Text List

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 6

IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 6

UTRUM ADAM POTUIT PECCARE VENIALITER PRIMO.

Sexto quaeritur utrum Adam potuit peccare venialiter primo.

Quod videtur, 1. quia eamdem possibilitatem habuit Adam in primo statu quam modo habemus; sed modo possumus peccare venialiter; ergo et ipse tunc potuit.

2. Item, Eccle. 7,30: "Deus ab initio fecit hominem rectum" ; sed rectitudini opponitur curvitas minor et maior; quod autem rectum est, si exeat a sua rectitudine, citius potest declinare in minorem curvitatem quam maiorem; sed minor curvitas est in peccato veniali quam in mortali; ergo citius potest fieri declinatio in veniale a statu innocentiae, a quo erat rectitudo, quam in mortale; ergo Adam in statu innocentiae magis potuit peccare venialiter quam mortaliter.

3. Item, peccatum primum, quod erat in spiritu rationali propter ordinationem ad carnem, licet esset mortale in se, tamen factum est veniale, id est remissibile, quod non fuit in diabolo, ubi nulla fuit ordinatio spiritus ad carnem. Cum ergo istae duae differentiae peccati sint mortale et veniale, et non sint ubi spiritus separatur a carne, sed ubi spiritus coniungitur carni, ergo hoc est propter ordinationem spiritus ad carnem; sed ista ordinatio spiritus ad carnem fuit in statu innocentiae; ergo in statu innocentiae poterant esse mortale et veniale peccatum; ergo potuit venialiter peccare.

Contra. a. In statu innocentiae erant ordinatae vires aliae motivae sub ratione, ita quod non egrederentur a sua rectitudine nisi ratio egrederetur; sed ratio egredi non potuit a sua rectitudine nisi per mortale peccatum; ergo non potuit venialiter peccare primo.

b. Item, nondum "versatum" erat "stratum" in infirmitate, ut "caro" concupisceret "adversus spiritum" ; sed ex concupiscentia carnis sequitur veniale peccatum; ergo non tunc potuit venialiter peccare primo, cum nulla esset repugnantia ex parte carnis.

c. Item, primus motus, qui magis est veniale peccatum, surgit ex fomite; sed fomes secutus est peccatum tamquam poena peccati ; natura ergo existente incorrupta non potuit homo peccare primis motibus, et ita similiter aliis peccatis venialibus eadem ratione; non ergo potuit peccare venialiter primo.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliud est dicere quod homo primo potuit peccare venialiter et quod homo potuit peccare venialiter primo. Concedendum est autem quod homo primo potuit peccare venialiter.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc solvendum est quod primo obiectum fuit: eadem enim fuit possibilitas nunc quae et primo, sed aliter disposita. Sic enim fuit tunc disposita, ut primus egressus a rectitudine esset mortalis et deinde potuit esse venialis. Nunc autem sic se habet ut primus egressus possit esse mortalis et possit esse venialis.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet minor curvitas sit in actu venialis peccati quam in actu mortalis, et facilius sit modo egredi in veniale quam [in] mortale, tunc tamen ratione status fuit prior egressus ad mortale quam ad veniale, eo quod omnes vires regebantur superiori parte rationis et ipsa sub Deo ordinabatur.

Sed adhuc potest dubitari propter hoc quod veniale peccatum potest stare cum gratia gratum faciente, per quam anima habet rectitudinem, mortale autem non potest. Cum ergo anima esset tunc in rectitudine, magis videtur quod potuit peccare primo venialiter quam mortaliter, eo quod peccando venialiter non amitteret rectitudinem, quae est ex gratia, peccando autem mortaliter amitteret. — Ad quod dicendum quod est duplex rectitudo: una, quae est ex statu innocentiae, et hanc non potuit servare peccando venialiter ; est alia rectitudo, quae est ex gratia gratum faciente, et haec est in ipsa ratione motiva superiori, non in aliis viribus per se et primo, et haec potest servari cum peccato veniali, in quo. peccato veniali egreditur interior vis a rectitudine, licet non egrediatur superior. Prima ergo rectitudo innocentiae est universalis in omnibus viribus; secunda vero est in ipsa ratione et in iis quae per se obediunt rationi per consequens. Quia vero rectitudo innocentiae habuit duplicem respectum — ad Deum, sub quo recte ordinabatur ratio, et ad inferiores vires, supra quas ordinabatur -— semper servaretur illa pars rectitudinis quae est ad inferiores vires, si semper servata esset illa pars rectitudinis quae est sub Deo. Et ideo primus egressus a rectitudine fuit mortalis: eo enim quod ratio non servavit rectitudinem, quae erat sub Deo, ideo nec aliae vires servaverunt rectitudinem, quam habuerunt sub ratione, et ideo veniale peccatum secutum est mortale.

3. Ad tertium dicendum quod duplex fuit ordinatio ad carnem: vel ratione naturae vel ratione corruptionis in natura carnis. Propter ordinationem vero ipsius spiritus ad naturam carnis non fuit peccatum veniale, secundum quod dividitur veniale contra mortale, sed dicebatur veniale, id est remissibile per poenitentiam vel alio modo. Propter ordinationem vero ipsius spiritusad naturam carnis corruptam dicitur aliquod peccatum veniale, secundum quod veniale dividitur contra mortale; peccatum autem, quod est ipsius spiritus separati a carne, nec primo modo nec secundo dicitur esse veniale.

PrevBack to TopNext