IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 8
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 8
UTRUM CONSIMILI MODO COMPLEATUR IN NOBIS TENTATIO DIABOLI.
Octavo quaeritur utrum consimili modo compleatur in nobis tentatio diaboli quo modo completa est in primis parentibus.
1. Ad quod dicit Augustinus, in II Super Genesim adversus Manichaeos: "Non possumus a diabolo tentari nisi per illam animalempartem, quae quasi imaginem vel exemplum mulieris in ipso homine ostendit".
2. Similiter Augustinus, in XII De Trinitate: "Sicut in illo manifesto coniugio duorum hominum, qui primi facti sunt, non manducavit serpens de arbore vetita, sed tantum manducandum persuasit, mulier autem non sola comedit, sed "viro suo dedit", ita quod in uno homine geritur carnalis sensus vel animalis ingerit quamdam illecebram fruendi se, et tunc velut serpens alloquitur feminam. Huic autem illecebrae consentire est de ligno prohibito manducare. Sed iste consensus, si sola animi delectatione cogitationiscontentus sit, superioris vero auctoritate consilii membra retinentur, ut non "exhibeantur membra iniquitatis peccato", sola mulier velut cibum vetitum comedit. Si vero ita decernitur quodcumque peccatum ut, si sit potestas, opere compleatur, intelligenda est mulier dedisse viro suo secum edendumillicitum cibum". Ex quo accipitur quod tentatio in nobis consimiliter agitur quemadmodum in primis parentibus.
Sed videtur contrarium. a. Nonne tentatio diaboli aliquando fit, qua tentat hominem de infidelitate? Hoc autem non fit mediante sensibili parte, cum non sit res sensibilis; ergo non videtur quod consimiliter agatur tentatio in nobis quemadmodum in primis parentibus.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod non tantum fit tentatio in nobis per partem sensibilem, sed per partem intelligibilem; maior tamen habilitatio est tentationis a parte sensibili.
[Ad obiecta.]: 1. Ad id vero quod dicit Augustinus, Adversus Manichaeos, dicendum quod non posse dicitur multipliciter: vel ut removeat omnino potentiam vel ut removeat ampliorem dispositionem potentiae. Et hoc ultimo modo dicitur quod non possumus tentari a diabolo nisi per partem animalem, id est per illam partem sumus dispositi et proni. Vel animalis pars potest dici pars rationalis, quae convertitur ad corpus, et secundum hunc modum verum est quod non est tentatio nisi per partem animalem.
2. Ad id vero quod dicit Augustinus, in libro De Trinitate, solvendum est per hoc quod dicite: "Cum intentionimentis, quae in rebus temporalibus et corporalibus propter actionis officium ratiocinandi vivacitate versatur, carnalis ille sensus vel animalis ingerit quamdam illecebram fruendi se, tuncvelut serpens alloquitur feminam". Unde non vult semper dicere quod serpens, id est sensualis motus, in omni tentatione ingerit illecebram, sed cum de rebus temporalibus et corporalibus est intentio.
On this page