IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 2
UTRUM PRIMUS MOTUS SIT PECCATUM.
Quod videtur. a. Ad Rom. 7, 20, super illud: "Non ego operor, sed quod habitat in me" etc., Glossa: "Quod Apostolusnolebat et tamen faciebat, concupiscentia est, quae est in primo motu, quiest veniale peccatum". Ergo primus motus est veniale peccatum.
b. Item, ad Rom. 7, 15, distinguitur triplex velle: naturae, gratiae et culpae; motus autem primus est a velle culpae sive vitii; ergo primus motus est peccatum.
c. Item, Super Prologum Psalmorum, dicitur: "Cogitatio large accepta tria complectitur, scilicet primummotum mentis, qui est venialis culpa". Ergo primus motus est veniale peccatum.
Contra. 1. Augustinus, in libro De correptione et gratia: "Quis peccat in eo quod vitare non potest?" quasi diceret: nullus. Ergo, si primus motus vitari non potest, primus motus non erit peccatum.
2. Item, omne peccatum est voluntarium ita quod, si non est voluntarium, non est peccatum ; sed primus motus non est quid voluntarium; ergo non est peccatum. — Quod non sit voluntarium, patet per hoc quod dicitur ad Rom. 7, 19: "Quod nolo, hoc ago", et loquitur de primo motu; ergo primus motus non est peccatum.
3. Item, Augustinus, in libro De civitate Dei: "Si concupiscentia, quaepraeter legem nostrae voluntatis movetur, absque culpa est in corpore dormientis, quanto magis in corpore non consentientis".
4. Item, super illud: "Irascimini et nolite peccare", Glossa: "Sciendum quod primus motus non est in potestate nostra". Sed quod non est in potestate nostra non est peccatum; ergo primus motus non est peccatum.
5. Item, Glossa, ibidem: "Primo motui irascimini, quod est invincibile". Ergo huiusmodi motus sunt invincibiles; ergo non sunt peccatum.
6. Item, suggestio, quae est a diabolo, sive tentatio non est peccatum, cum sit diabolus fortius impellens; ergo tentatio, quae est ex carne, quae minus impellit, non erit peccatum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod quidam distinguunt inter motum primo primum et motum secundo primum. Primo primus motus est qui repente insurgit, et ille non est peccatum; secundo primus est qui post illum occurrit, et ille est peccatum, quia debebat reprimi, ex quo sentiebatur primo primus. — Alii vero dicunt quod omnis primus motus est peccatum, sed non dicitur primus motus quousque voluntatem attingit. Sed ipsi distinguunt duplicem sensualitatem, brutalem et humanam: in brutali non est peccatum, in humana est peccatum. - Melius tamen potest dici quod una est sensualitas in homine corrupta per originale peccatum; et inordinata delectatio sive libidinosa, quae ex ea procedit in quantum corrupta, dicitur primus motus et est peccatum, quia debebat esse subdita rationi et ipsa movetur indebito modo praeter rationem et attingitur aliquo modo a ratione non faciente, sed permittente vel radicem eius non comprimente.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod uno modo potest vitari primus motus: potuit enim ratio vitare istum primum motum et illum et illum et ita de singulis, licet non posset vitare de se omnem, et ita primus motus est qui vitari potest secundum rationem iam dictam.
2. Ad secundum vero dicendum quod voluntarium dicitur dupliciter: vel quod est a voluntate faciente vel quod est a voluntate permittente sive radicem non comprimente. Primo modo non est primus motus voluntarium, secundo modo vel tertio est.
3. Ad tertium dicendum quod duplex est consensus: factivus, et absque tali est primus motus; est etiam permissivus, et sine tali non est primus motus: licet enim non sit consensus actu, est tamen habitu.
4. Ad quartum dicendum quod primus motus sic est in potestate nostra, ut iste vel ille non surgat, sed non quin aliquis surgat, nisi hoc esset ex excellenti gratia.