IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 5
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 7, C. 5
CUIUS CAUSA SIT CONCUPISCENTIA.
Et videtur quod sit causa omnium malorum, 1. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Clarumest nihil aliud quam libidinem esse omnium malorum causam". Et super illud ad Rom.: "Venumdatussub peccato", Glossa: "Hocpeccati nomine appellat, unde oriuntur omnia peccata; quidquid enim peccatorum est in dictis, in factis, incogitationibus, non oritur nisi ex mala concupiscentia, quae ex peccato facta est".
2. Item, in libro Quinque responsionum: "Ut concupiscentiae malum, quae radix est omnium malorum, cognoscatur malum, per mandatum bonum praevaluit in me".
Contra, videtur quod non omne peccatum sive malum culpae proveniat ex concupiscentia carnis. a. Unde ad Gal. 5, 19 super illud: "Manifesta sunt opera carnis", Glossa: "Credere omnia mala accidere ex carne, error est. Non enim omnia vitae iniquae vitia tribuenda sunt carni, neab iis omnibus mundemus diabolum, qui carnem non habet". Ergo non est causa sive radix omnium malorum.
b. Item, sicut peccatum est in diabolo non ex fomite, ita potest esse in anima secundum quod est spiritus; ergo non omne peccatum est ex concupiscentia carnis, quae est fomes.
[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod est loqui de concupiscentia vel generaliter, prout est pronitas spiritus rationalis ad peccatum, sive proveniat haec pronitas ex carne sive non, et secundum hunc modum loquuntur quaedam auctoritates, ubi dicitur quod concupiscentia est causa omnium malorum. Si vero coarctetur concupiscentia ad carnem, hoc potest dici dupliciter. Nomine enim carnis potest designari totus homo, qui vivendo secundum se cadit in peccatum, et hoc modo dicuntur opera carnis invidiae, haereses et huiusmodi. Alio vero modo dicitur caro ipsa concupiscentia partis sensualis corruptae, quae inseparabilis est a carne corrupta, et hoc modo non omnis concupiscentia est ex carne; et sic intelligitur illa Glossa: "Credere omnia mala accidere ex carne, error est". Cum autem dicitur in Glossa, super illud: "Venumdatus subpeccato", quod cuncta peccata oriuntur ex carnali concupiscentia, intelligendum est secundum coarctationem, ut sit accommoda distributio de illis peccatis, quae habent tentationem ex carne.
On this page