IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 4
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 4
UTRUM TENTATIO FACTA FUERIT MEDIANTE ALIQUO SENSIBILI VEL NON.
Et videtur quod non, 1. quia esse scientem sicut Deum est cognoscibile ab intellectu secundum se, non mediante sensibili; unde, cum diabolus intenderet suggerere hoc quod appeteretur ab Eva, potuit hoc suggerere non mediante aliquo sensibili.
2. Item, ad idem, Augustinus, in III libro De libero arbitrio: "Discernenda sunt genera visorum, quorum unum estquod proficiscitur a voluntate suadentis, quale est illud diaboli, cuihomo consentiendo peccavit, alterum [a] subiacentibus rebus vel intentioni animi vel sensibus corporis". Ex quo accipitur quod a voluntate suadentis processit illud peccatum sive illa tentatio, cui mulier consentiendo peccavit.
Contra. a. Ostenditur per hoc quod dicit B. Bernardus, Super Cantica: "Sicut primo intravit mors per auditum, ita primo et vita. "Fides enim ex auditu, auditus autem per verbum Dei", ad Rom.10, 17".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod tentatio fuit mediante sensibili, sed de re tamen intelligibili primo.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod receptio illius speciei intelligibilis bene potuit esse per se, non mediante sensibili. Quia vero tentatio hominis, qui ab initio creatus est rectus et compositus est ex parte intelligibili et sensibili, convenientius incepit a parte infirmiori, infirmior autem fuit pars sensibilis, ideo a parte sensibili incepit tentatio et haec fuit mediante sensu. Mediante vero auditu convenienter primo, quia est susceptivus locutionis, locutio autem communis est ipsis hominibus et angelis in corporibus assumptis, et ideo convenienter prima tentatio primo facta est per auditum, abi auditu vero transiit usque ad visum, et post usque ad olfactum et post usque ad tactum et ultimo usque ad gustum: et hoc ultimum simpliciter fuit prohibitum. Quod enim dicitur Gen. 3,3: "Ne tangeremus illud", loquitur de tactu prout gustus est quidam tactus, vel de tactu ordinato ad gustum.
2. Ad secundum vero dicendum quod dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio, quod loquitur ibi de viso interiori, quod fuit similitudo excellentiae divinae; quod etsi apprehendi potuit ab intellectu humano non mediante signo sensibili, tamen propter infirmiorem partem ex illa parte movit hominem ipse diabolus. Secus enim est in intellectu nostro iam vitiato, quem potest tentare diabolus non mediante sensu, et de intellectu hominis existente recto a principio.
On this page