Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 7

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 7

QUARE DIABOLUS PRIMO TENTAVERIT MULIEREM ET PER MULIEREM VIRUM.

Septimo quaeritur quare primo tentavit mulierem et per mulierem virum.

1. Cum enim in viro esset tota natura humani generis, diabolus autem invideret humano generi et propter hoc tenderet ad ruinam eius, immediate debuisset tentasse virum.

2. Praeterea, viro tacta fuit prohibitio; ergo, cum tentatio esset ad transgressionem praecepti faciendam, tentatio debuit fieri viro immediate et non mulieri, cum ipsi mulieri non fuerit facta prohibitio tamquam nondum existenti;

Contra. a. Augustinus, in libro De Trinitate: Colubro "sibi subiecto et tamquam instrumento abutens, fallaciae sermocinatus est feminae, scilicet a parte inferiori illius humanae copulae incipiens, ut gradatim perveniret ad totum". Ex quo accipitur quod a parte inferiori, scilicet muliere, convenienter incepit tentatio.

b. Ad idem videtur quod dicitur in Eccli. 25,33; "A muliere initium peccati, per illam enim omnes morimur".

[Solutio]: Ad quod respondendum quod convenienter facta fuit tentatio quoad initium ex parte mulieris. Ex parte enim inferiori humani generis aditum quaesivit ipse diabolus, sicut contingit in unoquoque nostrum, ut sic gradatim ascenderet et tandem consummaretur tentatio.

PrevBack to TopNext