IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 4
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 4
DE COMPARATIONE PECCATI ADAE AD PECCATUM EVAE.
ARTICULUS 1.
Utrum peccatum Adae et Evae fuerit eiusdem generis.
Et videtur I. primo quod idem esset genus peccati. a. Uterque enim peccavit gula, uterque superbia. Dicitur enim super illud Psalmi: "Quae non rapui" etc.: "Adam et Eva voluerunt rapere divinitatem et amiserunt felicitatem".
Contra. 1. I ad Tim. 2, 14: "Vir non est seductus, sed mulier". Ergo Adam non credidit diabolo dicenti: "Eritis sicut dii", Eva vero credidit.
2. Item, Augustinus, super illud I ad Tim. 2,14: "Non est credendum quodvir, spirituali mente praeditus, voluerit esse sicut Deus".
3. Item, Augustinus: "Sicut Salomon adoravit idola, licet non crederet ea esse adoranda, sed ne suas delicias contristaret, sic et Adam de ligno vetito comedit, ne uxor sua velodio vel ira vel invidia tabesceret". Ergo Adam non peccavit ex superbia.
[Solutio]: Ad quod respondetur quod, quamvis Adam non voluerit esse sicut Deus, quemadmodum dicit Apostolus: "Vir non est seductus", tamen peccatum mulieris ei imputatur, quia, cum eam corrigere deberet, non correxit, sed ei consensit. Cum ergo facientes et consentientes pari poena puniantur, peccatum Evae factum est suum.
II. Sed incidit quaestio de verbis Augustini: "Non est credendum quod homo, spirituali mente praeditus" etc. Nonne mulier habuit spiritualem mentem? Item, nonne Lucifer clarius videbat in speculo aeternitatis quam Adam?
Respondetur quod quiddam spirituale datum est Adae, quod nec mulieri nec angelo, quia, cum in eo immiserit "Deussoporem", id est extasim, raptus est, sicut dicit auctoritas, ad curiam angelorum et vidit coniunctionem Christi et Ecclesiae futuram esse. Et, licet casum suum non praeviderit, potest tamen esse quod inspexerit hominem casurum et pera Filii Dei carnis assumptionem restituendum.
Contra. B. Bernardus: "Lucifer vidit rationalem creaturam assumendam in unitatepersonae Filii Dei". Ergo ita fuit spirituali mente praeditus sicut Adam. — Respondetur: Non est contrarium, quia Lucifer statim in sua visione superbivit et spiritualem mentem perdidit, quod Adam non fecit; et fortasse alia secreta revelata sunt Adae, quae non Lucifero.
ARTICULUS II
Utrum peccatum Adae et Evae fuerit aequale vel quodnam illorum maius.
I. Et videtur quod aequaliter peccaverunt, quia dicit Augustinus quod "impari sexu, sed pari fastu" peccaverunt.
[Solutio]: Ad quod respondetur quod par fastus fuit quantum ad comestionem, non quantum ad affectum, quia mulier appetiit esse sicut Deus, non vir ; vel potest dici "pari fastu" in genere, non in quantitate.
II. Deinde ostenditur quod plus peccavit Eva quam Adam. 1. "Adam" enim "non est seductus", sed Eva; seductio autem fuit in hoc quod credidit se posse esse sicut Deus; ergo detestabilius fuit peccatum Evae.
2. Item, peccatum Evae fuit causa peccati Adae, et non e converso; ergo quoad hoc maius. Unde Eccli. 25,33: "A muliere initiumpeccati, per illam enim omnes morimur".
3. Item, Eva minus debebat credere suasioni tactae per serpentem quam Adam suasioni factae per Evam; ergo plus peccavit credendo.
Contra. a. Adae fuit iactum praeceptum primo; ergo maior fuit eius inobedientia: ergo maius peccatum.
b. Item, "per unius hominisinobedientiam", ut dicitur ad Rom. 5,19, "peccatores constituti sunt multi" ; et iterum: Omnes peccavimus in Adam. Ergo videtur esse maius peccatum.
c. Item, dicit Hieronymus: "Ubi maius est donum scientiae, ibi transgressiomaiori subiacet culpae". Sed maius donum scientiae erat in Adam; ergo maiori subiacuit culpae.
d. Item, Gregorius: "Tripliciter peccatur, ex infirmitate, ex ignorantia, ex industria; maius autem est peccatum ex industria, cum scienter quis peccat". Tale autem fuit peccatum Adae: scivit enim sibi esse praeceptum de non comedendo, et tamen comedit; ergo maius fuit eius peccatum.
[Solutio]: Ad quod videtur dicendum quod alia et alia ratione potest unum peccatum dici maius alio: vel ratione appetibilis vel ratione causalitatis vel ratione minoris occasionis. Iis tribus modis potest dici peccatum Evae maius peccato Adae: primo, ratione appetibilis, quia voluit esse sicut Deus in assimilatione scientiae; secundo, quia movit Adam ad peccandum et non e conversos; tertio, quia minorem habuit occasionem: maior enim est inclinatio ad credendum uxori quam ad credendum diabolo per serpentem suggerentem. — Ex alia vero parte magis peccavit Adam quam Eva. Dicitur enim peccatum alio maius propter maiorem ingratitudinem; maior autem ingratitudo fuit in Adam, eo quod plus erat spirituali mente praeditus propter magnitudinem scientiae sibi datae. Item, dicitur peccatum maius alio propter maiorem inobedientiam; maior autem fuit inobedientia Adae quam Evae: ei enim fuit datum praeceptum et per ipsum mulieri. Unde primo dictum est Adae: "In quocumquedie comederis ex veo, morte morieris" ; postea vero dixit Eva: "De fracta, quodest in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus", et ita intellexit Eva quod per virum transiit praeceptum ad ipsam. Quia ergo fuit inobedientia in Adam quoad hoc maior, fuit peccatum maius. Item, dicitur peccatum maius alio propter maius damnum, quod ex eo sequitur: et quoad hoc etiam dicitur peccatum Adae maius peccato Evae. [Ad obiecta]: 1-3, a—b. Per iam dicta possunt rationes supra dictae declarari. Rationes enim, quae probant peccatum Evae maius esse, sumuntur secundum aliquam primarum rationum. Rationes vero, quae ponuntur ad probandum quod peccatum Adae maius sit, ad alias causas respiciunt. c. Si vero quaeratur utrum Eva scienter peccavit vel ignoranter, dicendum quod Eva scienter peccavit, quia mandatum recoluit, ignoranter autem quantum ad hoc quod credidit esse sicut Deus. Adam similiter scienter quantum ad quid, scilicet quantum ad mandatum Domini: novit enim sibi esse prohibitum; ignoranter autem quantum ad hoc quod credidit illud, quod erat mortale, esse veniale, id est pro modico esse remissibile.
d. Ad aliud dicendum quod non peccavit Adam ex industria, quia non ex certa malitia, sed peccavit ex quadam infirmitate, id est non firmitate, quam habebat ex comparatione ad Evam, quae de carne sua erat sumpta: noluit enim suas delicias contristari. — Isidorus tamen dicit: "Eva peccavit ex ignorantia, Adam vero exindustria, quia "non seductus", sed sciens prudensque peccavit". Ex quo accipitur quod Adam peccavit [ex] industria. Sed non dicitur ibi peccare ex industria peccare ex certa malitia, prout hoc est peccare in Spiritum Sanctum; sed peccare ex industria est peccare scienter.