Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 3

DE QUANTITATE HUIUS PECCATI IN COMPARATIONE AD ALIA PECCATA.

Tertio quaeritur de quantitate peccati huius in comparatione ad alia peccata.

Et videtur quod hoc peccatum sit maximum. 1. Cum enim mensura peccati respondeat mensurae poenae et e converso, maxima autem poena fuit huius peccati, ergo hoc peccatum fuit maximum. — Quod autem maxima fuit poena huius peccati, patet per hoc quod dicit Augustinus, Ad Orosium: "Haec causa extitit ut mortis periculum incurreret et ab illo uno homine omnishumana natura vitiata essetet mortalitati obnoxia". Item, Augustinus, in Enchiridion: "Post peccatum exul effectus est Adam; stirpem quoque suam, quam peccando in se tamquam in radice vitiaverat, poena mortis et damnationis obstrinxit, ut quidquid prolis ex illo et simul damnata, per quam peccaverat, coniuge per carnalem concupiscentiam nasceretur, traheret originale peccatum". Similiter dicit Cassiodorus, De anima: "Inde propagatur interitus, inde humani generis nutrita est defectio, inde ignorantia rationi contraria, inde noxiae curae, inde poenitendiconsilia, inde obscuratacognitio, turpe desiderium, iustitiae neglectus". Ex quibus auctoritatibus colligitur quod maxima fuit poena illius peccati, scilicet corruptio humani generis.

2. Item, probat Augustinus, in libro De civitate Dei, quod hoc peccatum fuit maximum, quia maxima iuit inobedientia: quanto enim praeceptum fuit facilius ad observationem, tanto maior fuit inobedientia. Unde Augustinus, XIV De civitate Dei: "Quisquishuiusmodi damnationem nimiam vel iniustam putat, metiriprofecto nescit quanta fuerit in peccando iniquitas, ubi tanta erat in nonpeccando facilitas". Et hoc probat quasi a contrario dicens: "Sicut enim Abrahae non immerito magna obedientia praedicatur, quia, ut occideret filium, res difficillima est imperata, ita et in paradiso tanto maior inobedientia fuit, quanto id quod praeceptum est nullius fuit difficultatis".

3. Aliam rationem similiter ostendit ad idem dicens: "Sicut obedientiasecundi hominis, scilicet Christi, eo praedicabilior est quo factus est obediens usque ad mortem, ita et inobedientia primi hominis eo detestabilior est quo factus estinobediens usque ad mortem. Ubi enim magna est inobedientiae poena proposita et res a Creatore facilis imperata, quisnam satis explicet quantum malum sit non obedire in re facili et tantae potestatis imperio et tanto terrentisupplicio?" Ex iis colligitur quod maximum fuit peccatum in comparatione ad alia peccata.

Contra. a. Vita Christi excellit incomparabiliter vitam aliarum creaturarum; ergo mors eius improportionalis est morti aliarum creaturarum; ergo peccatum interfectionis Christi est maius aliis peccatis; non ergo peccatum primorum parentum est maximum.

b. Ad idem facit quod dicit Augustinus, in libro De consensu Evangelistarum: "Gravissimum est scelus occisi Christi, ex quo omnes sunt eradicati ex ipsa Hierosolyma, quae erat caput regni, et per totum orbem dispersi".

c. Item, Ioan. 15, 22: "Si non venissemet locutus eis non fuissem, peccatum non haberent; nunc autem non habent excusationem de peccato". Sed illud peccatum maius est quod nullam habet excusationem quam illud quod aliquam habere potest; illud autem peccatum, de quo dicitur in Evangelio, nullam habet excusationem ; ergo maius est peccato primo, quod aliquam potuit habere excusationem. Videtur enim quod aliquam excusationem habere potuit Adam, eo quod noluit contristare delicias uxoris suae, et quod [putavit quod] illud peccatum non esset tanta poena dignum, immo veniabile.

d. Similiter obicitur de peccato Luciferi, quod videtur esse maius peccatum aliis peccatis, eo quod sit causa prima omnium peccatorum.

[Solutio]: Ad quod potest responderi quod peccatum potest dici maius alio peccato vel secundum rationem eius in quem peccatur, propter magnitudinem iniuriae, vel propter magnitudinem damni vel poenae consequentis peccatum vel propter magnitudinem causalitatis ad peccandum. Primo modo dicitur peccatum Iudaeorum maximum peccatum; secundo modo dicitur peccatum primorum parentum maximum; tertio modo dicitur peccatum Luciferi primum maximum peccatum.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc possunt solvi obiecta. Dicendum ergo quod primum peccatum primorum parentum maximum est ratione damni vel poenae, quae ita se extendit in genus humanum.

2. Ad rationem vero secundam dicendum quod ex ratione Augustini non determinatur quod illa inobedientia fuerit maxima, sed solum quod magna valde. Quod patet ex eo quod aliquid aeque facile potuit praecipi et potuit transgressio sequi.

3. Ad tertium vero dicendum quod non sequitur quod inobedientia primi parentis fuerit maxima; sed in hoc detestabilior, quoniam habebat naturam bene institutam, nos autem habemus naturam corruptam: unde minus habuit inclinationis? ad cadendum.

PrevBack to TopNext