Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 9

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 9

UTRUM VENIALI DEBEATUR TANTUM POENA TEMPORALIS AN ETIAM AETERNA.

Nono quaeritur quid debeatur veniali peccato, utrum tantum poena temporalis aut etiam aeterna.

I. Et primo ostenditur quod non possit aeternaliter puniri, 1. quoniam, si Deus iustus iudex est, si veniali non debeatur nisi poena temporalis, cum aeterna improportionalis sit temporali, iniuste videretur agere Deus, si puniret veniale aeternaliter.

Sed contra. a. Si non est puniendum aeternaliter, ergo aliquando cessabit puniri; simus in illo instanti: cessavit poena; sed non tollitur poena nisi sublata culpa; ergo sublata ,est culpa ista in isto, quam attulerat in inferno secum; sed hoc falsum, quoniam in inferno nulla est deletio culpae nec etiam universaliter post mortem.

[Solutio]: Ad quod dicimus quod revera decedens in mortali et veniali pro utroque aeternaliter punitur. Cuius causa est quia, sicut vult Gregorius, quia cum peccaverit peccator in suo aeterno, qui in fine gratiam non habuit, sicut fuit aeternitas suo modo in voluntate peccatoris quantum ad mortale, ita et quantum ad veniale; unde, si huiusmodi peccato respondebat poena aeterna, patet quod quantum ad aeternitatem poenae non erit differentia inter veniale et mortale. Sed, quia illud fuit sub Deo et illud supra Deum, erit differentia in poenae acerbitate, ut minor sit poena illa quae est pro veniali quam quae est pro mortali. Unde etsi idem sit qui patitur et ab eodem igne, tamen, sicut vult Gregorius super illud Iob 10, 22: "Terram miseriae et tenebrarum" etc., conformabit se ignis puniendis non aequaliter omnibus, sed unicuique pro meritis, neque pro quibuscumque meritis in eodem aequaliter, sed quantum ad quaedam magis acerbe, quantum ad quaedam minus puniet.

[Ad obiecta.]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod Deus iniuste ageret, si temporali poena dignum puniret aeternaliter etc.: respondemus quod veniale, coniunctum mortali, si adsit finalis impoenitentia, non amplius est temporale, immo iam transit in perpetuum, quia post mortem non est locus dimittendi peccata neque tempus, et ideo fuit dignum puniri etiam poena aeterna.

II. Quaeritur postea de aliquo existente in originali. Ponatur quod non purgetur ab illo, postea adultus tactus superaddat originali aliquod peccatum veniale et nullum mortale, quaeritur tunc ubi iste punietur. Nam, si dicitur quod in limbo, hoc non videtur: ibi enim non erat locus puniendi aliquod actuale peccatum commissum. Si autem dicitur quod in inferno actualis poenae, hoc non videtur, quia ibi est locus puniendi tantum habentem actualia peccata mortalia, ut videtur, quorum iste nullum habet. Nec potest dici quod hic pro originali et ibi pro veniali, cum idem non possit esse in diversis locis.

[Solutio]: Ad quod dicimus quod propter differentias puniendorum non oportet ponere diversa loca secundum substantiam differentia in inferno. In eodem enim loco internis, quo puniuntur animae reproborum, sicut anima Petri ibi existens non pateretur, ita quaelibet anima ibi adveniens differenter punitur secundum rationem differentis cremabilis. Unde in eodem loco et in eodem tormento nihil prohibet diversos differenter pati secundum diversas causas, sicut vult etiam Gregorius super illud Iob 10, 22: "Terram miseriae et tenebrarum". Unde, cum dicuntur parvuli non baptizati decedentes esse in limbo, istud magis potest intelligi differentia poenae quam differentia loci: in eodem enim loco, quo puniuntur sensibiliter adulti, existentes parvuli non punirentur eodem tormento, quia non habent eadem cremabilia quae et illi. Unde etiam secundum hoc videtur dicere Augustinus, De fide ad Petrum, quod firmiter credat et nullatenus dubitet parvulos esse in igne inferni, id est in loco in quo est ignis. Iste ergo qui decessit in originali et in veniali aliquo, in inferno existens punietur et poena originali debita et poena debita veniali perpetuato. Tamen quod diximus de limbo, intelligimus de limbo qui dicitur esse parvulorum decedentium non baptizatorum, et non de limbo qui dicitur fuisse antiquorum Patrum, in quibus non fuit carentia visionis Dei nisi ad tempus et etiam alterius modi carentia quam in parvulis huiusmodi: ibi enim erat defectus solutionis pretii. Sed de iis alias.

PrevBack to TopNext