visionem aliam quam quae est aenigmatica; sed visio fidei est aenigmatica ; ergo angeli ante peccatum non habuerunt cognitionem fidei. Post peccatum autem non habuerunt fidem: habitus enim fidei est ex gratia, nullus autem reportat gratiam ex peccato; ergo post peccatum non habuerunt angeli cadentes fidem informem.

2. Praeterea, peccatum vulnerat naturalia et spoliat gratuita ; sed de gratuitis est fides; ergo, si fuit fides in angelis ante lapsum, per peccatum sunt spoliati.

[Solutio]: I. 1—2. Ad quod respondendum quod credere, prout est in diabolo, bonum in genere dicit, sed non dicit bonum meritorium. Nec sequitur ex hoc, si est motus fidei informis, quod sit meritorius: deest enim forma, scilicet caritas, per quam motus est meritorius.

a-b. Ad id autem quod obicitur de credere, quod non potest fieri nisi a voluntate: dicendum quod loquitur ibi de credere prout est a fide virtute. Credere enim aliquando accipitur pro cognoscere veritatem, et hoc modo potest aliquis credere nolens; secundum autem quod credere dicit assentire et assentiendo tendere in summam veritatem, secundum hunc modum non est credere nisi ex voluntate. Hoc autem modo non credebant daemones; unde dicit Glossa 5 Iac. 2, 19 et Luc. 4,41 : "Extorta confessio est, quod diabolus confitetur istum hominem esse Filium Dei".

II. Ad id vero quod quaeritur utrum in daemonibus sit fides informis, respondendum est quod fides informis dicitur multipliciter. Est enim uno modo habitus cognitivus, alio vero modo motivus. Motivus autem potest dici a malo vel ad bonum; ad bonum vero multipliciter: vel perventivus vel non perventivus, id est potens pervenire. Primo ergo modo, secundum quod fides informis est habitus cognitivus, qui nunquam potest formari, est in ipsis daemonibus. Secundo vero modo, in quantum est habitus motivus a malo poenae, est in peccatoribus, qui timent serviliter poenam aeternam et per hoc abstinent ab actu peccati, sed non tendunt ad bonum. Tertio vero modo dicitur habitus motivus ad bonum, sed non perventivus, in ipsis peccatoribus qui disponuntur ad bonum. Quarto vero modo dicitur habitus motivus et perventivus in iis qui disponuntur ad bonum per gratiam gratum facientem: hoc autem assentire est adhaerere summae veritati et in eam tendere. Ex iam dictis patet quo modo fides informis est in daemonibus.

Ad obiectum 1. autem in contrarium dicendum quod nec habuerunt ante peccatum fidem nec post peccatum fidem proprie dictam, secundum quod fide fit visio specularis, sed habuerunt fidem, id est quamdam credulitatem, sumptam ex operibus Christi, per quae opera vehementer opinabantur ipsum esse Filium Dei; et haec fides dicitur esse cognitio quaedam acquisita, nec est fides informis quae potest formari per caritatem, ut ipsa sit virtus.

PROBLEMA II.

Utrum daemones velint Deum non esse.

Secundo quaeritur utrum velint Deum non esse.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur in Psalmo: "Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper". Sed qui habet alium odio, vellet ipsum non esse; ergo diabolus vellet eum non esse. 2. Item, Ioan. 15,23 super illud: "Qui me odit, et Patrem meum adit", Glossa: "Qui volunt esse mali, volunt eam veritatem, qua damnantur, non esse. Unde, sicut oderunt suam poenam, ita oderuntveritatem, qua poena irrogatur, et si oderunt veritatem, oderunt Deum, de quo nata est veritas". Ergo daemones habent odio Deum.

3. Item, Innocentius, in libro De miseria conditionis humanae: "Ita desperati sunt a venia, ut in tantum odium eorum crescat, ut vellent Deum omninonon esse".

4. Item, videtur quod velint Dei potentiam non esse, per hoc quod dicitur Apoc. 16,9: "Blasphemaverunt nomen Dei" etc., Glossa: "In inferno positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habeat quod sibi poenasinferat". Ergo vellent Dei potentiam non esse.

