Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 2

UTRUM TENTATIO PRIMORUM PARENTUM FUERIT UNA SOLA VEL PLURES.

Secundo quaeritur utrum fuerit una sola tentatio vel plures.

Et videtur quod una sola, 1. quia uni peccato respondet una sola tentatio inclinans ad illud; sed unum fuit primum peccatum Evae; ergo una fuit tantum tentatio inclinans ad illud.

Sed videtur contrarium. a. Tentatio enim fuit respectu fructus esibilis, item tentatio fuit respectu appetitus scientiae, item tentatio iuit respectu appetitus essendi sicut Deus; ergo non fuit una sola tentatio.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod fuit una tentatio, quia ubi unum propter alterum, totum reducitur ad unum ; tentatio autem fuit de inobedientia, motivum autem ad illam transgressionem fuit appetitus inordinatus similitudinis divinae, et secundum hoc unica fuit tentatio. Quod enim movebatur Eva ad esum fructus vetiti hoc fuit ratione illiciti desiderati, quod ei a diabolo promittebatur, cui non est credendum, cum ipse sit "mendax et pater eius". Et ideo, dicit Chrysostomus, promittit multa, non ut det, sed ut accipiat. Et ideo non oportet ei credere universaliter, sed et blandientem eum odire et, cum maiora promittit, tunc magis avertere: quoniam et Evam, quando eam magis spe extulit, tunc deiecit et maxima est ei operatus mala. Et sic principaliter una fuit tentatio, quia unum fuit principale motivum, sed tamen plures ratione actuum coniunctorum et motivorum.

PrevBack to TopNext