Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 3

UTRUM VENIALE POSSIT FIERI MORTALE.

Habito quid sit veniale et quod differt a mortali, tertio quaeritur utrum veniale possit fieri mortale.

Et videtur quod sic. 1. Augustinus: "Nihil adeo veniale est quod non fieri possit mortale, dum placet". Quare videtur quod idem, quod fuit veniale, possit fieri mortale.

2. Item, Augustinus, in libro De poenitentia, et loquitur de venialibus: "Omnia haec simul aggregata, quo plura sunt, velut scabies necant aut decorem faciei nostrae exterminant". Sed non disiungeret ita nisi aliquando contingeret hoc, aliquando illud; ergo aliquando venialia simul aggregata faciunt unum mortale; sed totius aggregati et partium aggregationis non est alia substantia, sed eadem; ergo veniale et mortale eadem poterunt esse in substantia.

3. Item, in Psalmo: "Exspectans", super illud: "Multiplicati sunt super capillos capitis mei", Glossa Augustini: "Cave, si vitasti grandia, ne obruarisarena minorum peccatorum". Ergo minora peccata, scilicet venialia, possunt obruere; sed hoc non est nisi fiant mortale.

4. Item, I Ioan. 1, 8: "Si dixerimus quia peccatum non habemus", ibi Augustinus, in Homilia vel Epistola, super illud: "Multa levia faciuntunum grande, multae guttae implent flumen, multa grana unam faciunt massam".

5. Item, dispositio potest fieri habitus, substantia manente eadem: si enim quod est facile mobile, fiat difficile mobile, non propter hoc mutatur substantia quae subest illis dispositionibus; quare si veniale est sicut dispositio, mortale sicut habitus, manente eadem substantia poterit veniale fieri mortale.

Sed contra. a. Cum tu dicis quod veniale potest fieri mortale, in peccato veniali et mortali duo sunt, actus peccati et macula sequens exinde derelicta in anima. Cum ergo tu dicis quod veniale potest fieri mortale, aut tu intelligis quantum ad actum aut quantum ad deformitatem derelictam. Si de actu, hoc non potest esse: si enim actus iste venialis fuit et fiendo transit, venialis transit; sed postquam transivit, nec iterum fit venialis nec mortalis, quia nunquam amplius est; et similiter potest opponi de quolibet actum veniali. Si dicatur de macula consequente ad actum, adhuc non potest haec fieri illa, quoniam macula deformans imaginem non derelinquitur nisi ex actu mortali; ergo quotcumque sint venialia, dummodo non praecesserit mortale, non fiet macula animam deformans; et ita quoad maculam, derelictam ex peccato, non poterit illud esse verum.

Responsio: Concedimus bene quod veniale nunquam fit mortale, ut intelligatur idem secundum substantiam, quod prius fuit veniale, mortale fieri, neque quoad actum neque quoad maculam. Verum tamen est quod veniale, quando insurgit, si non cohiberetur, posset progredi usque ad mortale, non quia ipsum in substantia fieret mortale, sed quia ex ipso occasionaliter fieret mortale progrediendo.

[Ad obiecta]: 1. Quod ergo dicit Augustinus: "Nihil adeo est veniale quod non fiat mortale, dum placet", potest esse quod, cum aliquis diligeret aliquid venialiter, quia, etsi inordinate, sub Deo tamen, progrederetur illa inordinatio donec esset iam supra Deum; tunc ergo ex veniali fieret mortale, non quia illa placentia sub Deo vel inordinatio facta sit supra Deum, neque illa, quae supra Deum est, fuerit aliquando sub Deo, sed quia occasionaliter et progressive perventum est ab illa quae erat sub Deo, ad illam quae est supra Deum. Quia ergo placere dicit quietationem voluntatis super aliquid, ita intelligenda est auctoritas Augustini: "Nihil adeo veniale est quin fiat mortale, dum placet", hoc est dum quietatur voluntas, non super ipsum veniale, sed super illud ad quod veniale erat dispositio ut progrederetur ex ipso.

2. Ad illud autem quod obicitur postea: "Omnia haec simul congregatanecant" etc., dicimus quod nunquam intelligendum est quod venialia, quotcumque sint, neque per se neque per suam multitudinem necare possint, quantum est ex se. Quia tamen frequenter consuevit concomitari aliquod mortale, ubi tot fuerunt venialia, ideo potest dici quod ipsa necant ex adiuncto; et similiter possunt dici exterminare decorem faciei nostrae. Vel possunt intelligi illa dici dispositive et non effective, ut dicatur exterminant, id est disponunt ad exterminationem, quod fieret per mortale, sii usque ad illud permitteretur progredi.

3. Ad illud autem quod dicit Augustinus: "Cave ne obruaris arena", dicimus quod similitudinarie loquitur, ibi, nec est propria similitudo ex toto. Tamen, quia ad terrendum loquebatur, maluit uti minus propria similitudine quam non inducere timorem respectu abundantiae venialium. Bene est ergo similitudo quantum ad hoc quod in genere, sicut arena dicitur levis respectu grandium lapidum, ita et veniale respectu mortalis. Tamen non est similitudo propria, quia arenae multae congregatae non ex adiuncto, sed ex onere proprio possunt submergere navem; venialia autem etiam aggregata non possunt submergere navem animae nostrae pondere suo, nisi fiat exitus a genere venialis sive a specie.

4. Et eodem modo solvitur quod dicitur post: "Multa levia faciunt unum grande" etc. Dicimus enim quod nunquam manet eadem substantia subiecta transmutationi, ut ex hoc fiat vel ex iis illud, sed semper quantum ad progressionem in mortale intelligenda sunt illa.

5. Ad illud autem quod obicitur quod dispositio potest fieri habitus dicimus quod hoc est verum, sed hoc est de dispositione ordinata ad habitum in eodem genere; unde, si ex veniali, quod erat sicut dispositio, fit habitus, hic est habitus non exiens genus venialis.

PrevBack to TopNext