Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, Praeambulum

Completo Tractatu de tentatione diaboli in generali et in speciali; secundum quod tentavit primos parentes, consequenter dicendum est de peccato hominis. Completus enim est Tractatus de peccato diaboli et in se et in comparatione ad hominem.

Triplex autem attenditur peccatum hominis: fuit enim quoddam peccatum in quo persona corrupit naturam, et illud fuit peccatum primorum parentum; fuit aliud peccatum, in quo natura corrupit personam, et illud dicitur originale; fuit tertium, in quo persona corrupit personam, et hoc dicitur peccatum actuale, et adhuc non cessat corrumpere: quotidie enim perpetratur actuale peccatum.

Primo ergo dicendum est de peccato primorum parentum, quod erat primum tempore et causalitate inter peccata hominis; secundo, dicendum est de peccato originali; tertio, de peccato actuali, quod quotidie perpetratur, quod etiam continet peccatum primorum parentum quoad hoc quod persona corrupit personam. In peccato enim primorum parentum et persona corrupit personam et persona corrupit naturam. Quoad hoc quod persona corrupit personam, continetur sub actuali peccato; quoad hoc vero quod persona corrupit naturam, habet propriam rationem ut dicatur origo omnium peccatorum.

Circa ergo peccatum primorum parentum haec quaeri possunt: Primo, quod fuit genus peccati; secundo, de causa peccati; tertio, de quantitate peccati respectu aliorum peccatorum; quarto, de comparatione peccati Adae ad peccatum Evae; quinto, utrum peccatum illud fuit remediabile; sexto, utrum Adam potuit peccare venialiter primo; septimo, de gradibus peccati; octavo, de tempore peccati; nono, de effectu illius peccati sive nocumento quod ex illo peccato provenit.

PrevBack to TopNext