IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 1, C. 7
UTRUM ALIQUIS POSSIT ESSE SINE VENIALI PECCATO VEL NON.
Quod sic, videtur. a. Veniale enim peccatum voluntarium est; a voluntariis autem cavere possumus, cum in nobis sit velle et nolle; a quibus autem cavere possumus, illa non sunt necessario in nobis; ergo non est necesse esse veniale peccatum in nobis.
b. Item, ponatur quod aliquis adultus sit baptizatus, qui multa egit mortalia et venialia; Baptismus delet et culpam et poenam; ergo in instanti, quo baptizatus est, nullum habet veniale peccatum; ergo aliquis potest esse sine veniali peccato: et fit sermo de iis qui habuerunt naturam corruptam.
c. Item, sit ita quod aliquis commiserit quatuor venialia peccata et non plura et conteratur super illis; in contritione autem dimittitur culpa; ergo nullam habet illarum; ergo est sine veniali peccato.
d. Item, Prov. 24, 16: "Septiescadit iustus et resurgit", et loquitur ibi de venialibus; ergo iustus resurgit a veniali; sed, cum resurgit, non habet veniale; ergo iustus potest esse sine veniali. Unde dicitur in Glossa ibi: "Si malum est quod cadunt, ne haereantin malo, citius resurgunt".
e. Item, peccatum et gratia opponuntur; ergo veniale peccatum et aliqua gratia; sed potest aliquis habere illam gratiam; ergo potest esse sine veniali quod opponitur illi gratiae.
Contra. 1. Prov. 20, 9: "Quis potest dicere mundum est cor meum, purus sum a peccato" ? Sed si potest esse sine veniali, posset vere dici; ergo nullus potest esse omnino sine veniali.
2. Item, super illud Psalmi: "Non enimqui operantur iniquitatem", habetur in Glossa: "Fomes, qui est languor naturae, commovet illicita desideria" ; et ita sine peccato non sumus. Unde I Ioan. 1, 8: "Si dixerimus quiapeccatum non habemus" etc.
3. Item, Augustinus, Super I Canonicum Ioannis: "Impossibile est sanctum aliquem aliquando inminimis non cadere peccatis". Ergo necesse est esse sub illis; et illa sunt venialia; ergo necesse est habere venialia.
4. Item, Augustinus, in libro De spiritu et littera: "Sicut non impediunt a vita aeterna iustum quaedampeccata venialia, sine quibus vita ista non ducitur, sic ad salutemaeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus vita cuiuslibet pessimi difficile invenitur". Ergo vita iusti non est sine veniali peccato.
5. Item, Augustinus, in libro Retractationum: "Quaeritur utrum ista perfectio sic possit intelligi, ut tamen verum sitneminem, iam utentem voluntatis arbitrio, hic vivere sine peccato. A quo enim usque ad unum apicem lex perfici potest, nisi a quo fiunt universa divina mandata?" Ex iis colligitur quod homo, qui habet naturam corruptam, sibi relictus, non potest esse sine veniali peccato.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod est loqui differenter de tota vita hominis habentis naturam corruptam, cum iam pervenit ad aetatem adultam, in qua Viget voluntas rationalis, et est loqui de aliqua particula vitae. Si fiat sermo de tota vita, quod sit sine veniali peccato, hoc est de excellenti gratia et singulari, sicut videtur B. Augustinus dicere de B. Virgine. Si vero fiat sermo de aliqua particula vitae, potest aliquis esse sine veniali peccato etc. Unde concedendum est quod aliquis potest esse sine veniali peccato.
Ad obiecta autem respondendum est 1. Ad primum quod intelligendum est quod haec dictio "quis potest" aliquando sumitur pro impossbili, aliquando sumitur pro difficili. Difficile enim est ut homo habeat mundum cor, secundum illud Matth. 5, 8: "Beati mundo corde". Per hoc etiam quod dicit "quis potest dicere" intelligitur quod temerarium est se laudare vel iustificare. Unde alia translatio expressius dicit: "Quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato" ? Et loquitur de gloria apud homines.
2. Ad secundum vero dicendum quod illud quod dicitur super Psalmum quod non sumus sine peccato, intelligitur quod vix sumus vel de tota vita hominis habentis naturam corruptam sibi relictarum intelligitur; illud etiam in I Ioan. 1, 8: "Si dixerimus" etc. potest intelligi sicut illud Prov. 20, 9, vel de tota vita. Unde Glossa: "Quia sine peccato in hac vita esse non possumus, prima salutis spes est ipsa confessio". Secundum autem Interlinearem, quae dicit elati de aliqua iustitia nostra, idem est sensus cum illo qui dicitur in libro Proverbiorum.
3. Ad tertium dicendum quod illud quod dicitur: "Impossibile est sanctum aliquem" etc., hoc est de necessitate corruptionis humanae, sed non de necessitate simpliciter. Est etiam quaedam necessitas ad veniale, ut ad primos motus; nihilominus tamen potest cavere hoc veniale vel illud determinate.
4. Ad quartum vero dicendum quod illud quod dicit Augustinus, in libro De spiritu et littera, intelligitur referendo ad totam vitam post corruptionem inolitam.
5. Ad quintum dicendum de eo quod dicitur in libro Retractationum, quod hoc intelligitur de pronitate liberi arbitrii post corruptionem reducente in actum quod prius fuit in potentia, dum erat in minori aetate: fomes enim parvulum reddit concupiscibilem, adultum reddit concupiscentem. Vel hoc intelligitur quod vix est homo sine peccato, postquam utitur libero arbitrio, et ideo in oratione dominica dicendum est: "Dimitte nobis debita nostra" etc.
On this page