IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 3
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 3
IN QUO SIT CONCUPISCENTIA.
Tertio quaeritur in quo sit concupiscentia. Et primo utrum sit in anima vel in carne; secundo, si est in anima, utrum quaelibet vis sit corrupta; tertio, si generativa plus est infecta quam aliae vel concupiscibilis in generatione; quarto, si generatio in coniugio vel coitus potest fieri sine peccato.
ARTICULUS I
Utrum concupiscentia sit in anima vel in carne.
Ad primum sic: 1. Videtur quod concupiscentia sit in carne, per hoc quod dicit Hugo: "Vitium originis humanae duplici corruptione inficit naturam, ignorantia scilicet mentem et concupiscentia carnem". Et alibi: "Spiritum ignorantia, carnem vero damnavit concupiscentia, ut in se bonum agendum non videat, in carne autem sua malum agere concupiscat". Ergo concupiscentia est in carne.
Contra. a. Augustinus, in libro De spiritu et littera: "Hoc, scilicet concupiscentiam, elegit Apostolusgenerale, quo cuncta complexus est, dicendo: "Non concupisces"; neque enim unum peccatum nisi concupiscendo committitur". Cum ergo peccatum sit in anima, erit concupiscentia in anima.
b. Item, in libro 83 Quaestionum: "Est turpis affectio, qua animus inferiorasectatur, quae magis proprie cupiditas dicitur". Sed haec turpis affectio est in animo; ergo concupiscentia est in animo.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod concupiscentia aliquando accipitur pro lege carnis vel lege membrorum, et secundum hunc modum dicitur esse in carne tamquam poena iuste inflicta; alio vero modo accipitur pro ipsa pronitate animae proveniente ex originali peccato, et secundum hoc est in anima. Potest tamen dici quod, licet concupiscentia respiciat utrumque, est in anima tamquam in subiecto, in carne vero propter hoc quod inclinat aliquo modo ipsam animam per sui corruptionem et ita causaliter sumeretur: "Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam", Sap. 9, 15.
ARTICULUS II
Utrum per concupiscentiam quaelibet vis animae sit corrupta.
Et videtur quod non. 1. Vires enim, quae sunt in aliis membris quam in membris generationis, moventur secundum nutum voluntatis; sed ubi vires membrorum moventur secundum nutum voluntatis, non dominatur libido sive concupiscentia; ubi autem non dominatur, non dicitur esse corruptio; ergo aliae vires non dicuntur esse corruptae. — Quod autem hoc sit, ait Augustinus, in libro De civitate Dei: "Inceteris membris corporis non ipsae affectiones, sed quae eis consenserit voluntas movet, quae in usu eorum dominatur". Item: "Manus et pedes movemus quando volumus ad ea quae iis membris agenda sunt, sine ullo renisu, tanta facilitate quanta etin nobis et in aliis videmus, maxime artificibus quorumcumque operum corporalium". Ex quo apparet quod vires aliae non sunt corruptae, sed secundum nutum voluntatis ordinantur.
Contra. a. Per concupiscentiam originalis peccati corrupta est voluntas et per consequens aliae vires. Unde non tantum dicitur libido coeundi, sed et "libido habendi pecuniam, quae avaritia dicitur, et libido ulciscendi, quae ira dicitur, et libido gloriandi, quae iactantia nuncupatur". Sic ergo non solum generativa vel concupiscibilis in parte illa corrupta est, sed et aliae vires. b. Item, in Psalmo: Corrupti sunt et abominabiles etc., Glossa: "Omni vi rationis privati". Quod exponit B. Bernardus 13, dicens quod "ratio per ignorantiam corrumpitur, voluntas per immunditiam, memoria per infirmitatem sive impotentiam".
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium dicendum quod, licet membra et vires quae sunt in membris, obediant in aliis membris secundum nutum voluntatis, nihilominus tamen corruptae dicuntur non usquequaque faciles ad bonum, sed pronae ad malum: quod non fuit in natura primitus instituta.
ARTICULUS III
Utrum generativa plus sit infecta quam aliae vires.
Et videtur quod aequaliter 1. Cum enim ratio corrupta corrumpat alias sive liberum arbitrium, causa autem, quae est corruptio liberi arbitrii, aequaliter se habet ad omnes, ergo aequaliter se habebit effectus corruptionis qui est in illis.
2. Praeterea, poena originalis, quae infligetur in futuro, quae est separationis virium a Deo, aequaliter est in eis; ergo a simili poena originalis, quae est in praesenti, aequaliter erit in eis; ergo omnes aequaliter corruptae sunt secundum concupiscentiam.
