Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 9

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 9

QUARE PERMISIT DEUS HUIUSMODI TENTATIONEM FIERI.

Nono quaeritur quare permisit Deus huiusmodi tentationem fieri, cum ex huiusmodi tentatione esset tantum malum perventurum.

[Solutio]: Ad quod dicendum per hoc quod dicit Augustinus, Super Genesim, quod melius fuit creare hominem qui posset non consentire tentationi quam qui non posset tentari. Ex hoc enim "exercetur virtus et est palma gloriosior non consensisse tentatumquam non posse tentari" ; et, licet magnum malum futurum esset, non hoc fuit per opus Dei, sed per opus ipsius hominis. Quod autem facturus erat homo propria voluntate per culpam, Deus ordinavit aequitate per poenam et ut aliis esset ad cautelam. Hoc autem attendendum quod aliter fuit tentatio mulieris per serpentem et aliter viri per mulierem, quae utraque permissa est a Domino. Serpens enim non intelligebat sonos verborum, qui ex illo fiebant ad mulierem, mulier vero intelligebat. Unde ipse diabolus per serpentem tentavit, non ipse serpens tentavit, mulier autem tentavit virum, non autem ipse diabolus.

PrevBack to TopNext