Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 6

IN QUO SIT VENIALE PECCATUM TAMQUAM IN SUBIECTO.

Sexto quaeritur in quo veniale peccatum sit tamquam in subiecto.

1. In II Sententiarum, dist. 24, cap. Nunc superest, videtur secundum distinctionem Augustini quod in sensualitate habeat fieri veniale: et sumitur ab ipso Augustino, in XII De Trinitate ; in suprema autem parte rationis semper mortale, in inferiori autem parte rationis aliquando veniale, aliquando mortale.

Sed obicitur, a. quoniam, sicut dictum est supra, contingit secundum supremam partem rationis per surreptionem male cogitare de corpore Christi; constat autem quod hoc mortale non debet dici; ergo in illa suprema parte rationis poterit esse veniale.

b. Item, Prov. 24, 16: "Septiescadit iustus", ibi Glossa: "De levibus peccatis agit, sine quibus haec vita non ducitur: per ignorantiam enim vel oblivionem vel persurreptionem, per necessitatem, per fragilitatem carnis, singulis diebus vel inviti vel volentes peccamus". Si ergo levia sunt peccata, quae per ignorantiam vel oblivionem vel surreptionem fiunt aliquando, et haec possunt incidere in supremam partem rationis, videtur quod per hoc non distinguatur veniale a mortali, quod non possit veniale incidere in supremam partem rationis.

[Solutio]: Quod concedimus, dicentes quod revera bene potest esse veniale in suprema parte rationis, sicut si per ignorantiam, non eius ad quod tenebatur, sed alicuius facti, vel per surreptionem vel aliquid huiusmodi, ad quod non deberet, velit vel cogitet. Dicimus ergo quod distinctio venialis a mortali non solum attendenda est ex differentia potentiarum vel portionum in quibus sunt, immo etiam ex propriis generibus actuum. Unde in quodam genere actus potest esse veniale in qualibet parte.

[Ad obiecta]: 1. Quod ergo dicit Augustinus, et habetur in Sententiis, sicut praedictum est, dicit comparando peccatum humanum ad peccatum primorum parentum, ut sicut ibi fuit serpens, qui non peccavit, et mulier, quae peccavit, et vir, qui consensit et gustavit, et tunc completum est totaliter peccatum illud, ita in nobis est sensualitas proportionata serpenti, quia haec minime peccat, portio interior rationis mulieri, quae credidit serpenti, quae consentit carni sive sensualitati, superior vero pars ipsi viro, quae cum consentit ad actum, consummatum est peccatum. Non ergo ista distinctione vult dicere Augustinus quod cuicumque actui illicito consentiat pars suprema, ideo sit illud mortale, sed loquitur secundum quod vires vel potentiae vel portiones ipsius animae ratione suae perfectionis magis aptae sunt ad hoc ut ex ipsis eliciatur mortale vel veniale ratione suae imperfectionis. Unde, si alicubi est veniale, hoc maxime erit in ipsa sensualitate; si autem mortale, erit in suprema parte, non quia semper ibi sit quilibet actus illicitus mortale, sed quia, si alicubi debeat esse, hoc maxime erit in vi illa vel parte quae maxime debebat esse perfecta, et ideo gravius erit peccatum in ipsa. In inferiori autem parte rationis, secundum quod convertitur ad sensualitatem, erit veniale; secundum autem quod ad superiorem partem rationis, mortale.

PrevBack to TopNext