IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 10
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 10
UTRUM ALIQUA VENIALIA REMANEANT POST MORTEM'IN IUSTIS RATIONE CULPAE.
Ad quod sic: 1. Aliquis contritus erat modo super venialibus et mortalibus, et dimissa sunt omnia; deinde ante mortem committit aliquod veniale, de quo non conteritur, et sic moritur; quaeritur utrum deleatur istud veniale hic in praesenti aut transeat cum ipso in purgatorio.
2. Si dicatur quod cum illo transit in purgatorio, hoc non videtur: ibi enim non posset amplius purgari illud peccatum, ut videtur, quia nec nova gratia ibi datur nec est locus merendi. Unde post mortem non fit aliquid alicui, sicut vult Gregorius, nisi secundum quod meruit in vita praesenti; unde ibi est tantum locus quo possit aliquis solvere poenas debitas; oportet ergo quod tollatur illud veniale in praesenti vita. Sed tunc quaeritur a quo.
3. Si dicatur a gratia finali — contra: ibi non fuit contritio; si autem gratia sine contritione posset sufficere ad deletionem venialium, tunc possent multotiens dimitti peccata venialia, quando non dimittuntur, cum multi habentes gratiam habeant et venialia; ergo, si haec gratia finalis est eadem quae erat ante penultimum instans, ante penultimum instans dimissa fuissent ei peccata venialia; quod si non est verum, patet quod non sufficit sola gratia ad deletionem venialis. Ergo ex quo iste non conteritur in ultimo instanti vitae suae, non delebitur illud veniale a gratia finali.
[Solutio]: Ad quod dicimus quod diversae sunt de hoc opiniones, utrum huiusmodi veniale deleatur hic vel in futuro, et utramque opinionem recitat Magister, in IV Sententiarum, dist. 21. Sine praeiudicio tamen dicimus quod veniale omne deletur in, praesenti vita. Unde, sicut vult Augustinus, De civitate Dei, credimus quod homini post vitam istam non additur novum meritum nec nova remissio culpae, sed datur ei poena vel meritum secundum quod meruit in vita ista. Unde in purgatorio potest esse absolutio a poena, sed a culpa non. Deleturi ergo veniale illud, de quo quaeritur, in praesenti. Si quaeratur a quo, dicimus quod a gratia finali. Unde Augustinus, in originali Super Ioannem 8, ubi dicitur: "Si Filiusvos liberaverit" etc., accipiens illud quod dicitur Rom. 7, 25: "Carne servio legi peccati", vult dicere quod servitus ista, quamdiu vivimus, in nostris animabus est, nisi Dominus aliter dispenset per specialem gratiam, sed tamen semper diminuitur in habentibus caritatem; quamdiu tamen vivitur, non est perfecta liberatio sive libertas ab hac servitute, quia "corpus quod corrumpitur", semper "aggravat animam", Sap. 9, 15. Unde, cum ad hoc devenitur quod anima solvitur a carne cum gratia finali, fit anima spiritualis et libera ab illa servitute. Unde tunc gratia, eo quod finalis est, et ita quasi in quodam summo, non tamen summo intensionis, sed tamen quasi in quodam complemento, praevalet super ipsum veniale et delet illud in ipsa dissolutione animae a corpore, quamvis non sit motus contritionis ad illud directus; delet, inquam, ex virtute suae completionis et sui status, et hoc quantum ad culpam et non quantum ad poenam, immo illa solvetur in purgatorio.
On this page