Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 3

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 3

SI FUERUNT PLURES TENTATIONES, QUAE ILLARUM FUIT PRIMA.

Tertio quaeritur, si aliquo modo fuerunt plures, quae illarum fuit prima. Erat enim tentatio aliquo modo de appetitu scientiae, iterum de appetitu immortalitatis, de appetitu ipsius delectationis in gustu; item, Matth. 4, 3-10 dicitur quod tentavit Christum diabolus de gula, de avaritia, de vana gloria. Si ergo plures erant aliquo modo, aliqua illarum fuit prima. Potest ergo quaeri quae illarum.

Et videtur quod illa quae fuit de vana gloria. sive de superbia. a. Hoc enim dicitur esse primum peccatum primorum parentum, secundum quod habetur super illud Psalmi: "Superbi inique agebant usquequaque", Glossa: "Maximum peccatum est superbia, quia inde manavit origo nostri delicti; hoc telo primo nos diabolus vulneravit". Ergo prima tentatio fuit de superbia sive vana gloria, quae ad idem reducitur.

Sed videtur quod fuerit tentatio prima de gula, 1. per hoc quod dicitur Luc. 4, 3, ubi agitur de tentationibus in principio. Dicitur enim quod "eo ordine tentavit Christum quo tentavit Adam" ; sed tentatio Christi incepit a gula; ergo tentatio primi parentis incepit a gula.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod motivum primum in omnibus tentationibus Adae fuit appetitus excellentiae, et ideo reducendae sunt tentationes, si quo modo plures fuerunt, ad illam tamquam ad primam.

Ad obiectum 1. autem in contrarium dicendum quod dicitur tentatio gulae prima propter hoc quod secundum illam quasi consequenter contractum est originale peccatum; unde dicitur prima quoad hoc, etsi non dicatur prima simpliciter. Tentatio enim superbiae vel avaritiae fuit de peccato spirituali, tentatio vero gulae fuit de peccato carnali, traductio autem corruptionis ex parte carnis accipiebatur. -— Vel aliter potest dici quod tentatio de gula fuit prima, licet actus non esset primus. Sicut enim habetur Gen. 3,1, primo dixit diabolus per serpentem ad mulierem: "Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligna paradisi?" Deinde vero, quia intellexit Evam dubitare dicentem: "Ne forte moriamur", secutum est quod dixit serpens: "Nequaquam moriemini" ; tertio vero subiungitur: "Eritis sicut dii scientes bonum et malum".

PrevBack to TopNext