Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 2

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 2

DE CAUSA PECCATI PRIMORUM PARENTUM.

Secundo quaeritur quae sit causa huius peccati, videlicet quod sit motivum.

Et videtur quod similitudo aequiparantiae in scientia deiformi. 1. Dicitur enim in Psalmo super illud: "Quae non rapui, tunc exsolvebam": "Adam et Eva voluerunt rapere divinitatem et amiserunt felicitatem". Ex quo accipitur quod motivum fuit similitudo Dei; et non eo modo quo debito modo possent pervenire; ergo fuit ibi appetitus similitudinis aequiparantiae.

Contra. a. Hoc est tale appetibile, quod nullatenus in rationem hominis videtur cadere, cum omnino sit impossibile nec ratio habeat ad hoc aliquam inclinationem; ergo hoc non fuit motivum in primo parente.

[Solutio]: Ad quod dicendum est per simile de peccato diaboli, prout dicit Anselmus quod noluit esse similis similitudine aequiparantiae, sed similitudine deiformitatis in scientia; et ad illud potuit pervenire, sed quia hoc voluit propria auctoritate et non expectare a gratia Dei per meritum, voluit sibi usurpare quod Dei erat, et ideo dicitur quod "Adam et Eva voluerunt rapere divinitatem".

Ad hoc autem quod posset obici per hoc quod dicitur ad Philipp. 2, 6 super illud: "Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo", ibi dicitur in Glossa: "Non usurpavit quod suum non erat, scilicet aequalitatem Dei, ut diabolus fecit et primus homo" —- dicendum est quod sic est intelligendum quod aliquid tale voluit primus homo quod, si eo modo habuisset quo voluit, haberet illud quod non habet nisi Deus, et ita per consequens voluit aequalitatem. Habere enim deiformitatem scientiae non ex gratia, non habet nisi qui aequalis est Deo; et tamen non est idem habere deiformitatem in scientia et esse aequalem Deo.

PrevBack to TopNext