5. Item, Albinus, Super Genesim: "Cur diabolus tam infestus est hominum saluti?" Et respondet: "Propter odium in Creatorem et invidiam in hominem ex desperatione suae salutis". Ergo diabolus habet odio Creatorem.

Contra. a. Augustinus, in libro Retractationum: "Nullius fere conscientia potest Deum odisse".

b. Praeterea, Deus est principium omnis esse; et diabolus non habet odio suum esse; ergo nec habet odio illum, per quem est et in esse tenetur; ergo non habet odio Deum.

[Solutio]: Ad quod respondendum per hoc quod dicit Augustinus, in libro Retractationum: "Non video fuisse dicendum quod nullius conscientiaDeum potest odisse; multi enim sunt, de quibus scriptum est: "Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper"".

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur, dicendum est quod, licet natura velit Deum esse, in quantum est principium esse et conservat res in esse, non tamen vult eum esse in quantum iudicem iustum.

2. Et per hoc potest solvi illud quod dicitur Ioan. 15,23. Loquitur enim ibi de veritate iustitiae, qua infligitur poena.

3. Ad id vero quod dicitur, in libro "De miseria conditionis humanae", dicendum est quod odium illud dicitur propter irremissibilitatem poenae et desperationem veniae, unde vellent daemones Deum non esse in ratione iusti iudicis, non in ratione Creatoris.

4. Ad id vero quod dicitur in Glossa Apoc. 16,9, dicendum est quod dolere de potentia est propter poenae inflictionem, non quod simpliciter velint potentiam Dei non esse.

5. Ad id vero quod dicit Albinus, dicendum est ex iam dictis quod illud odium refertur ad poenam in qua perpetue est damnatus, non ad originem esse.

PROBLEMA III

An placeat diabolo peccare.

Deinde quaeritur an placeat diabolo peccare.

Et videtur quod non, a. quia malum corruptivum est naturae; natura autem bona est in diabolo; cum ergo corruptio naturae displiceat naturae et natura semper maneat in eo excitans liberum arbitrium, non videtur quod sibi placeat malitia sua.

Contra. 1. In libro De miseria conditionis humanae: "Superbavoluntas eorum, licet careat potestatis effectu, non tamen carere potest malignitatis affectu". Et ita placet sibi peccare vel esse in peccato.

2. Item, bonum displicet diabolo; ergo malum per oppositum placet ei; ergo vult esse malus. —— Contra: Dicit Dionysius: "Ad malum intendens nullus agit quae agit". Ergo nullus vult se esse malum.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod duplex est voluntas, sicut dicit Ioannes Damascenus: una quae dicitur βουλησις et altera quae dicitur θελησις. Voluntate ergo naturali, quae dicitur βουλησις, non placet sibi peccare; voluntate vero deliberativa, quae dicitur θελησις, placet sibi, ratione delectationis quae est in peccato; ratione vero privationis boni non placet ei, et ita uno modo placet, alio modo non.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet bonum displiceat ei, sicut corrupto palato displicet dulce, non tamen placet ei malum in quantum malum, secundum quod malum est corruptivum boni, placet tamen ei id quod malum est.

Si vero quaeratur utrum placeat ei malitia in alio, dicendum est quod malitia in alio quodam modo est ei delectabilis secundum infectionem liberi arbitrii, sicut in eo qui alii invidet et ex hoc alterius malum diligit: aestimat enim alterius bonum sibi nocivum et alterius malum sibi conveniens per consequens.

PROBLEMA IV.

Utrum diabolus spem habeat.

Deinde quaeritur utrum diabolus! spem habeat.

Et videtur quod non, a. quia certus est de poena aeterna, sicut dicitur in Sacramentalibus Baptismi: "Non te latet, Satana, imminerepoenas tormentorum".

b. Praeterea, in Evangelio habetur: "Ut quid ante tempus venisti torquere nos" ? Ergo non habet spem veniae nec spem vitae aeternae.

Sed videtur contrarium, 1. per hoc quod dicitur Iob 40, 28: "Spes eius frustrabitur", et loquitur ibi de die iudicii. Ergo ante diem iudicii videtur quod habeat spem.

