IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 1
QUOD FUERIT GENUS PECCATI PRIMORUM PARENTUM.
Circa primum sic obicitur: I. videtur enim quod primum peccatum sit superbia. a. Diabolus enim traxit hominem ad consimile peccatum illi quo ceciderat; sed ceciderat peccato superbiae ; ergo primi parentes peccaverunt peccato superbiae.
b. Ad idem Augustinus, Ad Orosium: "Elatus superbia, suasioni serpentis obediens, praecepta contempsit".
c. Item, Eccli. 10,14-15: "Initium superbiae hominis apostatare a Deo, quoniam ab illo, qui fecit illum, recessit cor eius".
d. Ad idem B. Bernardus, Super Cantica: "Ambo, diabolus scilicetet homo, meditati sunt altitudinem affectantes ille potentiae, iste scientiae". Ergo homo peccavit elatione scientiae.
e. Item, ad Rom. 5,19: "Per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi". Et Augustinus, Super Genesim: "Non potuit melius et diligentius commendari quantum malum sit solainobedientia, cum ideo reus iniquitatis tactus est homo, quia eam rem tetigitcontra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset". Ex quibus concluditur, cum inobedientia sit tilia superbiae, quod peccaverit peccato superbiae.
f. Similiter in eodem libro dicitur: "Infuit menti eius amor quidam propriae potestatis et quaedam de se superba praesumptio". Sed praesumptio ad superbiam reducitur, et ita fuit peccatum superbiae.
Sed videtur contrarium, 1. quod fuit peccatum avaritiae. Fuit enim in eo appetitus scientiae; avaritia autem non tantum est appetitus pecuniae, sicut dicit Gregorius, sed et scientiae et altitudinis et huiusmodi; cum ergo habuerit appetitum scientiae, sicut innuitur Gen. 3,5, et ita videtur quod sit peccatum avaritiae.
2. Item, videtur quod sit peccatum erroris: "Adam enim non fuit seductus, sed mulier", sicut habetur I ad Tim. 2,14; et exponunt aliqui " non fuit seductus" in eo in quo Eva vel non in tantum seductus quantum Eva; ergo fuit peccatum erroris: credere enim quod posset esse sicut Deus, est peccatum seductionis sive erroris; ergo fuit ibi peccatum erroris.
3. Item, videtur quod esset peccatum gulae. Dicit enim Ambrosius, Super Lucam, quod "eo ordine tentavit Christum, quo primum hominem deiecerat". Sed Christum primo tentavit de gula; ergo peccatum, quo deiectus fuit primus parens, fuit gula.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod peccatum illud, quo primo movebatur, fuit superbia. Appetebat enim similitudinem scientiae divinae sicut diabolus appetiit similitudinem potentiae divinae ; ex hoc appetitu processit ulterius ad appetendum fructum prohibitum; ex appetitu vero secuta est comestio. Si vero dicatur primum quod est immediatum et proximum, per quod dicitur transfusa corruptio mediante carne humana, dicetur illud peccatum esse peccatum gulae.
[Ad obiecta]: a—f. Ad id ergo quod obiectum est, dicendum quod, cum obicitur de praesumptione vel inobedientia, totum reducitur ad peccatum superbiae: ratio enim contemnendi praeceptum ad superbiam reducitur, similiter praesumptio propriae potestatis. Unde, sicut habetur Super Genesim, in persona ipsius dicitur: "Expertus quid mali habeat praesumptio propriae potestatis et quid boniadiutorium gratiae, dicit Psalmus: "Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem, avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus"".
3. Ad id vero quod obicitur quod fuit peccatum gulae, dicendum quod peccatum gulae fuit primum, id est immediatum, ex quo secuta est corruptio humanae naturae; et de illa fuit primo sermo a diabolo, cum dictum est: "Cur praecepit vobis Deus" ? etc.; sed, ut ad illud moveret, praecessit appetitus elationis.
2. Ad id vero quod obicitur de peccato erroris sive seductionis, dicendum quod non fuit ibi peccatum erroris, licet seducta esset Eva: non autem omnis seductio est infidelitas, sed illa quae est circa credibilia fidei. Cum autem dixit ei diabolus: "Eritis sicut dii", non erravit in illo articulo quod unus solus est Deus, credendo quod plures possent esse dii: est enim hoc nomen Deus nomen unius solius Dei natura, nihilominus tamen est nomen eorum, qui dicuntur dii participatione vel adoptione, sicut dicitur in Psalmo: "Ego dixi: dii estis". Hoc autem modo credidit esse sicut Deus, sed non illo modo quo erat participatura, sed ultra illud, et ideo peccavit in appetitu elationis et concomitabatur quaedam deceptio rationis: cum enim homo secundum voluntatem peccat, secundum rationem decipitur vel errat. Nec est ille error tempore praecedens peccatum illud, sed simul erat: ut peccatum, quod est in libero arbitrio, constitueretur in illis duobus, quod scilicet erat rationis et quod erat voluntatis.
1. Ad id vero quod obicitur de peccato avaritiae, dicendum quod avaritia dupliciter dicitur: uno modo proprie, alio modo communiter, secundum quod dicitur I ad Tim. ultimo, 10: "Radix omniam malorum est cupiditas". Fuit ergo ibi peccatum avaritiae, non secundum quod proprie dicitur avaritia in amore divitiarum, sed secundum quod communiter dicitur appetitus cuiuscumque delectabilis indebiti, et sic dicitur radix omnium malorum.
II. Occasione eius quod iam dictum est, videtur quod sint plura peccata, peccatum scilicet superbiae et peccatum gulae, et ita non tantum unum peccatum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod unum erat quodam modo peccatum, quia unum erat propter alterum. Non sic autem fuit in diabolo. Diabolus enim tantum habuit spiritualem essentiam; homo vero habuit compositam substantiam ex essentia spirituali et corporali; unde duplicem habuit voluntatem: unam ex parte ipsius spiritualis essentiae in se, alteram ex ordinatione ad corpus, unam de re intelligibili, alteram de re sensibili. Unde quasi multiplex fuit peccatum eius: ex parte spiritualis essentiae in se fuit appetitus excellentiae in scientia ultra debitum, ex parte vero spiritualis essentiae in ordinatione ad corpus erat appetitus delectabilis sensibilis contra debitum; et quia unum propter alterum, quasi compositum est peccatum et unum. Praeterea, in relatione ad diversas vires posset dici multiplex. Nam in quantum fuit appetitus scientiae deiformis inordinatus, peccatum dicitur ipsius rationabilis; in quantum autem praesumptio propriae potestatis, peccatum irascibilis; in quantum autem appetitus delectabilis secundum gustum contra vetitum, ipsius concupiscibilis; secundum autem quod appetitus erat delectabilis secundum gustum contra vetitum, ex amore propriae excellentiae in scientia, unum est peccatum. Item, rationabilem est considerare differenter: in se et in ordinatione ad sensibilem et ad vegetabilem. Secundum quod in se, appetitus fuit indebitus scientiae; secundum ordinationem vero ad seusibilem, fuit appetitus indebitus immortalitatis; secundum ordinationem vero ad vegetabilem, fuit appetitus indebitus in re cibativa. Nihilominus tamen iste triplex appetitus ad unam reducitur radicem.
On this page