IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 6
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 6
A QUO FUERIT FORMATUS ET EXPRESSUS SONUS EMISSUS PER SERPENTEM.
Sexto quaeritur utrum sonus emissus per serpentem fuerit formatus a diabolo et expressus per serpentem vel a serpente formatus et expressus.
Et. videtur quod diabolus moverit linguam serpentis ad exprimendam huiusmodi locutionem, ita quod distinctio non esset ex potestate animae sensibilis in serpente, a. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De mirabilibus: "Dominus, [qui] in igne et nubibus modos loquendi invenit, ita in ore animalis plectrumlinguae gubernavit" ; et loquitur de asina Balaam, de qua idem dicit, XI Super Genesim ad litteram: "Sic locutus est serpens homini sicut asina, in qua sedebat Balaam, locuta est homini, nisi quod illud fuit opus diabolicum, hocangelicum".
b. Item, Augustinus, in eodem libro: "In serpente locutus est, utens eo velut organo movensque eius naturam eo modo quo ille movere et illa moveri potuit ad exprimendos sonos verborum". Ex quo accipitur quod ipsa formatio fuit ab ipsa virtute diaboli.
Sed videtur contrarium, quod possit formari ab ipsa sensibili anima immediate, 1. per hoc quod dicit Augustinus, De mirabilibus: "Intelligimus Deum nihil in natura linguae mutasse". Ergo pari ratione nec diabolus in lingua serpentis; ergo ipsa anima sensibilis ipsius serpentis ex sua potestate proximo formavit sermonem.
2. Item, in homine, cum et rationali procedit sermo, procedit mediante virtute sensibili; ergo immediatum principium ad formandum locutionem est anima sensibilis. Pari ratione videtur hic esse: diabolus movit animam sensibilem ipsius serpentis, et ipsa mota movit ad formationem sermonis sive locutionis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod non fuit ex virtute animae sensibilis in ipso serpente tamquam a sufficienti principio, sed fuit a virtute diaboli. De se enim habet anima sensibilis in animalibus habentibus cor et instrumenta vocalia, quod possit formare vocem; sed ipsa discretio vocis litteratae cum significatione est a motore rationali. In hoc autem differt lingua hominis quod habet possibilitatem perfecte ad hoc, sed lingua serpentis et aliorum brutorum imperfecte. Unde non fuit nova potestas data linguae serpentis in ista formatione vocis litteratae, sed possibilitas, quam habuit imperfecte, redacta fuit ad actum per diabolum ex permissione divina. Et dicit Remigius quod labia, cymbalum et dentes, ad quod fit locutio ex plectro linguae, et motor sufficiens sunt ea per quae potest formari vox litterata. Non ergo videtur miraculum proprie dictum ibi esse, sed mirabile, quia nihil mutatum est in dispositione instrumenti. Et si inveniatur nomen miraculi, pro mirabili videtur accipiendum.
On this page