Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 4

DE PROPORTIONE VENIALIS AD AMORTALE.

Quarto quaeritur de proportione venialis peccati ad mortale.

Et videtur quod ibi sit proportio. 1. Delectatio enim mortalis non in infinitum excedit delectationem venialis, cum delectatio peccati mortalis sit finita, finiti autem ad finitum in eodem genere est proportio; delectatio autem mala cum alia delectatione mala eiusdem generis est; ergo peccatum veniale et mortale erunt proportionalia.

Contra. a. Delectatio peccati mortalis est in praeferendo bonum commutabile Deo vel aequando, delectatio vero peccati venialis est in bono commutabili sub Deo, illicite tamen; sed nulla est proportio boni commutabilis ad incommutabile; ergo nulla est proportio peccati mortalis, in quo praefertur vel aequatur aliquid Deo respectu venialis.

b. Item, peccato mortali debetur poena aeterna, peccato veniali, quantum est de se, non debetur nisi poena temporalis; poenae autem temporalis ad aeternam nulla est proportio; ergo nulla est proportio peccati venialis ad mortale.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod est accipere comparationem peccati venialis ad mortale secundum ipsam delectationem, et sic potest esse proportio; vel secundum modum delectationis qui est supra Deum et sub Deo, et sic non est proportio; nec iterum ratione reatus, qui consequitur ad hunc modum.

[Ad obiecta]: Et per hoc potest patere qualiter ad obiecta est respondendum.

1. Prima enim ratio procedit secundum ipsam substantiam delectationis, prout finita est ipsa delectatio egrediens a voluntate rationali.

a—b. Duae vero consequentes rationes in contrarium accipiuntur secundum modum vel reatum improportionalem.

PrevBack to TopNext