IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 3
UTRUM PRIMUS MOTUS SIT IN OMNI VI MOTIVA ANIMAE.
Quod videtur. 1. Omnis enim vis animae corrupta fuit per originale peccatum, et ex illis sic corruptis aliqui motus primo oriuntur per excitationem carnis sive stimuli; et motus huiusmodi dicitur primus motus; ergo in omni vi potest esse primus motus.
2. Item, unaquaeque potest peccare ex surreptione; ergo, cum primus motus dicatur qui est ex surreptione, unaquaeque potest peccare primo motu.
3. Item, aliquis sine deliberatione praecedente et subito ex vitio rationis dubitat de articulo fidei et statim reicit; talis motus est peccatum veniale; et nullus motus praecessit illum; ergo est primus motus; et est in superiori parte rationis; ergo primus motus potest esse in superiori parte rationis ; multo fortius in inferiori, et ita in omni vi.
Contra. a. Super illud ad Rom. 7, 23: "Captivum me ducentem in legem peccati", Glossa: "Lex membrorum vel carnis morbidus quidam affectus, qui commovet illicitum desiderium". Ubi notatur quod primi motus, qui dicuntur illicita desideria, sunt ex lege carnis; sed ista immediate coniunguntur sensualitati; ergo primi motus tantum sunt in sensualitate.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod primus motus, secundum quod supra dictum est, tantum est in sensualitate.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem primum dicendum est quod, licet unaquaeque vis sit corrupta sive inordinata, non tamen ex ea surgit primus motus, sed potest esse veniale peccatum, et hoce ratione corruptionis, non quia omnis motus sit peccatum veniale, qui a vi qualibet egreditur: non enim sufficit quod sit primus motus alicuius potentiae, sed quod sit motus sensualitatis secundum impulsum fomitis.