IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 1
QUID SIT PRIMUS MOTUS.
Ad primum sic: Primus motus sic definitur: quod est motus sensualitatis secundum impulsum fomitis, tendens impetuose ad fruitionem creaturae delectabilis. Per hoc quod dicitur sensualitatis tangitur causa materialis sive subiectum: sensualitas enim est subiectum, in quo est primus motus. Notandum tamen quod sensualitas dupliciter movetur. Aliquando enim movetur secundum regimen rationis ad sustentationem naturae, et ,talis motus non est inordinatus nec vituperabilis; aliquando movetur secundum impulsum fomitis, et iste est primus motus, de quo loquimur, et est motus inordinatus. Ad differentiam ergo illius motus sensualitatis, qui fit secundum regimen rationis ad sustentationem naturae, additur secundum impulsum fomitis et in hoc tangitur causa efficiens. Per hoc quod sequitur tendens impetuose notatur causa formalis, quae est immoderatio sive improbus impetus libidinis. Per hoc quod sequitur ad fruitionem etc. notatur causa finalis.
Quid autem sensualitas sit et quot modis dicatur, dictum est in prima divisione virium animae 1. Tamen ad praesens notandum est quod sicut se habet sensus ad rationem secundum viam cognitivam, ita se habet sensualitas ad vim rationalem sive voluntatem sive liberum arbitrium, quod idem est, secundum viam motivam. Unde sicut apprehensio sive cognitio quae est secundum sensum praecedit eam quae est secundum rationem, sic motus sensualitatis prior est quam motus qui est secundum voluntatem; et ideo recte dictum est quod primus motus est motus sensualitatis. Nota etiam quod sensualitas nomen est vis sensibilis ordinatae sub ratione, et ideo sensualitasd est in homine solo, sensibilitas in brutis.
Contra praedictam rationem sic obicitur: 1. Ad Rom. 7, 23: "Video aliam legem" etc., Glossa: "Lex carnis velmembrorum est primus motusconcupiscentiae". Sed lex membrorum idem est quod fomes, sicut habetur in Glossa ; ergo primus motus est fomes; ergo non est actus fomitis vel secundum impulsum fomitis.
2. Item, sicut sensualitas fuit corrupta, ita et ratio per peccatum originale; ergo sicut ex corruptione sensualitatis surgit primus motus, ita ex corruptione rationis; ergo non omnis primus motus est motus sensualitatis.
3. Item, aliquis motus naturalis potest esse cum impetu; ergo non tantum primus motus est tendens impetuose.
4. Item, sensualitas non est communis nobis et brutis; ergo est vis rationalis; sed vis rationalis non agit cum impetu; ergo sensualitas non agit cum impetu; ergo primus motus non est cum impetu.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, cum dicitur "lex carnis vel membrorum est primus motus", dicitur per causam: lex enim carnis vel membrorum est causa primorum motuum.
2. Ad secundum vero dicendum quod primus motus, de quo loquimur hic, est sensualitatis, et non est rationis nisi quodam modo; unde tantum est in ipsa sensualitate ordinata ad rationem.