Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 5

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 5

QUARE TENTATIO FACTA FUERIT MEDIANTE SERPENTE.

Quinto quaeritur quare facta fuit mediante serpente.

Videtur enim, 1. cum diabolus habuerit posse assumendi corpus aereum in similitudine corporis humani, quod in illo corpore convenientius debuerit tentasse hominem.

2. Item, multa sunt alia animalia praetendentia delectabile homini, ut columba et alia genera animalium, quae consona sunt homini; videtur ergo quod per huiusmodi genera animalium magis congrueret tentasse hominem ad seductionem.

3. Item, sunt multa genera animalium, ut avium, quae convenientius habent organum ad formandum vocem similem locutioni; cum ergo per illam partem inciperet tentatio, convenientius fieret per huiusmodi animalia. volatilia.

4. Praeterea, sunt quaedam animalia, quae assimilantur in figura ipsi homini, ut simia; convenientius ergo per quod vicinum erat fieret tentatio.

5. Item, occasione huius quaeritur de hoc quod dicitur Gen. 3,1, quod "serpens erat callidior cunctis animalibus", et secundum litteram Septuaginta dicitur "prudentissimus bestiarum". Videtur enim quod in genere animalium apes prudentiores dicantur et formicae similiter et multa etiam genera animalium, de quibus legitur in libro De naturis animalium.

6. Praeterea, numquid elegit diabolus serpentem ad tentandum per ipsum, an potestatem habuit per aliud genus animalis tentare?

Respondeo: 1-2. Ad primum et secundum dicendum quod, licet animalia alia sint magis consona naturae hominis, per serpentem tamen permissus est tentare; serpens enim ille, sicut dicit Beda, vultum habuit virgineum, ut per simile facilius deciperet: similitudo enim mater est falsitatis. Praeterea, serpens habet quemdam lubricum motum et suavem; unde convenit motui tentationis interioris, qui est lubricus et levis. Unde Augustinus, in libro XII De Trinitate: "Quo modo coluber non apertis passibus, sed squamarumminutissimis nisibus repit, sic lubricus deficiendi motus negligentes minutatim occupat, et incipiens a perverso appetitu similitudinis Dei pervenit ad similitudinem pecorum. Inde est quod nudati stola prima pelliceas tunicasmortalitatis meruerunt. Honor autem hominis fuit similitudo Dei, dedecussimilitudo pecoris; ideo dicitur in Psalmo: "Homo, cum in hanore esset, non intellexit, comparatus estiumentis insipientibus"". Iumenta autem dicuntur ea quae data sunt homini in adiutorium.

3. Ad tertium vero dicendum quod, licet sint multa animalia quae habent organum ad formandum vocem similem locutioni, non tamen per illa oportuit fieri tentationem primam. Non enim requiritur convenientia organi maior, cum diabolus per ipsum serpentem loqueretur, qui potestatem habebat formandi vocem similem locutioni vel etiam locutionem. Sicut enim dicit Augustinus, "diabolus per serpentem locutus est, utens eo velut organo, movensque eius naturam eo modo quoille movere et moveri illa potuitad exprimendus verborum sonos et signa corporalia, per quae mulier suadentis intelligeret voluntatem".

4. Ad quartum vero dicendum quod, licet modo non habeat serpens vultum virgineum vel similem homini et nunc habeat vultum terribilem, tunc tamen non habuit; unde potuit congruentius tentare quam per animal quod assimilatur nunc homini in figura, et hoc maxime ut praesignaret quod hominem, qui rectus erat creatus a principio, sicut dicitur Eccle. 7, 30, intenderet incurvare per affectum ut coniungeretur terrenis. Inter vero animantia illud, quod plus incumbit terrae, est reptile, et ideo serpens dicitur quia serpit. Sed tamen hoc videtur dici in poenam, Gen. 3,14: "Pectore et ventre repes" ; sed magis videtur in poenam diaboli dici, propter hoc quod habetur Gen. 1,24: "Fecit Deus bestias terrae iuxta species suas etiumenta et omne reptile terrae".

5. Ad quintum vero dicendum quod serpens non dicitur "callidior" vel "prudentissimus" ratione naturae suae, sed ratione operationis diaboli in ipso. Unde Augustinus, XI Super Genesim: "Serpens ille non irrationali anima sua, sed alieno iam spiritu, id est diabolico, potest sapientissimus dici omnium bestiarum. Quantumlibet enim praevaricatoresangeli de supernis sedibus merito suae perversitatis deiecti sint, natura tamen excellentiores sunt omnibus bestiis propter rationis eminentiam. Quid ergo mirum, si suo instinctu diabolus iam implens serpentem eique suum spiritum miscens eo more quo vatesdaemoniorum implere solet, sapientissimum eumreddiderat omnium bestiarum secundum animam irrationalem?" Sapientia autem hic accipitur ad malum, non ad bonum.

6. Ad sextum dicendum quod non fuit in optione diaboli eligere animal quod vellet, sed quod ei concessum fuit. Unde Augustinus: "Non debemus sane opinari quod serpentem sibi, per quem tentaret suaderetquepeccatum, diabolus eligeret, sed, cum esset in illo propter perversam et invidamvoluntatem decipiendi cupiditas, nonnisi per illud animal potuit, per quod possepermissus est. Nocendi enim voluntas potest esse ei a se, "non est"autem "potestas nisi a Deo"".

PrevBack to TopNext