Contra. a. Quaerit Augustinus, in libro Hypognosticon: "Cur Adam et Eva illas partes texerunt et non potius manus, quibus prohibita attrectaverunt, aut ora, quibus male desiderata ederunt?" Ad quod respondet: "Illa membra texerunt, in quibus peccaticupiditas exardescens concupiscentiam inglutientis gutturis accusabat". Ex quo accipitur quod maior corruptio fuit in parte illa.
b. Item, in eodem: "Senserunt iam nudatianimae carnisque pace motum quemdam turpissimum atque praecipitem noviter accidisse; unde confusi ad fici folia cucurreruntet membra sollicitata pudore libidinis texerunt".
c. Item, Augustinus, in XIV De civitate Dei: "Satis ostenditur quid sit hominis illi primae inobedientiae retributum, quod in ea parte maxime oportuit apparere qua generatur ipsa natura, quae illo primo et magno in deterius est mutata peccato". Ex quo accipitur quod plus est corrupta concupiscibilis in coitu quam alia vis in suo actu.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod haec vis dupliciter est corrupta. Est enim corrupta in quantum est singularis personae et est iterum corrupta in quantum est naturae, prout per eam fit multiplicatio cum vitio in prole. Est enim ea pronitas ad peccatum in persona quae coit vel generat; est iterum pronitas ad transfusionem peccati in persona quae gignitur. Aliae vero vires corruptae sunt secundum alterum modorum, quia in eis est pronitas ad peccatum in persona quae agit. Praeterea, in hac vi est minor obedientia et maior repugnantia respectu rationis bene dispositae quoad aliquem sui motum; velit enim vel nolit ratio, surgit quidam motus indecens et verecundus. Et ideo in illa parte primi parentes in signum huius "fecerunt sibi perizomata" de foliis ficuum ; non est autem in tantum in actibus aliarum virium sive motibus.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum quod, licet corruptio sit una et aequalis ex parte rationis, ad quam sequuntur istae corruptiones aliarum virium, tamen maior est corruptio in ista quam in aliis, in poenam humanae naturae, quae in primis parentibus per inobedientiam peccavit et posteritatem ad poenam obligavit. Transfusio autem fit per actum generativae, et ideo concupiscibilis in actu illo plus est corrupta. In signum autem inobedientiae ipsius hominis respectu Dei posita est maxima repugnantia in ista vi per suum actum: fit enim homo in ea quasi caro.
2. Ad secundum vero dicendum quod non est simile de poena originalis peccati in futuro et de poena originalis peccati in praesenti. Poena enim originalis in praesenti ad duo est, ad hoc scilicet quod puniatur persona in qua est, et ad hoc quod transfundatur vitium sive poena in persona quae gignitur; poena vero originalis in futuro ad unum illorum.
ARTICULUS IV
Utrum generatio vel coitus in coniugio possit fieri sine peccato.
Quod non, videtur, 1. per hoc quod dicit Augustinus, in XIV De civitate Dei: "Genitales corporis partes ita libido suo iuri quodam modo mancipavit, ut moveri non valeant, si ipsa defuerit et nisi ipsa vel ultro vel excitata surrexerit". Ex quo accipitur quod actus generativae in illa parte non fit sine libidine surgente ; sed libido, cum surgit, inducit peccatum; ergo concubitus non fit sine peccato etiam in coniugibus.
2. Item, Augustinus, Ad Valerium: "Ipse licitus honestusque concubitus non potestesse sine ardore libidinis, ut peragi possit quod rationis est, non libidinis. Qui certe ardor, sive sequatur sive praeveniat voluntatem, non tamen nisi ipse quodam suo quasi imperio movet membra, quae moveri [voluntate] non possunt". Ex quo concluditur quod concubitus non fit sine motu libidinis, et ita non fit sine peccato.
Contra. a. Super illud I ad Cor. 6, 16: "Erunt, inquit, duo in carne una", Glossa: "In carnali opere, quod inter coniuges potest fieri sine peccato".
b. Item, Augustinus, in libro De bono coniugali: "Bona quaedam sunt data nobis a Deo, quaepropter se sunt appetenda, sapientia, salus et amicitia; sunt etalia, quae propter aliudsunt necessaria, ut doctrina, cibus, coniugium. Quicumque iis, quae propter aliud sunt, non ad id utitur propter quod sunt constituta, peccat, alias venialiter alias criminaliter; qui vero iis utiturad id propter quod sunt, bene facit; qui vero abstinet, melius".
c. Item, Augustinus, in libro De Baptismo parvulorum: "Bene utitur bono continentiam dedicans Deo, male utitur bono continentiam dedicans idolo; male utitur malo concupiscentiam relaxans adulterio, bene utitur malo concupiscentiam restringens connubio".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod concubitus in coniugibus potest fieri sine peccato. Actus enim, qui alias esset peccatum, per coniugium, cum quis utitur ad id ad quod institutum est, excusatur ut non imputetur in peccatum. Si vero in coniugio utitur illo actu, non ad id ad quod institutum est, licet sit ibi coniugium, tamen cum hoc perpetratur peccatum, sicut dicit supra dicta auctoritas. Unde Xystus: "Ardentior amator uxoris suae adulter est".
[Ad obiecta]: 1—2. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod, licet fiat cum libidine, non tamen est peccatum perpetratum. Libido enim dicitur dupliciter malum: uno modo in quantum per ipsam transmittitur originale peccatum ad prolem, prout dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, quod "non propagatio, sedlibido transmittit originale peccatum" ; et hoc modo intelliguntur praedictae auctoritates, in quibus dicitur quod licitus et honestus concubitus non potest fieri sine ardore libidinis. Alio vero modo dicitur libido malum, secundum quod est improba voluntas, commovens illicitum desiderium in actu, et secundum hoc dicit Augustinus: "Omne, quod male libet, libido est", et sic potest dici peccatum.