2. Praeterea, super illum locum Isai. 16,6: "Audivimus superbiam Moab, maior est arrogantia eius quam fortitudo eius", Hieronymus: Praecipitata audacia plus audet quam possit. Unde diabolus maxime est praesumptuosus; sed nulla maior est praesumptio quam, cum sint demerita tantum, sperare vitam aeternam; ergo spes praesumptionis est in ipso.

3. Praeterea, dicit Gregorius, super illum locum Iob: "De divina misericordia falsa sibi promissione blanditur". Ex quo accipitur quod sperat de venia.

4. Praeterea, novit quod misericordia Dei est in infinitum excellens culpam suam; sed considerans in infinitum misericordiam Dei excellentem respectu suae culpae, ordinatur ad spem veniae; ergo diabolus potest habere spem veniae.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod spes dicitur multipliciter. Uno modo expectatio futurae beatitudinis ex meritis, et hoc modo nec est spes nec esse potest in diabolo. Alio modo spes potest dici expectatio beatitudinis ex sola Dei misericordia, et hoc modo potest esse confidentia in aliquo homine adulto, qui non demeruit. Extenditur autem nomen spei, ut possit dici expectatio beatitudinis, cum sint contraria merita, et hoc modo est in aliquibus peccatoribus. In diabolo autem in augmentum poenae tollitur spes secundum omnem differentiam, in quantum spes dicitur respectu beatitudinis.

[Ad obiecta]: 3. Hoc autem quod dicitur Iob 40,28:. "De misericordia Dei" etc., intelligi potest de illo ratione membrorum. Unde sequitur in Glossa: "Quod ad corpusillius referri potest; iniqui enim, qui iustitiae divinae districtionemnon metuunt, incassum sibi de misericordia blandiuntur".

4. Ad aliud dicendum quod, licet consideret divinam misericordiam in infinitum excellere suam culpam, tamen plus convertitur consideratio eius ad iustitiam, ut dicat apud se: "Maior est iniquitas meaquam ut veniam merear" ; unde non habet spem veniae. Maxima autem praesumptio, quam habet, est ex eminentia suae potestatis naturalis, et ideo dicitur Iob 41,24: "Non est potestas super terram, quae ei camparetur", qui factus est ut nullum timeret. Quod autem certus sit de aeternitate poenae, dicit Gregorius: "Quo se aeterna tormenta evadere non posse conspicit, eoin exercenda nequitia durior assurgit". Quod autem dicitur ibidem: "Aestimabit abyssum senescentem", per abyssum intelligitur iudicium, per senescere vero deficere ratione membrorum suorum intelligitur. Unde dicit Glossa: " "Aestimabit abyssum"quasi "senescentem", quia reproborum corda sic infatuat ut suspicionem eis de venturo iudicio, quodquasi finiatur, infundat. "Abyssum"namque "senescere aestimat", qui terminari quandoque in suppliciis divinam animadversionem putat".

1. Quod autem dicitur spem habere, id est confidentiam, hoc intelligitur respectu magnae dilationis diei iudicii et libertatis regnandi in peccatoribus. Quamdiu enim differtur iudicium, confidentiam habet regnandi in peccatoribus ; tunc autem auferetur ab eo praelatio, et ideo dicitur quod "spes" eius tunc frustrabitur, id est confidentia.

PROBLEMA V

Utrum diabolus habeat motum timoris.

Deinde quaeritur utrum habeat motum timoris.

Quod videtur, a. per hoc quod dicitur Iac. 2,19: "Daemones credunt et contremiscunt". Sicut enim ex fide formata gignitur motus timoris filialis, ita ex fide informi gignitur motus timoris servilis; ergo timor est in diabolo.

Contra. 1. Dicit B. Gregorius super illud: "Qui factus est ut nullum timeret", quod "nectimet Deum nec poenam quam sustinet". Sed timor servilis est respectu poenae; ergo non habet timorem servilem; de alio autem timore patet; ergo non habet timorem.

2. Praeterea, timor servilis est donum Spiritus Sancti, sicut elicitur ex eo quod dicitur ad Rom. 8,15: "Non accepistis spiritum servitutis in timore" ; sed indignus est omni dono; ergo non habet timorem servilem.

