IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, Praeambulum
Completo Tractatu de tentatione diaboli in genere et adiunctis ipsi tentationi, utpote de motibus diaboli, consequenter procedendum est ad tentationem qua tentavit primos parentes per serpentem.
Et primo quaeritur utrum primum peccatum diaboli fuit vel potuit esse quod perpetravit in tentando primos parentes ; secundo, utrum fuerit una tentatio sola qua tentati fuerunt ab eo vel plures; tertio, si iuerunt plures, quae illarum iuit prima; quarto, utrum facta fuerit mediante aliquo sensibili vel non; quinto, quare mediante serpente; sexto, utrum sonus emissus per serpentem formatus fuerit a diabolo et expressus per serpentem vel a serpente formatus et expressus; septimo, quare primo tentavit mulierem et per mulierem virum; octavo, utrum consimili modo in nobis compleatur tentatio diaboli; nono, quare permisit Deus huiusmodi tentationem fieri, cum ex huiusmodi tentatione sciret tantum malum proventurum.