Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 5

DE RADICE VENIALIS PECCATI.

Quinto quaeritur de radice venialis peccati, et quaeritur si illa radix sit libido.

Et videtur. 1. Libido enim, sicut dicit Augustinus, est improba voluntas; sed ex voluntate improba procedit veniale peccatum; ergo libido est radix venialis peccati.

2. Item, Augustinus, in Hypognosticon: "Omne, quod male libet, libido est". Sed veniale est male libitum ; ergo reducitur ad libidinem tamquam ad radicem.

Contra. a. Augustinus, in libro De mendacio: "Libido est appetitus animi, quo aeternis temporalia praeponuntur". Sed nullum veniale a tali radice procedit; ergo libido non est radix venialis peccati.

[Solutio]: Ad quod dicimus quod, sicut vult Augustinus, XIV De civitate Dei, libido tripliciter potest dici. Uno enim modo potest dici libido omnis inordinata concupiscentia, sive sit respectu venialis sive mortalis, et de haec verum est quod est cum originali in nobis. Alio autem modo dicitur libido non solum inordinata concupiscentia alicuius, sed etiam inordinata contra Deum. Tertio autem modo dicitur secundum quod appropriatur libido ad inordinatam concupiscentiam secundum vim generativam tantum, secundum quod dicit Augustinus quod "originale peccatum transmittite ad posteros non propagatio, sed libido". Primo ergo modo dicta libidine, potest esse radix non solum mortalis, sed etiam venialis; secundo autem modo radix est mortalis tantum et non venialis, et hoc modo convenit ei praedicta definitio Augustini, et non primo modo.

PrevBack to TopNext