IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 4
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 4
A QUO SIT CONCUPISCENTIA PROUT EST FOMES.
Et videtur quod sit a. Deo. 1. Fomes enim poena est peccati; "omnis autem poena peccati", sicut dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio, "iusta est, et supplicium nominatur". Ergo fomes est quid iustum; et omne iustum a Deo; ergo fomes est a Deo.
2. Item, Augustinus: "Deus fecit concupiscentiam ut ultor peccati". Ergo concupiscentia est a Deo, et ita fomes est a Deo.
Contra. a. In libro Quinque responsionum: "Libido non est naturale bonum, sed per peccatum primorum hominum accidens malum atque pudendum, cuius auctor Deus non est, sed diabolus". Ergo fomes est a diabolo, non a Deo: libido enim fomes est.
b. Item, in eodem: "Libido est inimica vitae, quae me, currentem et placere Deo per ducatum gratiae volentem, diversorum libituum malorum aculeis impugnat et provocat". Sed quod huiusmodi est, a diabolo est, non a Deo; ergo libido est a diabolo, non a Deo.
c. Item, super illud ad Rom.: "Non regnet peccatum" etc., Glossa: "Id est fomes peccati" Sed peccatum non est a Deo; ergo fomes peccati non est a Deo.
d. Item, super illud ad Rom. 6, 6: "Vetus homo noster crucifixus est". "Id est fomes, qui ex nobis est, non exDeo".
e. Item, in libro Quinque responsionum: "Credite malum exdiabolo, non bonum ex Deo, esse libidinem, quam Apostoluslegem carnis, id est malam consuetudinem, nominat". Ergo libido non est a Deo; et concupiscentia mala est libido, sicut ibidem dicitur; ergo concupiscentia mala non est a Deo; et haec est fomes; ergo fomes non est a Deo.
f. Item, omnes detectus nostros Christus suscepit, quos "in nostra natura plantavit" ; sed fomitem non suscepit; ergo non plantavit; ergo non est a Deo.
g. Item, Philosophus: "Bonum uniuscuiusque reperitur in suo opere". Sed fomitis nunquam est bona operatio; ergo fomes non est bonum; ergo non est a Deo.
h. Item, si fomes est a Deo, cum fomes sit pronitas ad peccandum, pronitas talis placet Deo; quanto ergo aliquis pronior est ad peccandum, tanto magis Deo placet: quod est inconveniens.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod poena, cuius effectus non est peccatum, ut fames, aegritudo et omnis talis, a Deo est; poena vero, cuius effectus non est nisi peccatum, ut pronitas ad superbiendum, invidendum et similia, non est a Deo, et talis est fomes. Alii dicunt quod fomes et omnis poena, in quantum est et in quantum agens est, a Deo est, in quantum vero corruptio est vel inclinans ad malum, a diabolo vel homine est.
Ad obiecta 1. autem dicendum et distinguendum quod iustum potest respicere ordinationem, et sic omnis poena, secundum quod iusta est, id est ordinata, a Deo est; vel potest respicere quod ordinatur iuste, et sic non est verum: fomes enim, etsi iuste consequatur ex peccato primi hominis, non tamen a Deo est, ordinatio autem mali a Deo est, malum autem a Deo non est.
2. Ad secundum vero dicendum quod in praedicta auctoritate, cum dicitur quod concupiscentia, ratione qua inclinat ad peccatum, non est a Deo, est tamen a Deo in quantum est poena peccati. Unde dicitur ibidem: "Non est auctor peccati, sed ultor". Concupiscentia enim poena est peccati praecedentis et est inclinatio ad peccatum sequens. Propter peccatum ergo praecedens Deus hanc poenam infligit; non vult autem ut ex ea sequatur peccatum, sed quod resistatur concupiscentiae et sit pugna contra eam secundum quod inclinat ad peccatum.
On this page