IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 1, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 4
A QUO PRIMUS MOTUS HABEAT QUOD SIT PECCATUM
Quarto quaeritur a quo sit primus motus peccatum. Aut enim habet hoc ab origine aut a fine aut quia contra legem Dei aut a consensu rationis.
1. Si habet illud ab origine, id est a fomite — contra: fomes post Baptismum non est peccatum, sed poena; si ergo motus primus est a fomite, motus primus post Baptismum non esset nisi poena.
2. Si vero habet a fine, quia est ad illicitum, ergo primus motus, qui est in uxorem, non esset peccatum.
3. Si vero est peccatum, quia est contra legem Dei - contra, ait Hieronymus: "Anathema sit, si quis ait Deum aliquid impossibile praecepisse" ; eodem modo necessarium prohibuisse; primum autem motum vitari est impossibile; ergo Deus primum motum non prohibuit. Praeterea, si primus motus esset contra legem Dei, multo fortius alia peccata venialia essent contra legem Dei; quae cum non sint, non est primus motus contra legem Dei.
4. Si vero est peccatum propter consensum rationis, — contra: primus motus insurgit contra voluntatem rationis, et tamen est malum, sicut dicitur ad Rom. 7, 19: "Quod nolo malum, hoc ago". Igitur non habet a consensu rationis quod sit malum.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod primus motus habet esse peccatum et ratione originis et ratione inordinationis ad finem.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum in contrarium dicendum est quod, licet fomes post Baptismum sit poena tantum, nihilominus potest ex huiusmodi corrupta radice progredi motus qui est peccatum. Cum hoc enim quod fomes est poena, remanet quaedam causalitas sive inclinatio ad culpam, ratione cuius motus ille, qui est in potentia coniuncta radici et exit a tali radice, est peccatum.
2. Ad secundum vero dicendum quod in primo motu ex ratione potentiae non est consideratio huius circumstantiae quod sit in uxorem, sed primus motus tantum respicit quod in mulierem. Vel forte hanc circumstantiam non respicit, sed tantum quod expleatur delectatio carnalis, non ponendo circumstantiam ex parte personae in quam vel cum qua. Est ergo in primo motu inordinatio actus ad finem licitum. Ex duobus ergo praedictis, cum motus est in sensualitate, dicitur esse peccatum.