[Solutio]: 2. Ad quod videtur dicendum quod timor ille est motus quidam, qui provenit ex credulitate poenae et non procedit ex timore servili, prout est donum Spiritus Sancti. Timor enim servilis, prout est donum Spiritus Sancti, ad hoc videtur esse per se ut ex consideratione poenae aeternae resiliat ab actu peccati. Iste autem timor non est ei nisi in augmentum poenae, et cognitio sive credulitas praeambula non est ad aliud nisi ut sit dispositio ad illam poenam; immo ipsa cognitio etiam poenae est quodam modo ei poena.

1. Ad id vero quod dicit B. Gregorius, dicendum est quod propter hoc dicitur non timere poenam, quia non habet effectum qui pertinet ad timorem poenae, scilicet cessare a tentatione vel a peccato.

PROBLEMA VI.

Utrum angeli muli superbient in die iudicii contra Dominum.

Deinde quaeritur utrum angeli mali superbient in die iudicii contra Dominum.

Quod videtur. 1. Boni enim angeli ante Deum humiliabuntur in die iudicii, secundum illud Iob 26,11: "Columnae caeli cantremiscunt et pavent ad nutum eius". Per columnas autem caeli intelliguntur sancti angeli ; ergo sancti angeli timorem habebunt; ergo multo fortius mali. Item, Iob 41,16: "Cum sublatus fuerit, angeli timebunt", et loquitur de bonis angelis; ergo boni angeli timebunt in adventu iudicis. Et dicit B. Gregorius: Quid faciet virgula deserti, quando concutietur cedrus paradisi? Et per cedros paradisi intelliguntur boni angeli; ergo boni angeli timebunt; ergo humiliabuntur; ergo per oppositum mali angeli superbient contra Deum in die iudicii.

Sed videtur contrarium, a. per hoc quod dicitur super illum locum II Petri 2,11: "Angeli non portant adversus Deum execrabile iudicium", Glossa: "Ubi puniuntur iniqui, ibi punientur angeli mali, qui olim superbiebant contra Deum; nec portant, sed abiciunt iudicium superbiendi contra Deum, territi magnitudine poenarum".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod non superbient actu contra Dominum, sicut dicit Glossa.

Ad obiectum 1. autem in contrarium dicendum quod, licet boni angeli tunc timeant timore admirationis sive reverentiae, non tamen timebunt tunc timore poenae. Illa tamen auctoritas, quae dicitur Iob 26,11, intelligitur de timore ipsorum in praesenti; quae vero dicitur 41,16, intelligitur de angelis bonis ratione primi status. Quod patet per hoc quod dicitur: "Territi purgabuntur" ; futurum enim ibi accipitur pro praeterito, secundum quod B. Gregorius dicit: "Leviathan ab arce beatitudinis cadente, inruina eius electi angeli expaverunt, ut, cumistum superbiae lapsus eiceret, illos ad robustius standum timor ipse solidaret. Et purgati sunt, quia, istocum reprobis legionibus exeunte, electi soli remanserunt". Nihilominus tamen "timor" ille castus, qui "permanet in saeculum saeculi", erit in illis in iudicio et ex illo humiliabuntur. Nec sequitur ex hoc quod mali tunc superbiant: magnitudo enim poenarum et ipsa terribilitas iudicis inducet eis terrorem, ex quo humiliabuntur in poena; quae humiliatio contraria est actui superbiae, licet non sit contraria habitui.

PROBLEMA VII

Utrum daemones velint se non esse.

Deinde quaeritur utrum daemones velint se non esse.

Quod videtur. 1. Daemones enim certiores sunt de poenis suis quam quicumque homines mali; sed, sicut dicit B. Hieronymus, Super Ecclesiasien, mali homines vellent magis non esse quam sic esse; ergo multo fortius daemones, qui sunt certiores de poenis suis.

Contra. a. Omnis creatura naturaliter se vult esse; et haec natura non tollitur ab eis; ergo malunt se esse quam non esse, licet sint in poenis.

[Solutio]: Ad quod respondent quidam quod synderesis in daemonibus extincta est tribus modis: primo, quia non promovet eum ad bonum nec promovere potest; secundo, quia in superbia vult agere contra Deum, licet sciat quod ex hoc gravius punietur ; tertio, quia potius vult se esse quam non esse, ut pugnet contra Deum. Primo modo extincta est in omnibus damnatis; secundo autem modo et tertio in daemonibus est extincta. Homines enim adulti damnati potius vellent non esse quam sic esse in poenis inferni; sed de solis parvulis dicitur quod melius est eis sic esse quam non esse, quia nullam sentiunt poenam actualem.

