IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 5
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 5
UTRUM PECCATUM PRIMORUM PARENTUM FUERIT REMEDIABILE.
Et videtur quod non esset remediabile sive remissibile, et voco irremissibile quod non habet in se causam remissionis vel excusationem. 1. Peccatum enim Adae fuit maximum ; sed in genere peccatorum non est maius peccato in Spiritum Sanctum; ergo peccatum Adae fuit in Spiritum Sanctum; sed peccatum in Spiritum Sanctum est irremissibile; ergo peccatum Adae fuit irremissibile.
2. Item, peccatum este aut ex infirmitate aut ex ignorantia aut ex certa malitia; sed peccatum Adae non fuit ex infirmitate vel ex ignorantia: infirmitas enim et ignorantia sunt poenae; nulla autem praecessit poena; ergo Adam peccavit ex certa malitia; sed peccatum ex certa malitia est irremissibile per carentiam rationis remittendi ; ergo peccatum Adae fuit irremissibile.
3. Ad idem videtur esse ratio per hoc quod dicit Augustinus, in libro De miraþilibus Sacrae Scripturae, ubi dicitur quod Lucifer de sublimissimo statu suo corruit et ideo surgere non potuit; sed pari ratione potest dici de Adam quod de sublimissimo statu suo corruit, et ideo peccatum eius fuit irremediabile.
Contra. a. Dicit Albinus, Super Genesim: "Homo quanto fragilior est in natura, tanto facilior est ad veniam". Ergo peccatum hominis fuit remediabile.
b. Item, homo peccavit alio suggerente: unde congruebat quod homo resurgeret alio adiuvante; ergo peccatum eius fuit remediabile.
c. Praeterea, si peccatum hominis esset irremediabile, et in eo tota natura humana perierat, esset tota humana natura damnata: quod non congrueret pietati divinae, ut pro unius peccato tota natura humana damnaretur; ergo peccatum hominis fuit remediabile.
d. Item, Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Factum est ut poena hominem susciperet emendatoria potius quam interfectoria, ut cui se diabolus ad imitationem superbiae praebuerat, ei se Dominus ad imitationem humilitatis praeberet".
[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum Isidorum, in libro De Trinitate, quod "homo post peccatum ideo revertitur ad veniam, quia ex lutea materia pondus traxit infirmitatis, et ideo pro infirma carnis conditione reditus patet homini ad salutem". Unde dicendum quod peccatum eius fuit remissibile et remediabile.
[Ad obiecta.]: 1. Ad obiectum autem primo in contrarium dicendum est quod peccatum eius non fuit peccatum in Spiritum Sanctum. Neque enim peccavit ex desperatione neque ex praesumptione misericordiae neque ex impugnatione gratiae vel veritatis agnitae, neque finalis impoenitentiae. —— Cum autem dicitur quod peccatum eius fuit maximum, et peccatum in Spiritum Sanctum dicitur maximum, ex alia et alia ratione dicitur. Peccatum enim Adae dicitur maximum propter magnitudinem damni vel poenae, quia in eo quodam modo peccavit tota humana natura. Peccatum autem in Spiritum Sanctum dicitur maximum ratione generis peccati, et ideo dicitur irremissibile, id est non habens in se causam motivam ad remissionem: est enim directe contra gratiam Spiritus Sancti, per quam fit remissio peccatorum.
2. Ad secundum vero dicendum quod Adam non peccavit ex certa malitia, sed peccavit ex infirmitate carnis, quae infirmitas carnis non erat poena in eo, sed erat natura in se potens deficere. Unde Gen. 6,3 dicitur: "Nonpermanebit spiritus meus", scilicet indignationis vel irae, "in aeternam in homine, quia caro est". Est autem infirmitas poena, pronitas scilicet quae provenit in nobis ex fomite.
3. Ad tertium vero dicendum quod aliter Lucifer corruit de sublimissimo statu suo et aliter homo. Lucifer enim habuit sublimissimum statum post Deum nec habuit aliquod inclinativum trahens ipsum ad inferius: et ideo avertens se a Deo, aversus est irremissibiliter. Homo vero ratione carnis habuit inclinativum trahens ipsum ad inferius, licet esset in sublimissimo statu innocentiae ex parte spiritus: et ideo, si avertit se a Deo, aversus est remissibiliter, non quod redeat omnino ad illum statum innocentiae, sed potest redire per gratiam ad meliorem.
On this page