IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 1
UTRUM PRIMUM PECCATUM DIABOLI FUERIT QUO TENTAVIT PRIMOS PARENTES.
Circa primum sic: videtur quod primum peccatum diaboli fuit, quo tentavit primos parentes. 1. Ioan. 8,44: "Ille homicida erat ab initio" ; sed homicida fuit in occidendo hominem et tentando; ergo etc.
2. Item, hoc est primum peccatum quod ostenditur in Scriptura; cum ergo sufficienter doceat ipsa Sacra Scriptura et ordinate, illud fuit primum peccatum.
3. Praeterea, potest aliquis peccare peccato irae, ita quod non peccet peccato avaritiae vel e converso, et ita de aliis peccatis; ergo similiter potuit diabolus peccare peccato tentationis, ita quod nullum peccatum esset praeambulum.
Contra. a. Peccatum tentationis est quo intendit aliquis per se nocere alteri; sed naturaliter nullus intendit nocere alteri nisi propter appetitum alicuius commodi, qui prius est apud ipsum; ergo diabolus non intendit nocere homini nisi praecessisset in eo appetitus alicuius commodi proprii ; prius ergo peccavit appetendo illud commodum et postea peccavit tentando ipsum hominem; non ergo peccatum tentationis fuit primum peccatum.
b. Praeterea, Sap. 2, 24, in fine: "Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum". Sed mors fuit per tentationem ipsius diaboli; ergo ante tentationem fuit invidia; non ergo tentatio primorum parentum fuit primum peccatum.
[Solutio]: Ad quod dicendum per hoc quod dicit Augustinus, in libro De mirabilibus, quod non peccasset angelus in terra "nisi prius peccasset in caelo". Unde primo peccavit in caelo per superbiam, secundo in paradiso per homicidium.
[Ad obiecta]: 1. Et quod dicitur: "Ille homicida erat ab initio", intelligendum est post initium vel quam cito hominem tentavit.
2. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod, licet Scriptura faciat mentionem primo de isto peccato, tamen ante istud peccatum fuit aliud peccatum, de quo non primo facit ipsa Scriptura mentionem. Et rationem ponit Albinus, Super Genesim, dicens: "Angelicum peccatum in Genesi absconditum est" — et loquitur de peccato superbiae — "et hominis patefactum, quia angelicum vulnus Deus non proposuit curare, hominis vero vulnus sanare praedestinavit".
Sed pari ratione posset dici quod non debebat facere mentionem de peccato tentationis, cum illud peccatum tentationis esset incurabile sicut et peccatum superbiae diaboli, quod fuit primum peccatum. —Ad quod dicendum quod aliud est de peccato primo superbiae et aliud de peccato tentationis, licet utrumque sit incurabile. Peccatum enim tentationis introductum est, ut ostenderetur quod homo peccavit diabolo suggerente, et ex hoc esset una ratio propter quam eius peccatum esset remediabile. Unde non propter se introducit Scriptura peccatum tentationis diaboli; decursus enim Sacrae Scripturae est ad ostendendum totam seriem, secundum quam genus humanum per Christum est liberatum et ad dignitatem restitutum. Quod autem agitur de peccato diaboli, hoc non est nisi ex quadam antithesi vel ut ostendatur eius peccatum fuisse occasio peccati hominis.
3. Ad aliud vero dicendum quod non est simile de peccato tentationis et de peccato irae vel superbiae. Peccatum enim tentationis ordinem habet ad aliquam affectionem inordinatam priorem: nullus enim intendit nocere alteri nisi ut prosit sibi eo modo quo non congruit.
Si vero obiciatur quod potest homo aliquis primo peccare peccato tentationis, secundum quod homo tentat hominem ad seducendum: dicendum est quod et in homine habente naturam corruptam et in angelo semper praecedit aliqua alia affectio. Natura enim incorrupta non inclinat primo ad nocumentum proximi, sed, si est defectibilitas in ipso libero arbitrio, primo inclinati ad id quod pertinet ad propriam personam, secundo ad id quod est in proximo. Unde, si homo esset in statu innocentiae, non esset eius peccatum primurn tentatio ad seducendum alterum, sed perversio ex consideratione alicuius proprii boni apparentis.
On this page