Ad obiectum 1. autem secundum hoc posset responderi quod aliud est de voluntate naturae et aliud de voluntate liberi arbitrii. Licet enim mali homines de voluntate naturae velint esse, de voluntate tamen liberi arbitrii vellent magis non esse quam sic esse. Daemones autem si, volunt esse ex voluntate liberi arbitrii, hoc est ut pugnent contra Deum et resistant quantum possunt, et hoc forte est propter magnam praesumptionem quam habent et appetitum dominationis super eos qui peccant.

PROBLEMA VIII

Utrum passiones sint in daemonibus.

Deinde quaeritur si passiones sint in daemonibus, dico autem passiones libidinum, formidinum, irarum et huiusmodi vitiorum.

Quod non videtur. 1. In eis enim non est fomes, qui inclinet ad huiusmodi passiones, nec potestas ad exercendum opera libidinum.

Contra. a. Augustinus, in IX De civitate Dei: "Subiecta est mens daemonum passionibus libidinum, formidinum, irarumatque huiusmodi ceteris". Et iterum: "Mens eorum, passionum vitiis subiugata et oppressa, quidquid rationis naturaliter habet, ad fallendum et decipiendum tanto acrius intendit, quanto eam [magis] possidet nocendi cupiditas". Ex quibus colligitur quod daemones subiecti sunt passionibus.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod subiecti sunt passionibus. Sed distinguendum est quod sunt quaedam passiones communes animi et corporis, quaedam vero sunt solius animi. Illae passiones sive perturbationes, quae dicuntur communes animi et corporis, in quantum huiusmodi, non sunt in daemonibus, cum sunt spiritus secundum se separati a corpore; passiones autem, quae sunt solius animi, possunt esse ipsorum daemonum, et de huiusmodi dicit Augustinus.

PROBLEMA IX.

Utrum daemones tantum puniantur modo quantum post diem iudicii.

Deinde quaeritur utrum tantum puniantur modo quantum post diem iudicii.

Quod sic, videtur probari. 1. Modo puniuntur poena aeterna pro peccatis suis ; sed peccata eorum non possunt augeri, quia adeo sunt obstinati quod non possunt esse obstinatiores; ergo adeo sunt mali quod non possunt esse peiores.

2. Item, voluntatem habent male iaciendi quodcumque possunt; sed quod vult aliquis et non facit, pro facto sibi reputat Deus in malis; ergo pro facto reputat eis Deus quod volunt; ergo tantum sunt mali quantum malum facerent, si possent.

Contra. a. Augustinus, in libro XX De civitate Dei: "Iudicat Dominusnon solum universaliter de genere daemonum atque hominum, ut miseri sint propterprimorum meritum peccatorum, sed etiam de singulorum propriis operibus, quae gerunt arbitrio voluntatis". Ex quo accipitur quod adhuc peccant, et sic peccantes deteriores fiunt ; ergo semper merentur augmentum poenae; ergo magis punientur.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod daemones deteriores fiunt per peccata quae superaddunt et quod maiorem habebunt poenam, et qui plus peccaverunt, plus punientur.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc autem quod primo obicitur in contrarium quod adeo obstinati sunt etc.: dicendum quod ita obstinati sunt a principio quod flecti non possunt ad bonum; nihilominus in malitia intenduntur.

2. Ad secundo autem obiectum dicendum quod, licet voluntatem habeant a principio faciendi quodcumque malum, tamen ipse actus additus voluntati auget malitiam. Praeterea, determinate vult aliquod malum modo quod non voluit a principio: unde non tantum augetur malitia ex actu, immo ex ipsa voluntate. Et sicut boni angeli, licet confirmati sint in bono, possunt mereri, ita mali angeli, licet confirmati sint in malo, possunt magis ac magis demereri Nec est hoc contrarium quod sunt in statu retributionis. Possunt enim esse in statu retributionis ex actione praecedentis peccati, et possunt esse in statu demerendi ratione ulterioris poenae.

PrevBack to TopNext